Content-Length: 96731 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Plostrum

Plostrum - Vicipaedia Jump to content

Plostrum

E Vicipaedia
Unam legis e paginis de
disserentibus

Carrus parvulus ab asino actus.

Plostrum, vel recentiori Latinitate plaustrum,[1] sive carrus,[2] est vehiculum, ad onera vehenda aptum, bove vel equo vel alio animali tractum, praesertim apud rusticos usitatum. Saepius duas aut quattuor rotas habet. Prima plostra creata sunt in altero dimidio quarti millennii a.E.V..

Genera plostrorum sunt:

  • arcera: plostrum tectum undique ex tabulis, quasi arca quaedam magna, quo vehiculi genere senes et aegroti cubantes vectabantur. Ante lecticas in usu fuit, et his inventis postea desiit. Cum ea adhiberi opus erat, stragula veste sternebatur.[3]
  • essedum: vehiculum, birotum Gallorum et Britannorum, apud Belgas primo repertum, vehendis quidem hominibus oneribusve aptum, sed a Gallis praecipue Britannisque usurpatum in bello, cum ex eo pugnare soliti essent: cujus pugnae rationem Caes. 4. B. G. 33. et 5. ibid. 16. tradit. Paullatim transiit ad usum Romanorum, tum ad itinera et gladiatorias pugnas, tum oneribus vehendis.[4]
  • carpentum: carrus tectus duos rotas habens

Nexus interni

  1. Forma plaustrum apud Ciceronem, De divinatione 1.57; rarius plostrum, e.g. apud Catonem, De agri cultura 2.7. Nonnulli, et hodierni et antiqui, putant plaustrum esse formam hypercorrectam plostri; cf. Suetonius, Divus Vespasianus, 22: “Et tamen nonnulla eius [sc. Vespasiani] facetissima extant, in quibus et haec. Mestrium Florum(en)(d) consularem, admonitus ab eo ‘plaustra’ potius quam ‘plostra’ dicenda, postero die ‘Flaurum’ salutavit.” Cf. etiam Calabrese, Andrea (2005). "On the evolution of the short high vowels of Latin into Romance". A View from Arjona. University of Connecticut Working Papers in Linguistics 13: 71 . Cf. etiam “plaustrum” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. III [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 732: “Ex loco Suetonii apparet, plostrum fuisse semper in sermone familiari”.
  2. Forma carrus apud Caesar, De bello Gallico 1.6.1; rarius carrum, neutro genere, e.g. in Bello Hispaniensi 6.2.
  3. Cf.arcera” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. I [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 305.
  4. Cf.essedum” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. II [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 304.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad carrum spectant (Wagons, Carriages, Wagons).








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Plostrum

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy