Content-Length: 120463 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Hydrosphaera

Hydrosphaera - Vicipaedia Jump to content

Hydrosphaera

E Vicipaedia
Motus aquae circa, supra, et per Terram "circulum aquaticum" appellatur, insignem hydrosphaerii rationem describens.
Unda in ora Maris Septentrionalis.
Stilla aquae in foliio.
Canalis Tolosae.

Hydrosphaera (ex Graeco ὕδωρ 'aqua' + σφαῖρα 'sphaera') in geographia physica mixtam aquae massam in, sub, et super superficie planetae describit.

Massa hydrosphaerae Terrae est circa 1.4 × 1018 tonnae metricae, quae sunt circa 0.023% massae Terrae. Circa 20 × 1012 tonnae huius rei est in atmosphaera Telluris (volumen unius tonnae aquae est circa 1 metrum cubicum). Circa 75 centesimae superficiei Terrae, area circa 361 millionum chiliometrorum quadratorum (139.5 milliones milium quadratorum), ab oceano contegitur. Media oceanorum Terrae salinitas est circa 35 grammata salis per chiliogramma aquae marinae (3.5%) [1]

Hydrosphaera atmosphaeram Terrae, lithosphaeram, biosphaeram, et pedosphaeram comprehendit. Suae partes constituentes sunt Oceanus Mundi, flumina, maria, aqua terrestris, atque aqua in atmosphaera. Hydrosphaera clima et biosphaeram movet.

Circulus hydrologicus

[recensere | fontem recensere]

Energia ex sole, ut calor et lux (res insolatione mensae), evaporationem ex omnibus superficiebus humidis efficit, inter quas oceani, flumina, lacus, solum, et folia plantarum. Praeterea, vapor aquatilis ut transpiratio ex vegetatione et hominibus aliisque animalibus liberatur.

Aquiferorum imminutio vel overdrafting? et aqua fossilis exhaurienda summam in hydrosphaera auget,[2] quae vicissim transpirationi et evaporationi subiecta est, ergo accretionem vaporis aquatilis et summae nubium efficiens, quae praecipue radiationem infrarubram in atmosphaera Terrae absorbent.

Nexus interni

  1. Michael J. Kennish, Practical handbook of marine science, ed. 3a, Marine Science Series (CRC Press, 2001, ISBN 0-8493-2391-6), p. 35.
  2. "Rising sea levels attributed to global groundwater extraction," apud situm uu.nl (University of Utrecht), accessum 8 Februarii 2011.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  • "Ground Water" [aqua terrestris], apud situm capp.water.usgs.gov (USGS)
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Hydrologia

Haec stipula ad hydrologiam spectat. Amplifica, si potes!

Stipula

Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!









ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Hydrosphaera

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy