Content-Length: 77829 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Canticum_Benedictus

Canticum Benedictus - Vicipaedia Jump to content

Canticum Benedictus

E Vicipaedia

Canticum "Benedictus" nomine quotidie recitatur in Ecclesia Latina in officio Laudum Liturgiae Horarum. Recolit verba Zachariae cum prius est locutus post natum Ioannem Baptistam. Congruentiam habet cum cantico Magnificat, etiam de Luca 1, qua Maria canit laudes Dei in vistatione ad Elisabeth, et quod adhebitur in officio Vesperarum. Sequens versio ex Nova Vulgata est accepta.

Versus „erexit cornu salutis nobis“ apud statuam Zachariae (Hadersdorf, Austria inferior)
Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
salutem ex inimicis nostris
de manu omnium, qui oderunt nos;
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Lucas 1:68-79








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Canticum_Benedictus

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy