Content-Length: 150844 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Ratio_litteraria

Ratio litteraria - Vicipaedia Jump to content

Ratio litteraria

E Vicipaedia
Si plus cognoscere vis, vide etiam Iudicium litterarium.
Sigmundus Freud, conditor rationis litterariae psychoanalyticae. Photographema a Maximo Halberstadt factum (1922).

Ratio litteraria, vel theoria litterarum, sensu stricto est ordinatum naturae litterarum et rationum litterarum explicatarum studium.[1] Litteraria autem eruditio ex saeculo undevicensimo saepe comprehendit—cum, vel adeo pro, ratione litteraria sensu stricto—res historiae intellectualis, philosophiae moralis, prophetiae socialis, et aliarum materiarum omnium disciplinarum quae ad modum quo homines significationem interpretantur pertinent.[2] In hodiernis humanitatibus academicis, hic modus eruditionis est fructus rationis criticae, saepe igitur ratio vel theoria tantum appellatur.[3] Ergo, vocabula ratio et theoria facta sunt nomina generalia variorum accessuum academicorum textuum legendorum. Multi ex his accessibus a variis philosophiae continentalis et sociologiae traditionibus informantur.

Scholae rationis litterariae

[recensere | fontem recensere]

Infra perscribuntur nonnullae ex latissime agnotis scholis rationis litterariae, cum earum auctoribus maioribus. Nonnulli autem auctores, inter quos insigniter Michael Foucault, historicus et philosophus, et Claudius Lévi-Strauss anthropologus, plerumque iudices litterarii non erant, sed eorum opera in ratione litteraria auctoritate gravia late fuerunt.

Notio emergentiae ad rationem litterarum, artium, historiae, linguisticae, et scientiarum cognitivarum adhibita est in doctrinis Ioannis Mariae Grassin et Universitatis Lemovicinis.[4][5]

Nexus interni

  1. Culler 1997:1.
  2. Culler 1997:1.
  3. Searle 1990.
  4. Fontanille, Westphal, et Vion-Dury 2011.
  5. "Emergence," in International Dictionary of Literary Terms.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Terry Eagleton, qui rationi litterariae insigniter studet. Hic unum ex suis libris tenet post acroasim in Instituto Mechanicorum Mancunii anno 2008 habitam.

Bibliographia addita

[recensere | fontem recensere]
  • Culler, Jonathan. 2007. The Literary in Theory. Stanfordiae: Stanford University Press.
  • Eagleton, Terry. 2008. Literary Theory. Ed. 3a. Minneapoli: University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-5447-6. ISBN 978-0-8166-5447-5.
  • Rivkin, Julie et Michael Ryan. 2004. Literary Theory: An Anthology. Malden Massachusettae: Blackwell Publishing.
  • Zunshine, Lisa, ed. 2010. Introduction to Cognitive Cultural Studies. Baltimorae: The Johns Hopkins University Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Ratio_litteraria

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy