Content-Length: 130530 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Fulgur

Fulgur - Vicipaedia Jump to content

Fulgur

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Fulgura inter caelum et terram.

Fulgur (-is, n.) est caeli electrica emissio cum tonitru, quod in procellis, et aliquando in eruptionibus volcanorum vel in pulveris tempestatibus, fit. Ab hac aeris electicitatis emissione, ductus fulguris potest ire usque ad 220 000 chiliometra per horam et calore 30 000 °C graduum pollet. Quae temperatura sabulam potest in vitreum appellatum "fulgurites" fundere, qui sunt cavi et possunt in solum infigere. Fiunt quasi 16 milia milium procellarum fulgurum per annum in omni orbe terrarum. Aera per quod iter faciunt fulgura ionizantur. Quod format oxydum nitricum acidumque nitricum magno benificio plantarum in solo est.

Fulgura in cineris nubibus ex eruptionibus vulcanorum oriri possunt. Nascuntur etiam ex silvarum incendiis, pulverem quo onus electricum staticum formetur efficientia. Quomodo in initio fulgura formentur incertum est inter auctores. Periti causis studuerunt ex perturbationibus aeris (ventus, humiditas, frictio, pressio atmospherica) usque ad impactum ventorum solis et molem particularum oneratarum solis. Dicunt glaciem in nube elementum praecipuum esse in formandis fulguribus atque positiva negativaque onera discerpere in nube, sicut adiuvet in formandis fulguribus.

Etymologia antiqua

[recensere | fontem recensere]

Fulgur et fulmen, ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est atque percutere. Fulmen autem conlisa nubila faciunt. Nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum: simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes. Vento autem et igni fulmina in nubibus fieri et impulsu ventorum emitti. Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus, fulgor et fulmen: fulgus, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur.

Longe primum fulgor videtur et postea tonitrus auditur, quia velocitas lucis maior est quam soni.[1]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad fulgur spectant.

Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.










ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Fulgur

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy