Exstinctio
Exstinctio in biologia et oecologia est finis organismi vel gregis organismorum (taxi), usitate speciei. Temporis momentum exstinctionis usitate habetur mors ultimi gregis singuli (sed facultas gignendi et recuperandi ante hunc punctum fortasse amissa sit). Quia area geographica speciei potest amplissima, decernere hunc punctum est difficile, et usitate retro fit. Haec difficultas ad rem sicut taxon Lazarenum ducit, cum species post tempus absentiae simulatae exstincta sumpta abrupte rediret, saepe in historia fossilium.
In evolutione, novae species per rationem speciationis oriuntur—cum novae varietates organismorum genitorum vigent, quia possunt locum oecologicum (Anglice: ecological niche) invenire eoque uti—et species exstinctae fiunt cum eae non iam superesse possunt per condiciones commutantis vel contra adversarios superantis. Species communis fit exstincta intra 10 milliones? annorum nata,[3] quamquam nonnullae species, fossilia viva appellatae, nonnullas centenas milliones annorum paene immutatae supersunt. Plurimae exstinctiones naturaliter fiunt, sine interventu humano: aestimantur 99.9 centesimae omnium specierum quae umquam exsistiterint nunc exstinctae sunt.[3][4]
Exstinctiones massae sunt eventus rari; singulae autem exstinctiones sunt communissimae. Solum nuperrime sciuntur exstinctiones scientiaeque periti ob celeritatem novarum exstinctionum conturbantur.[5] Plurimae species nunc exstinctae numquam ratione descriptae sunt. Aliqui scientiae periti aestimant usque ad dimidium specierum nunc vivarum fieri exstinctum ante annum 2100.[6]
Nexus interni
- Arma nuclearia
- Dinosauria
- Erosio genetica?
- Exstinctio humana
- Exstinctio linguarum
- Exstinctio maior?
- Fragmentatio habitationis
- Genocidium
- Hyperalieusis
- Index animalium exstinctorum
- Index plantarum exstinctarum
- Motus voluntariae exstinctionis generis humani
- Nidus oecologicus
- Oecologicum apium momentum
- Palaeontologia
- Pinguinus impennis
- Pollutio genetica
- Refugium (biologia populationum)
- Ruber IUCN Index
- Ruber IUCN Index specierum exstinctarum
- Speciatio
- Species in discrimen adducta
- Stagnum genorum
- Status conservationis
- Tabula Indicis Rubri
Notae
recensere- ↑ Diamond, Jared (1999). "Up to the Starting Line". Guns, Germs, and Steel. W. W. Norton. pp. 43–44. ISBN 0393317552.
- ↑ Paul Davis et Paul Kenrick, Fossil Plants (Vashingtoniae: Smithsonian Books, 2004); Robin Morran, A Natural History of Ferns (Timber Press, 2004). ISBN 0-88192-667-1.
- ↑ 3.0 3.1 Newman, Mark. "A Mathematical Model for Mass Extinction". Cornell University. 20 Maii 1994. Nexus die 30 Iulii 2006 confirmatus.
- ↑ David M. Raup, Extinction: Bad Genes or Bad Luck? (Novi Eboraci: W. W. Norton and Company, 1991), pp. 3–6; ISBN 978-0-393-30927-0.
- ↑ Species disappearing at an alarming rate, report says. MSNBC. Nexus die 26 Iulii 2006 confirmatus.
- ↑ E. O. Wilson, The Future of Life (2002) (ISBN 0-679-76811-4). Vide etiam Ricardus Leakey, The Sixth Extinction: Patterns of Life and the Future of Humankind, ISBN 0-385-46809-1.
Nexus externi
recensereVide exstinctionem in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad exstinctionem spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad exstinctionem spectant. |
- Consilium Recens Exstinctorum Organismorum (CREO)
- Animalia Recens Exstincta
- H. E. Strickland, The Dodo and its Kindred (Londinii: 1848), investigatio trium specierum avium; facsimile digitale, Bibliotheca Linda Hall
- Sepkoski's Global Genus Database of Marine Animals
Status conservationis speciei |