Enoch Powell
Obitus: 8 Februarii 1998; King Edward VII's Hospital Sister Agnes
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: John Enoch Powell
Memoria
Iohannes Enoch Powell[1] (natus die 16 Iunii 1912; mortuus 8 Februarii 1998) fuit politicus et philologus Anglicus. Alumnus collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, discipulus A. E. Housman eo tempore lectoris, philologiae praecipue Graecae studuit atque annum 25 agens professor creatus est universitatis Sidneiensis. Ibi inter discipulos eius fuit Gough Whitlam primus minister futurus. Secundo bello mundano in exercitu Britannico militavit; quo peracto in Angliam rediit. Legatus ad Parlamentum Britannicum inter annos 1950-1987, minister a valetudine inter annos 1960–1963 meruit, primo ministro Haroldo Macmillan.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Heffer, Simon (1998). Like the Roman: The Life of Enoch Powell. Londinii: Weidenfeld & Nicolson. ISBN 978-0-297-84286-6
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Enoch Powell spectant. |