Content-Length: 100965 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Physalis_peruviana

Physalis peruviana - Vicipaedia Jump to content

Physalis peruviana

E Vicipaedia

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Subfamilia : Solanoideae 
Tribus : Physaleae 
Genus : Physalis 
Species : Physalis peruviana 
L.
   

Physalis peruviana (binomen a Carolo Linnaeo anno 1763 statutum), apud Peruanos aguaymanto, est species plantarum florentium et fructiferarum familiae Solanacearum. In regionibus Andinis sponte gignitur; in Peruvia Brasiliaque colitur et ad cibum adhibetur. Saeculo XVIII exeunte in Europam, saeculo XIX ineunte in Africam Australem, Australiam, Novam Zelandiam introducta est. Sub climate tropico perennis, sub temperato annua viget.

Fructus immaturi virides non sunt edules propter solaninam(en)[1] quae in illis continetur. Fructus maturi, colore flammei, crudi comeduntur, in suco contunduntur, in confectura condiuntur (adiecto pectino). Ferculis salsisque in arte coquinaria Peruana immittuntur.

  1. Iosephus Wolfstein, Dissertatio inauguralis medica de plantis venenatis phanerogamis. Budae, 1826 (p. 22 apud Google Books)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Fructus maturus e calyce emergens
Cocktail vel potio mixta aguaymanto sour: ex aqua vitae pisco (vide Pisco sour) cum suco Physalidis peruvianae, glacie adiecta, fit
Ars coquinaria Peruana: Offa carnis vicugnae e salsa Physalidis peruvianae cum patatis frictis acetariaque Huaraz in urbe inlata
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Physalis_peruviana

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy