Content-Length: 218290 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Franciscus_Rabelaesus

Franciscus Rabelaesus - Vicipaedia Jump to content

Franciscus Rabelaesus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Rabelaesus
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Rabelaesus: imago
Franciscus Rabelaesus: imago
Franciscus Rabelaesus: subscriptio
Franciscus Rabelaesus: subscriptio
Nativitas: 15. saeculum; Sulleium
Obitus: 1553; Lutetia
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Genitores: Antoine Rabelais;
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Lutetia
Domus ad La Devinière ubi Rabelaesus natum esse fertur, hodie museum eo dicatum

Franciscus Rabelaesus[1] (Francice François Rabelais) (natus inter annos 1483 et 1494; Lutetiae mortuus die 9 Aprilis 1553) fuit medicus et auctor historiarum satyricarum Francogallice scriptarum. Inter humanistas haud ignotus erat.

Franciscus Rabelaesus anno 1483 natus est si registrum sepulturae eius ad ecclesiam S. Pauli iuxta rue des Jardins ("viam Hortorum") Lutetiae recte eum annum septuagesimum egisse refert; eruditi autem fere omnes errorem hic vident. Si autem Rabelaesus ipse, annum nativitatis herois Gargantuae narrans, ad nativitatem suam allusit, annum 1494 indicare videtur;[2] at si in Pantagrueline prognostication (1532/1533) ad aetatem suam sedecim milium dierum allusit, anno fere 1489 natus erit.[3]

Natus est in pago Chinonensi ad villam La Devinière iuxta Sulleium praefecturae hodiernae Ingeris et Ligeris; hanc enim villam possedit pater Antonius Rabelais causidicus. Franciscus ab anno aetatis fere octavo in variis monasteriis educatus est et imprimis ad Fontanetum Comitis(fr) Franciscanorum ubi linguae Graecae studuit: inde anno 1521 epistulam Graecolatinam Gulielmo Budaeo scripsit.[4] Quo studio haeretico illis temporibus censito, expulsus est et Malleacum Locociacumque provinciae Pictaviensis petivit. Ibi apud Benedictinos iuxta Gotofredum ab Estissaco episcopum amanuensis vel a secretis meruit atque studia sua consecutus est.

Eruditus est fortasse in universitatibus Pictaviensi et Parisiensi: circuitum fortasse aliorum studiorum Francicorum perfecit. Hae res incertae manent, sed vitam studentium Pictaviensium et Parisiensium scholasticamque per alias urbes peregrinationem mox in textu Pantagruelis descripserit.[5] Pictavii iam diu cognoverat Ioannem Bouchet procuratorem, cui epistulam poëticam anno 1526 mandavit;[6] prope Pictavium cognovit et Ardillon abbatem monasterii Fontis Comitis;[7] Aginni Iulium Caesarem Scaligerum eruditum;[8] Tolosae Georgium de Armaniaco cardinalem futurum.[9] Certe baccalaureus in medicina universitatis Montispessulani die 1 Decembris 1530 inscriptus est: ibi deinde Aphorismos Hippocrati adscriptos et Artem medicam Galeni praelegit.

Titulus editionis primae operis Pantagruel (Lugduni, 1532)

Ab anno 1532 Lugduni habitans, nuper baccalaureatus, munus medici exercuit apud Hospitium Dei Nostrae Dominae Misericordiae ad pontem Rhodani. Hoc anno editiones scholasticas quattuor divulgari iussit, quarum principalis fuit textus Graecus opusculi classici, videlicet Aphorismorum Hippocraticorum, ex eodem libro manuscripto editus e quo apud universitatem Montispessulani anno praecedenti medicinam docuerat. Insuper versionem Latinam eiusdem operis a Nicolai Leoniceni factam, additamentis paucis suis, apud Gryphium imprimere iussit (nomine suo praeposito: "ex Franc. Rabelaesi recognitione"). Editionem Latinam patrono Gotofredo ab Estissaco Malleacensi dicavit.

Eodem anno "tomum secundum" Epistolarum medicinalium Ioannis Manardi, "nunquam antea in Gallia excusu[m]", apud eodem editore divulgare curavit et Andrea Tiraquello iudice Pictaviensi dicavit; "tomum primum" huius editionis fuisse supponitur Ioannis Manardi Epistolae medicinales (Lutetiae, 1528).[10] Insuper editionem documentorum Latinorum duorum curavit, sibi ab editore Gryphio monstratorum, quae fortasse ex antiquitate servata esse crediderat. Re vera Lucii Cuspidii testamentum a Pomponio Laeto, Contractus venditionis Culitae ab Ioviano Pontano humanistis Italicis saeculo XV confecta erant.

Librum fabulosum comoedicum etiam anno 1532 divulgavit de Pantagruele, qui gigantem fuisse filiumque herois popularis Gargantuae praetendit. Pantagrueli non nomen suum sed subscriptionem pseudonymam anagrammaticam par maistre Alcofrybas Nasier affixit. Etiam editione 1542 legimus: par feu M. Alcofribas, abstracteur de quinte essence (scil. "a magistro mortuo Alcofriba, abstractore quintae essentiae"). Quo opere a satis multis statim requisito appendicem vel supplementum cito addidit cui formam almanachi imposuit, videlicet Pantagrueline prognostication.

Titulus editionis a Rabelaeso curatae duorum textuum suppositiciorum Ex reliquiis venerandae antiquitatis Lucii Cuspidii testamentum, item Contractus venditionis (1532)

Medicus privatus Ioanni Bellaio episcopo ab anno 1534 merens Romam cum eo petivit. Quo anno exeunte Lugdunum reditus librum divulgari iussit quem Romae admiraverat, videlicet Marliani Topographiam antiquae Romae, cui praefationem affixit se medicum Bellaio Parisiensi episcopo Regisque consiliarium intitulantem. Eodem vel insequenti anno Gargantuam (pseudonymo Alcofrybas Nasier iterum praefixo) edidit. Hac nova mythistoria vitam heroïs modo suo satyrico recitavit. Mense Iulio 1535 Romam rediit cum Bellaio, nuper cardinale creato. Littera brevi Pauli III mense Ianuario 1536 data in abbatiam S. Mauri prope Lutetiam recedere potuit (abbate commendatario Bellaio).[11] Lutetiae mense Aprili 1537 cum poëta Stephano Doleto amicisque litteraribus cenavit.[12]

Anno 1537 bis Montempessulanum properavit, mense Aprili ut gradum doctoris vindicaret, Octobri ut librum Hippocraticum Prognosticorum praelegerat. Interdum Lugduni ut videtur morabat: ibi mense Maio iussu cardinalis Francisci Turnonii retentus, ut qui communicationes seditiosas fecisset, mox adiuvante Bellaio iussu regis liberatus est.[13] Medio anno 1540 cum Gulielmo Bellaio legato historicoque, fratri Ioannis, anno 1540 Romam rursus profectus est, unde ambo Lutetiam mense Novembri 1541 petiverunt. Rabelaesus saturarum suarum primum secundumque librum, i.e. Pantagruel et Gargantua, in editionibus definitivis Lutetiae apud Juste anno 1542 divulgari curavit. Gulielmus Bellaius die 9 Ianuarii 1543 mortuus est, Rabelaeso adstante, qui ipse cadaverum pollinxit et ad cathedralem Remensem comitatus est.[14] Mense Martio 1544, in pago Aurelianensi morans, amicum Antonium Hullot ad cenam castimonialem pisculentam invitavit.[15]

Ab eodem anno in castellum S. Mauri prope abbatiam a Philiberto Delorme iussu Bellaii nuper constructo habitabat; quem aedem laudavit.[16] Liber tertius (Tiers Livre) anno 1545 sub vero nomine suo editus est. Statim sacrilegio inculpatus, tam librorum anteriorum quam novi gratia,[17] Mettis refugium quaesivit et apud nosocomium huius urbis medicus operam dedit, sed, ipso rege suadente, historias satyricas componere perrexit. Anno 1548 primam partem libri quarti sui edidit.

Ipse autem inter annos 1547 et 1549 Romam denuo moravit ubi Ioannes Bellaius pro novo rege Henrico II legatus merebat. Descriptionem feriarum, quae Bellaius die 14 Martii 1549 de Ludovico Aurelianensi regis filio nuper nato celebravit, Francogallice vertit et Lugduni a Gryphio divulgari iussit titulo La Sciomachie.[18] Aut Lutetiae aut castello S. Mauri habitans anno 1552 librum quartum magnopere auctum divulgari iussit, rege Henrico II instanter suadente Lutetiae anno insequenti mortem obiit. Post mortem liber quintus, e scriptis suis ab aliis compositus partimque fortasse e novo confectus, divulgatus est. Epistolae Latinae paucae quas Gulielmo Budaeo Desiderioque Erasmo necnon aliis miserat recentius in lucem venerunt.

De opere principali

[recensere | fontem recensere]

Almanacho satyrico Pantagrueline prognostication a multis laudato continuationes bis (vel fortasse plurius) annis insequentibus addiderat. Quibus iam diu oblitis, sicut operibus medicis iuridicisque, Pantagruel cum continuationibus Rabelaesum humanistam satyricum usque in tempora nostra celebrem reddidit.

Rabelaesus inspirationem ad compositionem Pantagruelis ab anonymo quodam libro sumpsisse censetur, titulo Les grandes et inestimables chronicques du grant & enorme geant Gargantua, Lugduni ab editore incerto anno 1532 divulgato. Pantagruelem ergo, gigantem et ganeonem, filium gigantis Gargantuae iam in mythologia populari celebris, primus invenit resque gestas narrare coepit. Gargantuam autem, bellum Turonensem inter focaciarios pastoresque medio libro enarrans (cc. 24-51), inspirationem habere censetur e litigatione inspiratus patris sui cum vicino Gaucher de Sainte-Marthe.[19] Liber e nativitate et educatione Gargantuae circa Chinonium incepit.

Episodia plurima e vita sua deprehendit: Gargantuam prope Chinonium natum fingit, in pago Turonensi educatum; Pantagruelem Pictavii educatum, ad Aurelianum profectum, per varias universitates peregrinum, apud Parisienses eruditum. Amicos suos interdum commendat, inter quos Philibertum Delorme architectum regis.[20] Ex aliorum operibus personas, res, historias, sententias ad usum suum in his libris accommodavit, quorum potiora sunt: Cornelii Agrippae De occulta philosophia;[21] Gulielmi Budaei adnotationes in Pandecta Iustiniani;[22] Ciceronis De divinatione;[23] Francisci Columnae Hypnerotomachia Poliphili[24] unde evolvitur abbatia Thelema; Erasmi Adagia[25] et Colloquia;[26] Merlini Coccaii Baldus unde inspirantur personae Panurgi partimque Pantagruelis;[27] Thomae Mori Utopia;[28] Novus orbis regionum ac insularum veteribus incognitarum cui libro Simon Grynaeus praefationem scripserat;[29] Plinius, Naturalis historia;[30] Plutarchi De defectu oraculorum et De placitis philosophorum;[31] Andreae Tiraquelli De legibus connubialibus.[32] Citationes allusionesque plurimi ad alios libros a Rabelaeso lectos adnuunt.[33]

Enumerationes plures comicas inseruit,[34] quorum longiores hae sunt: genealogia gigantum;[35] libri bibliothecae S. Victoris Parisiensis;[36] incolae mundi inferioris;[37] proverbia;[38] ludi postprandiales;[39] epitheti virilitatis;[40] epitheti debilitatis;[41] verba pulsionis;[42] anatomia Quadragesimae;[43] stultus Triboulet blazonatus;[44] coqui;[45] fercula domino Gastri oblata;[46] serpentes;[47] carmina saltatoria.[48]

Quamquam translatu difficilia propter iocos verbales, hae quinque opera nonnumquam in alias linguas versae sunt. Ioannes Baptista Fischart scriptor Calvinista versionem Theodiscam Gargantuae a se multis locis auctam anno 1575 divulgavit, titulo Affenteurliche und ungeheurliche Geschichtschrift vom Leben, Rhaten und Thaten der ... Helden ... Grandgusier ... Gorgantoa u. Pantagruel; quae versio crebriter reimpressa est. Pantagruel et Gargantua Anglice convertit Thomas Urquhart Scotus annoque 1653 divulgari iussit; qui etiam Le tiers livre vertere coepit, sed labore imperfecto mortuus est. Versionem ab Urquhart inceptam Petrus Antonius Motteux Francicus, qui in Angliam refugerat, anno 1694 complevit, opusculis minoribus additis.

Artifices haud pauci libros quinque de Gargantua et Pantagruel illustraverunt: in Francia Gustavus Doré et Ludovicus Chalon; in Anglia Gulielmus Heath Robinson.

Titulus editionis 1543 Aphorismorum Hippocrati adscriptorum, a Rabelaeso curatae
Satyrica
Editiones eruditae
  • 1532 (editor) : Aphorismorum Hippocratis sectiones septem, Nicolao Leoniceno interprete ... quibus ex Ant. Musae commentariis adiecimus et octavam; et quaedam alia. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus editionis 1543 apud gallica
  • 1532? (editor) : Ἱπποκράτους ἀφορισμῶν τμήματα ζ` [i.e. textus Graecus Aphorismorum]. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus editionis 1543 apud gallica
  • 1532 (editor) : Io. Manardi Ferrariensis medici epistolarum medicinalium tomus secundus nunquam antea in Gallia excusus. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus apud gallica
  • 1532 (editor) : Ex reliquiis venerandae antiquitatis Lucii Cuspidii testamentum, item Contractus venditionis (scripta Pomponii Laeti et Ioviani Pontani)
  • 1534 (editor) : Ioannes Bartholomaeus Marlianus, Topographia antiquae Romae. Lugduni: apud Seb. Gryphium (Textus apud Google Books)
  • 1549 (interpres) : La Sciomachie & festins faits a Rome au Palais de mon seigneur reverendissime Cardinal du Bellay, pour l'heureuse naissance de mon seigneur d'Orleans. Lugduni: par Sébastien Gryph (versio epistolae Antonii Buonaccorsi) Textus apud Les Bibliothèques Virtuelles Humanistes
Aliae res
  1. Ita Latine scripsit ipse.
  2. Gargantua cap. 4-7; Abel Lefranc, "Conjectures sur la date de la naissance de Rabelais" in Revue des études rabelaisiennes vol. 6 (1908) pp. 265-270
  3. Smith (1918) pp. 1-3
  4. Lefranc (1905) pp. 341-348 et tabulae adiunctae
  5. Pantagruel cap. 5, cf. 16, 18; Smith (1918) pp. 27-34, 128-130
  6. "Epistre de maistre François Rabelais" in J. Bouchet, Epistres morales et familières du Traverseur (Pictavii, 1545) f. xxxv-xxxvi
  7. Tiers Livre cap. 43
  8. De Santi, "Rabelais et J.-C. Scaliger" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 12-44
  9. Epistula Rabelaesi ad Erasmum (1532) in Thuasne (1905)
  10. Textus apud BiuSanté
  11. Smith (1918) pp. 55-56
  12. Stephanus Doletus, Stephani Doleti Galli Aurelii Carminum libri quatuor (1538) (pp. 62-63 apud Google Books); Smith (1918) pp. 56-61
  13. Victor-Louis Bourrilly, "Deux points obscurs dans la vie de Rabelais" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 105-114; Smith (1918) pp. 57-58
  14. Quart Livre cap. 27; Smith (1918) pp. 64, 89-90
  15. Clouzot (1905); Jourda, ed. (1962) vol. 2 pp. 564-566
  16. Tiers Livre epistula dedicatoria
  17. Smith (1918) pp. 72-76
  18. Sciomachie; La Charité (2003)
  19. H. Clouzot, "Les Notes de Bouchereau dans la collection Dupuy" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 405-407; Abel Lefranc, "Picrochole et Gaucher de Sainte-Marthe" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 241-252; Abel Lefranc, "Les Dates de publication du Pantagruel et des premiers ouvrages de Rabelais" in Revue des études rabelaisiennes vol. 9 (1911) pp. 151-159; Smith (1918) pp. 44-49
  20. Quart Livre epistula dedicatoria et cap. 61
  21. Tiers Livre cap. 21-25
  22. Pantagruel cap. 8, 10; Tiers Livre prologus; Cinquième Livre
  23. Tiers Livre cap. 9-28
  24. Gargantua cap. 35, 52-58; Cinquième Livre cap. 18-26, 30-47
  25. Pantagruel cap. 9; Gargantua cap. 1, 2; Tiers Livre prologus et cap. 2-5; Quart Livre cap. 26, et alibi
  26. Quart Livre
  27. Pantagruel cap. 1, 7, 9, 14-17; Tiers Livre cap. 11; Quart Livre cap. 5-8, 18-24, et alibi; Smith (1918) pp. 28-29
  28. Pantagruel cap. 18-20
  29. Pantagruel cap. 24/28; Cinquième Livre cap. 31
  30. Tiers Livre cap. 50; Quart Livre cap. 61-64; Cinquième Livre cap. 30-31 et alibi
  31. Quart Livre cap. 27-28; Cinquième Livre cap. 26 et alibi
  32. Tiers Livre cap. 27-37, cf. 49; cf. etiam Pantagruel cap. 5
  33. Exempla: Ioannes d'Abundance(fr), Le Disciple de Pantagruel (IV, V); Ioannes Alfonce, Cosmographie vel potius Fernandez Enciso, Suma de geografia (IV 1); Ioannes Bouchet, Généalogie des rois de France (Pantagruel 1); Maturinus Corderius, De corrupti sermonis apud Gallos emendatione (Gargantua cap. 11); Claudius Galenus (III, IV, V); Petrus Gyllius, "Liber summarius de Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium" (IV 60); Lucianus Samosatensis, Vera historia (Pantagruel 32; IV), Dionysus (V 39-40); Macrobius, Saturnalia (III 29); Clemens Marotus, Adolescence Clementine (V); Ravisius Textor, Officina (Pantagruel 1); Gulielmus Rondeletius, De piscibus marinis (IV 61); Carolus Stephanus, De re hortensi libellus (V 29); Godofredus Torinus(fr), Champfleury (Pantagruel 6); Franciscus Villon, Carmina (Pantagruel, Gargantua); Fabulae romanicae plures (Pantagruel 1, 30), vide Smith (1918) pp. 38-39; Epistolae obscurorum virorum, 1517 (Pantagruel 7); La Farce de maistre Pierre Pathelin (Pantagruel 9, Gargantua 34); Les grandes et inestimables chronicques du grant & enorme geant Gargantua (Gargantua); Odyssea (Pantagruel 9, 30; IV); Roman de la rose (Pantagruel, Gargantua)
  34. Smith (1918) pp. 200-211; Krickl (2011)
  35. Pantagruel cap. 1
  36. Pantagruel cap. 7
  37. Pantagruel cap. 30
  38. Gargantua cap. 11
  39. Gargantua cap. 22
  40. Tiers Livre cap. 26
  41. Tiers Livre cap. 28
  42. Quart Livre prologus
  43. Quart Livre cap. 30-31
  44. Quart Livre cap. 38
  45. Quart Livre cap. 40
  46. Quart Livre cap. 59-60; Tomasik (2010)
  47. Quart Livre cap. 64
  48. Cinquième Livre cap. 59-60

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum et documentorum selectae
  • Victor-Louis Bourrilly, ed., Lettres écrites d'Italie par François Rabelais. Lutetiae: Champion, 1910
  • Henri Clouzot, "Les Amitiés de Rabelais en Orléanais et la lettre au bailli du bailli des baillis" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 156-175
  • Richard Cooper, ed., Rabelais et l’Italie. Genavae: Droz, 1991
  • Johann Fischart, interpr.; A. Alsleben, ed., Johann Fischarts Geschichtklitterung (Gargantua). Synoptischer Abdruck der Bearbeitungen von 1575, 1582 und 1590. Hallae: Max Niemeyer, 1891 Textus apud Internet Archive
  • Arthur Heulhard, interpr., Rabelais légiste: Testament de Cuspidius et Contrat de vente de Culita. Lutetiae: Dupret, 1887 (Latine, Francogallice) Textus
  • P. L. Jacob, ed.; Gustave Doré, pict., Œuvres de François Rabelais, contenant la vie de Gargantua et celle de Pantagruel, augmentées de plusieurs fragments et de deux chapitres du Ve livre restitués d'après un manuscrit de la Bibliothèque impériale. Lutetiae, 1857 textus apud Gallica
  • Pierre Jourda, ed., Rabelais: oeuvres complètes. 2 voll. Lutetiae: Garnier, 1962
  • Abel Lefranc, "Les Autographes de Rabelais" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 339-350
  • Louis Thuasne, "La Lettre de Rabelais à Erasme" in Revue des bibliothèques vol. 15 (1905) pp. 203-223
  • Sir Thomas Urquhart, Peter Antony Motteux, interprr.; Louis Chalon, pict., Master Francis Rabelais: Five books of the lives, heroic deeds and sayings of Gargantua and his son Pantagruel. 3 voll. Londinii: A. H. Bullen, 1904 vol. 1 vol. 2 vol. 3 apud Internet Archive
  • Sir Thomas Urquhart, Peter Antony Motteux, interprr.; W. Heath Robinson, pict., The Works of Mr. Francis Rabelais, doctor in physick, containing five books of the lives, heroick deeds & sayings of Gargantua and his sonne Pantagruel .... 2 voll. Londinii: Grant Richards, 1904 vol. 1 vol. 2 apud Internet Archive
Bibliographica
  • R. Rawles, M. A. Screech, A New Rabelais Bibliography: Editions of Rabelais before 1626. Genavae: Droz, 1987
Commentationum collectanea
  • Jean Céard, Marie-Luce Demonet, Stéphan Geonget, edd., Rabelais et la question du sens, Actes du colloque international de Cerisy-La-Salle, 2000 (Genavae: Droz, 2011)
  • Marie-Luce Demonet, Stéphan Geonget, edd., Les Grands Jours de Rabelais en Poitou, Actes du colloque international de Poitiers, 2001 (Genavae: Droz, 2006. Etudes rabelaisiennes) (Paginae selectae apud Google Books)
  • Revue des études rabelaisiennes voll. 1-10 et index. Lutetiae: Champion, 1903-1924 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 index
De vita
  • Arthur Heulhard, Rabelais chirurgien: applications de son Glossocomion dans les fractures du fémur, et son Syringotome dans le traitement des plaies pénétrantes de l'abdomen. Lutetiae: Lemerre, 1885 Textus apud Internet Archive
  • Arthur Heulhard, Rabelais et son maitre. Lutetiae: Lemerre, 1884 Textus apud Internet Archive
  • Arthur Heulhard, Rabelais: ses voyages en Italie, son exil à Metz. Lutetiae: Librairie de l'Art, 1890 Textus apud Internet Archive
  • Mireille Huchon, Rabelais. Lutetiae: Gallimard, 2011. ISBN 978-2-07-073544-0
  • P. L. Jacob, Rabelais: sa vie et ses oeuvres. Lutetiae: Delahays, 1858 (Textus apud Google Books) Textus apud Gallica
  • Madeleine Lazard, Rabelais l’humaniste. Lutetiae: Hachette, 1993. ISBN 2-0102-0645-2
  • Robert Marichal, "Le dernier séjour de Rabelais à Rome" in Actes du Congrès de Tours et Poitiers de l’Association Guillaume Budé (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1954) pp. 104-132
  • Jean Plattard, L'adolescence de Rabelais en Poitou. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1923 Textus apud Gallica
  • Lucien Romier, "Notes critiques et documents sur le dernier voyage de Rabelais en Italie" in Revue des études rabelaisiennes vol. 10 (1912) pp. 113-142
  • V. L. Saulnier, "Médecins de Montpellier au temps de Rabelais" in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 19 (1957) pp. 425-479 JSTOR
  • W. F. Smith, Rabelais in his Writings. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1918 Textus apud Internet Archive
De operibus
  • Michael Bachtin, Творчество Франсуа Рабле и народная культура средневековья и Ренессанса. Moscuae, 1965
  • Claude La Charité, "La Sciomachie (1549) de Rabelais: la « juste quantité d’une epistre » ou l’alibi épistolaire de la propagande épidictique" in Tangence no. 72 (2003) pp. 111–126
  • Raymond Lebègue, "Rabelais et la parodie" in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 14 (1952) pp. 193-204 JSTOR
  • Fritz Neubert, "François Rabelais’ Briefe" in Zeitschrift für französische Sprache und Literatur vol. 71 (1961) pp. 154-185
  • Lazare Sainéan, L'Histoire naturelle et les branches connexes dans l’oeuvre de Rabelais. Lutetiae: Champion, 1921
  • Lazare Sainéan, La langue de Rabelais. 2 voll. Lutetiae: Anciennes maisons Thorin et Fontemoing, 1922-1923 vol. 1 vol. 2 apud Gallica
  • Timothy J. Tomasik, "Fishes, Fowl and La Fleur de toute cuisine: Gaster and gastronomy in Rabelais's Quart Livre" in Joan Fitzpatrick, ed., Renaissance Food from Rabelais to Shakespeare: culinary readings and culinary histories (Farnham: Ashgate, 2010) pp. 25-54

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Rabelaesum spectant.










ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Franciscus_Rabelaesus

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy