Content-Length: 83241 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Deditio

Deditio - Vicipaedia Jump to content

Deditio

E Vicipaedia
Deditio Petri Stuyvesant Novi Amstelodami. Adumbratio Caroli Hemstreet.
Milites Britannici Iaponensibus se dedunt, post pugnam Singaporensem.

Deditio (-onis, f.) in re militari est idem ac traditio, subjectio, vel actus dedendi, quod est in potestatem et arbitrium alterius subicere, tradere, ut cum victi se dant victoribus.

Exemplum deditionis apud Romanos antiquos nobis tradit Livius.[1]

Deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse: rex interrogavit: "Estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino ut vos populumque Collatinum dederetis?"—"Sumus."—"Estne populus Collatinus in sua potestate?"—"Est."—"Deditisne vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meam populique Romani dicionem?"—"Dedimus."—"At ego recipio."

  1. Ab Urbe condita libri I, 38. Narratio est de Collatia, urbe Sabina, Sabinisque quos Tarquinius vicit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Chemain, Jean-François 2015. "L’évolution de la notion de “ bellum iustum ” à Rome des origenes à Saint Augustin", Theses pro gradu doctoratus Historiae Iuris, apud facultatem Andecaviensem, p. 265. [1]

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis









ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Deditio

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy