Content-Length: 87384 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Arthurus_Ashkin

Arthurus Ashkin - Vicipaedia Jump to content

Arthurus Ashkin

E Vicipaedia
Wikidata Arthurus Ashkin
Res apud Vicidata repertae:
Arthurus Ashkin: imago
Arthurus Ashkin: imago
Nativitas: 2 Septembris 1922; Brooklynium
Obitus: 21 Septembris 2020; Rumson
Patria: Civitates Foederatae Americae

Arthurus Ashkin (Brooklyni natus die 2 Septembris 1922; mortuus die 21 Septembris 2020) fuit physicus Americanus, qui ab anno 1952 ad annum 1992 laboratorio Bell servivit. Anno 1987 eruptionem scientificam fecit in technologia laserica, cum volsellam opticam inveniret inque usum verteret.

Anno 2018 praemium Nobelianum physicae meruit invento suo, quo flocculi minimi sicut bacteria, cellulae, vel etiam atomi moveri possunt. Quae volsella optica est re vera radius lasericus, quo homines huius artis periti moleculas singulas inspicere et firmitatem DNA metiri possunt. Praemium Nobelianum aeque cum investigatorum pare, Gerardo Mourou et Donna Strickland divisum est.[1]









ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Arthurus_Ashkin

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy