Futuna
Futuna est una ex Hoorn insulis, duabus insulis vicinis in Oceano Pacifico sitis cum Uvea ad Collectivitatem Transmarinam Francicam nomine "Uvea et Futuna" pertinentibus. Futunae 4 873 incolae sunt.[1] Altera insula vicina est Alofi.
Incluta est insula, quoniam Petrus Chanel, presbyter et missionarius Francicus, anno 1841 ibi martyr factus est, apud Poios, parvum tractum, ubi nunc ecclesia cathedralis nunc stat.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Futuna et Alofi sunt residuum singuli montis igniferi, utraque ab curalii scopulo cincta.
Ab Uvea Futuna et Alofi 240 km inter occasum solis et meridiem distant.
Futunae superficies est 46 km². Summus locus est in Puke monte (524 m).
Terra consistit in humo fertili vulcanica, et pluviae agriculturam promovent. Insulani agriculturae piscatuique confidunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Futuna Alofique ab Europaeis primum visae sunt anno 1616, cum Gulielmus Cornelius Schoutenius et Iacobus Le Maire, nautae ex Hollandia Septentrionali, per suam clarissimam orbis circumnavigationem in navi Eendracht (i. e. concordia) has insulas attigerunt.[2]
Populus
[recensere | fontem recensere]Numerus habitantium anno 2003 fuit 4 871 (33 centesimis numeri civium coloniae), quorum 2 991 apud Alonem habitant et 1 880 apud Sigavem. Plerique primarie loquuntur Futunane (vulgo: Fakafutuna).
Sicut Uveani omnes insulani sunt Catholici Romani. Numerus templorum, aedicularum, et oratoriarum est magnus.
Gubernatio
[recensere | fontem recensere]Futuna habet duos ex tribus coloniae Uveae et Futunae ducatibus: Singavem in regione occidentali, et Alonem in regione orientali (Alofios complectens). Uveae caput, Mataʻutu, est omnis coloniae caput.
Regunt duo duces, ex nobilitate electi: dux Sigavis et dux Alonis.
Praeter quattuor vicos (Lalouam, Poios, Tamanam, et Tavaios) omnes insulae vici in litore inter meridiem et occasum solis inveniuntur. Ab occasu solis ad orientem, hi sunt Toloke, Fiua, Vaisei, Nuku, Sausau, et Leava (caput, navale habens) in Sigave, et Taoa, Malaʻe, Ono, Kolia, et Vele (campum aeroplanorum habens) in Alone.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Hiroa, Te Rangi (Peter H. Buck). 1953. Explorers of the Pacific. Bishop Museum special publication 43. Honolulu: Bishop Museum.
- Kerr, Robert. 1824. Voyage round the world, in 1615-1617, by William Cornelison Schouten and Jacques le Maire, going round Cape Horn.
- Smith, Stephenson Percy. 1892. "Futuna; or, Horne Island and its People." Journal of the Polynesian Society 1:33–52. https://web.archive.org/web/20180204212223/http://www.jps.auckland.ac.nz/document/Volume_1_1892/Volume_1%2C_No._1%2C_1892/Futuna%2C_or_Horne_Island_and_its_people%2C_p.33-52/p1?action=null.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |