Feles
Fēles (-is, f.), sive fēlis (confer cattus, murilegus), est species parvorum mammiferorum carnivororum familiae Felidarum. Species ex una vel pluribus speciebus feris generis Felis orta est: Felis silvestris Europae, Felis libyca Africae, aut Felis manul Pallas Asiae.[1] Aegyptii feles domesticas habuerunt tertio millennio a.C.n., fortasse iam antea; cum hominibus ergo feles quattuor milia annorum convivit.[2] Felinologia est biologiae ramus qui de felinis, inter quas feles, tractat.
Multae sunt varietates felium, quae inter se coloribus, pilis, forma caudae, magnitudine differunt. Praedatores periti sunt qui mures, rattos, aves, et alia parva animalia comedunt; venationem esse solum ludum felium dici potest.[3] Visus felis est acutissimus, praecipue noctu; auditus eius quoque egregius est.[4] Feles est animal intelligens, gracile, venustum.
Vox felis plus quam triginta sonos differentes facit; feles cauda et corpore quoque loqui videtur.[5]
Feles domestica, bene curata, septendecim vel plures annos vivere potest.[6] Maturae inter sex et duodecim menses feli procreandi potestas est.[7]
Historia felis cum hominibus viventis
Antiquitas
Aegyptus
Feles domita est in Aegypto inter 3000 et 1500 a.C.n., quamquam animal domitum etiam in aliis terris esse potest; nam docti nesciunt.[8] Fortasse plures species parvarum felium domitabantur.
Apud Aegyptios, feles animal sacrum Bubastis deae fuit. Deus quoque Ra formam felis assumere potuit , et hac in forma serpentem diabolum nomine Apophin interfecit. Deus Solis urbis Heliopolis interdum in? forma felis pictus est.[9] Mumiae felium iam exstant nec non effigies magnitudinis animalium ipsorum. Feles videntur in imaginibus Aegyptiis vitae domesticae saepius.[10]
Herodotus, libro secundo, de felibus Aegyptiis loquitur:
- Multa animalia domestica sunt (sc. in Aegypto), et plura essent, nisi quod hoc felibus evenit. Cum feles peperit, nondum vult cum felibus maribus coire. Hi ergo libidinis causa catulos matribus diripiunt, auferunt, interficiunt (neque autem eos comedunt). Hae autem, desiderio catulorum motae, recentes habere cupidae statim ad mares properant : hoc animal valde pullos amat.
- Aedificio ardente, aliquid mirabile felibus evenit. Aegyptii abstant ab incendio, sed feles custodiunt et spectant. Feles praeter homines ambulant, vel etiam super homines saliunt, et in conflagrationem eunt ubi pereunt. Aegyptii magnopere dolent.
- Si feles moritur apud Aegyptios, omnes familiares supercilia tondent (sed si canis moritur, tondent totum corpus). Feles mortui in urbem Bubastis feruntur, condiuntur, sepeliuntur.[11]
Graecia
Apud Graecos imagines felium inveniuntur ab altero millennio a.C.n.[12] Feles in coloniis Graecis per totam terram Mediterraneam cum nautis venerunt, aetate archaica; nummi Rhegii et Taranti imagines felium praebent.[13] Vasa in Campania et Apulia facta saeculis quinto et quarto a.C.n., imagines felium habent; tria nunc sunt in Museo Britannico.[14]
Italia
Etrusci feles cognoverunt, ut in imaginibus videmus. Sunt plura vasa Etrusca imaginibus felium ornata, et est feles in fresco in Sepulto Tricilini, Tarquiniis.[15]
Etiam Romani antiqui feles aluerunt. Ossa felium inventa sunt Ostiae et in Campania, attributa saeculis V-III a.C.n.[16] Tempore imperii, mosaicae Pompeiis conservatae feles monstrant. Sepulcrum cuiusdam Calpurniae Feliclae saeculo secundo erectum imaginem felis habet, quod nomen Felicla significat 'parva feles'; inscriptio huius sepulchri est:
- Dis Manibus
- Calpurnia Felicla
- Germulio coniugi
- suo bene merenti et
- sibi vixit ann. XXXXV
- Calpurnia Felicla V an. [17]
Sed nullum sepulcrum felis ipsius habemus, nec nomen felis.[18]
Antiquitas posterior
Primi Christiani eos qui animalia venerabantur, castigaverunt et crediderunt multos paganos feles venerari. Re vera, deae Bubastis, Isis, Diana eundem cultum habuerunt (ut quasi una dea), et feles erat animal sacrum dearum.[19] Christiani quidam feles quasi daemones putaverunt. Incolae Yprae deam Bubastem venerari usque ad annum 962 decebantur, et Feriae Felium Yprae quotannis iam aguntur.[20]
Medium aevum
Ante medium aevum feles per totam Europam et magnam partem Asiae vixerunt.[21] Erant quidem et qui feles amarent, nec non alii qui feles timerent. Encyclopediae mediae aetatis tractatus de felibus habent, ut De Bestis? et Aliis rebus (saeculo tertio-decimo), De Naturis Rerum a Thoma Cantipratensi scriptus anno fere 1235, Historia Animalium ab Alberto Magno scripta circa 1260.[22] Inter tales libros modo Historia Alberti recognovit similitudinem felis et leonis.[23]
Feles, quod mures interficiunt - nam hi frumentum comedunt - magni aestimabantur; Cambriae feles maturus eodem pretio erat atque ovis aut caper, et Saxoniae eodem ac duae oves vel quinquaginta medimna frumenti.[24] Sed quia feles adhuc animal sacrum Magnae Deae paganorum erat, diabolus vel animal dilectissimum veneficarum dicta est.[25] Inter saecula tertium-decimum et septimum-decimum, Christiani ergo multos feles interfecerunt.[26] Gregorius Papa IX in bulla apostolica nomine Vox in Rama (anno 1233) dicit Satanam in felis nigrae formam se mutare, quapropter fideles feles removere debeant.
Christiani feles timuerunt, Musulmani vero eum animal purum et amicum habuerunt.[27]
Renascentia
Saeculis litterarum renascentium, feles quasi signum maternitatis et fecunditatis habitus est, praecipue inter pictores.[28] Viri docti de felibus, sicut de omnibus animalibus, in encyclopaediis tractaverunt. Exempli gratia, Iohannes Ionstonus quattuor libros Historiae Naturalis de quadrupedibus scripsit anno 1603. Animalia dividit in quattuor genera: quadrupedes solipedes (ut equus); quadrupedes bisulces (ut ovis); quadrupedes digitati vivipari, inter quos sunt feri, semiferi, et domestici; et quadrupedes digitati ovipari (ut rana). Feles est ergo animal quadrupede digitatum viviparum domesticum, et Ionstonus de fele scripsit in libro tertio, titulo tertio, capitulo secundo. Partes corporis felis longe describit, et extra et intus (namque feles persecuit).
Aetas hodierna
Hodie feles sunt amor ac deliciae generis humani. Cardinalis Richelieu, e.g., complures feles habuit, deinde alii in aula francogallica feles dilectos aluerunt.[29]
Saeculo undevicesimo homines nova semina felinum creaverunt, ut Siamensem, Persicum, Manx, Maine Coon (h.e. "procyon Cenomannicum"), et multa alia. Haec semina differunt inter se: feles Persicus longam pellem habet, feles Manx nullam caudam habet, feles Siamensis tenuis est, feles Maine Coon maior est quam alii feles. Primum certamen inter feles fuit 16 Iulii 1871, Londini,[30] et prima certamina CFA anno 1906 Bufali et Detroiti acta sunt.[31]
Nomina felis
Nomen Latinum usitatum feles significare potest 'animal fecundum'.[32] De origine autem vocabuli cattus nihil scitur, quamquam Isidorus Hispalensis dicit hoc verbum a verbo capiendi venire, vel a verbo Graeco καίεσθαι, 'ardere.'
- Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus cattum a captura vocant. Alii dicunt, quod cattat, id est videt. Nam tam acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Unde a Graeco venit catus, id est ingeniosus, ἀπὸ τοῦ καίεσθαι.[33]
Nomen 'musio' aut 'mussio' non alibi invenitur, sed verba 'murilegus' et 'muriceps' inveniuntur.[34]
Nomen Graecum antiquum est αἴλουρος, quod videtur esse αἰόλος 'rapidus, mobilis' et οὐρά "cauda"; hoc est, animal quod caudam agitat. Nomen neograecum autem est γατα, sicut "cattus." Nomen sanscritum est मार्जार (mārjāra,) a radice mṛj 'lavare, abstergere', quod feles saepius se lambent; est quoque verbum बिडल (biḍala,) quod verisimile e lingua quadam dravidica venit, et e quo venit verbum hindicum hodiernum. Linguae Romanicae, inter multas alias, nomina habent quae proveniunt e verbo cattus aut cognata sunt huic verbi. Lingua Protoindoeuropaea nullum verbum 'feles' significans habuit, quod scimus, quia homines, qui hac lingua utebantur, feles domesticos non habuerint.[35]
Nomen Aegyptium antiquum est miu aut mau, a sono ductum.[36]
Sensus
Quamquam sensus auditus et olfactus eorum haud peracuti velut sensus talpae vel canis, superiores quidem humanis sunt. Aures felis erectae et mobiles sunt ut sonos sequantur ubicumque sint. Feles sonos audire possunt acutiores quam homines.[37] Quamquam nasus felis est parvus, sensilis est, sed organum vomerinasale (etiam "organum Jacobsonianum" dictum) super tectum oris est praecipuum organum olfactus. Odor menthae, et praecipue nepetae, felibus valde placet.[38], item Valeriana.
Visus felis est acutus, etiam noctu. Feles colores videre possunt. Oculi felis lucem repercutiunt, a cellulis in retina quae tapetum lucidum nominantur.[39]
Sensus gustatus similis est sensui aliorum mammiferorum. Feles triginta dentes habent, et linguam asperrimam.[40]
Sensus tactus in cute et in vibrissis residit.[41]
Felibus inest sensus aequilibrii excellens etiam in altitudine magna nec sentit feles vertiginem oculorum animique. Feles cum desuper cadit, ex omni statu corporis statum rectum componit ac semper primo pedibus terram attingit.
"Felitio"
Felitio est sonitus communis proprius felium. Transcribitur ut miau aut variantes similes ("meau", "meow", "miaow", "mew", etc.) plerisque linguarum europaearum. Linguis Sinica et Iaponica transcribitur ut nyaa. Coreaice est yaong et Arabica adhibetur mowaa. Tamen multae sunt aliae transcriptiones huius soni per orbem terrarum.
Etiamsi semper scribitur miau, enuntiatio felitionis mutat in diversa proposita. Feles salutant, carnem quaerunt, ludere volunt, monent, vel generaliter animum exprimunt. Plus quam triginta sonos varios faciunt.[42]
Alius sonus proprius felis est murmur dulce murmurillum nomine, qui saepius significat animum felis contentum esse. Catulus fere unam septimanam natus potest murmurare.[43]
Varietates
Feles digeruntur secundum colorem aut seminum vel stirpem. Quamquam omnes feles ad eandem speciem pertinent, dissimiles videntur.
Secundum colorem, sunt feles unius coloris, duorum, vel plurium. Inter feles complurium colorum sunt feles tabby dicti; etiam "feles tigres" dicuntur, quod striati sunt sicut tigris. Non autem pilos colorum variorum habent, sed pilus quisque felis tabby striatus est. Talis feles saepius notam in fronte sicut M litteram habet.
Alius feles versicolorus est feles "testudinis testa" dictus, hoc est feles cuius pili colore similes sunt testae testudinis. Si talis feles partes albas habet (ut pedes vel venter), dictus feles "calico" quod similis est textili calcutiano imaginibus impresso.
Seminia aetate hodierna fiunt, praecipue saeculo undevicensimo. Feles Siamensis in Asia natus (sed utrum in Thailandia, ut nomen dicit, an in Sinis, nescitur), in Europam saeculo undevicensimo lata est.[44] Est pallidus colore, praeter pedes, nasum, aures qui fusci aut nigri sunt. Saepius murmurat quam alii feles.
Feles Abyssiniensis hoc nomen habet quod similis habetur felibus Aegyptiis. Femina quaedam militis Britannici dicitur primum felem Abyssiniensem, ex Aethiopia in Angliam anno fere 1869 tulisse, sed sunt qui credant tales feles in Anglia creatas esse; origo seminiii nescitur.[45]
Feles Manx dicitur Monapiae nata esse. Cauda caret; pili sunt densi et abundantes.
Feles ordinarius, si tabulam genealogicam habet, est "American Shorthair" (h.e. feles Americanus cum pilis brevibus).
Horum seminiorum feles pilos breves habent; sunt etiam varietates felium cum pilis longis. Duae clarae varietates sunt Persianus et Maine Coon. Felis Persiani facies est brevis et quasi compressa. Haec varietas vetus est: feles Persiani ad Europam venerunt abhinc annos circa 400.[46]
Feles Maine Coon dictus est magnus et, saepius, tabby glaucus colore. Est seminium Americanum, ut videtur. Quamquam fabula hos feles dicit natos esse e procyone et fele, tamen re vera ita esse non potest, quod procyones et feles dissimillima animalia sunt.
Feles in artibus
Litterae
Feles, vel domitatae vel silvestribus locis habitantes, reperiuntur in mythis multarum culturarum, praesertim cultura Aegyptia, Indica, Sinica, Scandinava, et aliis.
Apud auctores classicos, feles describitur ab Herodoto (2.66, laudatus supra), et in nonnullis fabellis Aesopi partes agit. Cicero de fele nonnumquam loquitur, ut De Natura deorum 1.29.81, 3.19.47; Tusculanae Disputationes 5.27; De Legibus 1.11. Nihil autem dicit de felibus Romanis, tantum de Aegyptis.[47] Seneca in epistula 121 rogat,
- Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem? Quare pulli felem timeant, canem non timeant? [48]
Hoc est, feles bene noverunt Seneca et alii illo tempore.[49]
Feles videmus in Anthologia Latina (181, 315, 359).
Antiqui rerum scientiarum scriptores, ut Plinius maior et Columella, de felibus aliquid dicunt. Columella agricolas monet,ut anates et gallinas custodiant, ne feles eas petant.[50] Plinius miratur:
- Feles quidem quo silentio, quam levibus vestigiis obrepunt avibus! Quam occulte speculatae in musculos exsiliunt![51]
Carmen clarum Hibernicum felem ad editorem comparat: "Ego et Pangur Albus eundem laborem facimus" etc. (Hibernice: Messe ocus Pangur Bán, cechtar nathar fria ṡaindan. . . .) Hoc carmen, saeculo nono scriptum, in libro Reichenauer Schulheft dicto invenitur.
Erasmus tria adagia citat quae de felibus tractare videntur, etiamsi "feles" potest "mustela" significare. Secundum Erasmum, adagium "feles Tartessia" significat aliquid magnum et ridiculum, quod mustelae in Tartessia permagnae dicuntur.[52] Est etiam "feli crocoton" (h.e. "feli crocoton das"). "Dici solitum, quoties honos additur indignis, et quos haudquaquam decet," dicit Erasmus; "porro vox haec γαλή, felem ne significet, an mustelam, an quem vulgo catum appellant, quoniam inter eruditos controuersum est, aliis iudicandum relinquimus."[53] Tertium adagium est "Minervae felem" (comparare), hoc est parvas componere magnis, ut dicere solemus. Erasmus dicit Minervam et felem oculos similes habere, qui noctu fulgeant.[54]
E. T. A. Hoffmann, Theodiscus, annis 1819-1822 mythistoriam scripsit cuius titulus est Lebensansichten des Katers Murr, hoc est De Vitae Sententiis Felis Murr. Liber (quem Hoffmann non finivit) historiam narrat felis Murr, qui vitam magistri Kreisler scribit; titulum cepit Hoffmann de libro Laurentii Sterne The Life and Opinions of Tristram Shandy.
Carolus Baudelaire, poeta Francogallicus, complura carmina de felibus scripsit, sicut "Veni, feles pulcher, supra cor meum amans" (Francogallice: Viens, mon beau chat, sur mon coeur amoureux), quod carmen simile est carmini secundo Catulli de puellae passere.
In libris Ludovici Carroll quorum tituli sunt Alicia in Terra Mirabili et Aliciae per speculum transita sunt complures feles. Notissima est feles Castriana, quae apparet et evanescit, semper subridens. Feles Aliciae ipsius est Dina, et Alicia, catulos Dinae spectans die quodam hiemali, dormitat et per speculum it.
Rudyard Kipling mythistoriam de domesticatione felis narrat in Just So Stories (h.e. Fabulae aetiologicae, prorsus isto modo narratae), anno 1902. Fabulae titulus est "The Cat Who Walked By Himself," vel "De Feli solo secum ambulante." Felis dicit "Felis sum qui solus mecum ambulo, et omnes loci mihi sunt iidem"; femina, nihilominus, felem blandis verbis et bono alimento in focum ducit.
Liber Francogallicus Makit: une histoire de souris au temps des pharaons ab Ioanne Capart scriptus (anno 1936), quod de muribus tractat, necessarie etiam de felibus et de dea Bubaste tractat. Hic liber fortasse notior est a Francisca Deraedt latine conversus.
T. S. Eliot librum Old Possum's Book of Practical Cats anno 1939 scripsit; sunt carmina iocosa de felibus. Fabula scaenica Cats nomine (h.e. Feles) anno 1982 ab Andrea Webber ex hoc libro creata est.
Lilian Jackson Braun series plus quam viginti mythistoriarum facinorosarum ab anno 1966 scripsit quarum tituli sunt Feles qui....
Dr. Seuss felem lascivum creavit in libro Cattus Petasatus nomine, a Guenevera et Terentio Tunberg Latine converso.
Latissime edita narratio picta in orbe terrarum narrat vitam cuiusdam felis, nomine Garfield, a Iacobo Davis creati. Hic feles in pluribus quam 2500[55] diariis apparet multisque in aliis mediis.
Artes aspicabiles
Artifices omnium generum artium imagines felium semper fecerunt. Apud Aegyptios sculpturas et mumias felium, et imagines in papyris pictas invenimus.
Imagines felium in vasis et nummis Graecis inveniuntur. In nummis Rhegii est imago Iocasti, urbis conditoris, ludibrium quoddam in manu tenentis. Feles in pedibus posterioribus stat et pedem anteriorem ad ludibrium tendet. Nummi Taranti similem imaginem Phalanti, huius urbis conditoris, cum fele praebent.[56] Vas quod nomen illi "Pictori Felium et Canum" dat (anno fere 450 a.C.n factum) pueros cum fele et cane monstrat[57]; alia quoque vasa et Graeca et Italica imagines felium praebent.
Etrusci quoque imagines felium fecerunt: e.g., murus sepulti Triclini dicti magnum felem inter lectulos ambulantem monstrat.[58]
Pompeiis est opus tessellatum cum clarissima imagine Romana felis.[59] Sepulcra, praecipue in Gallia, imagines felium habere possunt: exemplaria sunt in Burdigala, Aurasione, Alesia, et aliis oppidis et vicis.[60]
India imagines complures praebet. In magna sculptura zoophora Mamallapuri est feles, sub dente elephantis, prope serpentes et Gangem flumen in caput Sivi descendentem. Hic feles simulat se sanctum sapientem esse, ut mures veniant quos comedere possit. Est feles dolosus, ut saepe in fabulis Indicis partem agit.
Impressiones stipitibus ligni Iaponicae de felibus tractant.
Pictores Renascentiae et saeculorum subsequentium feles pingunt.
In artibus popularibus feles est materies familiaris et amata: videtur in praeconiis laudativis, in pelliculis, in graphitis. Lolcat est imago felis cum textu comico, saepius in interrete inventa.
Musica
Compositores musicae quoque feles in animo habent.
Compositiones quaedam sonum felitionis imitant, ut Henricus Ignatius Franciscus von Biber in septima Sonata Representativa (pro violina, anno 1681 composita), "Feles."
Ioachimo Rossini attributus[61] est clarus "Duetto buffo di due gatti" (i. e. Duetto? comicus duarum felium) duobus supranis cantandus clavili comitante; textus huius operis solo hoc uno verbo, et eo quidem saepissime repetito, constat "miau", varios motus animorum exprimente.
Aliae actiones felium imitant. Domenicus Scarlatti sonatam scripsit (K. 30, L. 499) cuius titulus usitatus est Fuga Felis, etiamsi Scarlatti ipse tali titulo numquam usus est; materies fugae dicitur series notarum in clavile quas feles trans claviaturam ambulans deprimit.
Aliae felibus consecratae sunt. Aaron Copland parvam compositionem "The Cat and the Mouse: Scherzo Humoristique" (Feles et Mus) pro clavile anno 1921 composuit. Leroy Anderson felem saltantem in "The Waltzing Cat" (anno fere 1950) pingit. Alanus Hovhaness tres sonatas, etiam pro clavile, inter annos 1982 et 1985 composuit, Sonatas Felinas dictas: "Fred the Cat" (Fredicus Feles), "To Hiroshige's Cat" (Pro Feli Hirosigae), "Tsugouharu Fujita's Sleeping Cat" (Feles Tsugouharis Fujitae qui dormit).
Feles partes in fabulis scaenicis et compositionibus similibus agunt. In compositione Sergii Prokof'ev De Petro et lupo clarinula felem repraesentat. Beniaminus Britten carmine Christophori Smart, Iubilate Agno titulo, in cantata Rejoice in the Lamb utitur; partem elegit ubi Smart de feli Galfrido loquitur. Fabula Cats (h.e., Feles) in scaenam carmina Eliot de felibus componit. The Aristocats, pellicula animata (anno 1970), de familia felium tractat; inter carmina pelliculae est "Diagrammata et harmonia," in quo catuli artem musicam discunt.
Keyboard cat, feles qui in memis interretialibus notissimis apparet, videtur psallere clavile.
Notae
- ↑ Bobis, p. 19.
- ↑ Engels, p. 20.
- ↑ Engels, p. 4: "Hunting and hunting alone accounts for a cat's sense of fun and play."
- ↑ Engels, p. 6; Carr, p. 104.
- ↑ Carr, p. 108.
- ↑ Carr, p. 110.
- ↑ Carr, p. 187; McGinnis, p. 267.
- ↑ Bobis, p. 19-21; Carr, p. 223-4; Engels, p. 20-1.
- ↑ Engels, p. 26-28.
- ↑ Engels, p. 20-23.
- ↑ Herodotus, 2.66-67.
- ↑ Engels, p. 49.
- ↑ Engels, p. 55-6; Toynbee, p. 87.
- ↑ Tonybee,? p. 87; Engels, p. 90.
- ↑ Engels, p. 89–91.
- ↑ Engels, p. 89, 179.
- ↑ CIL 6.14223; Toynbee, p. 89; Engels, p. 99-100, ubi est imago inscriptionis.
- ↑ Toynbee, p. 90.
- ↑ Engels, p. 115-133, qui opinatur Christianos potestatem religionem Bubastis timere ("the power of the religion of Isis and Bubastis was seen as a substantial threat to the Christians," p. 133).
- ↑ Engels, p. 142.
- ↑ Engels, p. 137.
- ↑ Bobis, p. 101-102
- ↑ Bobis, p. 103.
- ↑ Engels, p. 147.
- ↑ Engels, p. 140-2.
- ↑ Engels, p. 153.
- ↑ Bobis, p. 267; Engels, p. 150.
- ↑ Engels, p. 170
- ↑ Engels, p. 171.
- ↑ Clutton-Brock, p. 61.
- ↑ Secundum Cat Fanciers' Association, sodalitatem Americanam, in sede retiali eius.
- ↑ Lewis et Short, s. v.; Ernout et Meillet autem non credunt: Dict. Etym. s. v.
- ↑ Isid. Hisp. Etym. XII.2.38.
- ↑ Bobis, p. 97-8, citationes dat.
- ↑ V. Bobis, p. 30-2.
- ↑ Engels, p 10.
- ↑ Carr, p. 105-6; McGinnis, p. 20.
- ↑ Carr, p. 106; McGinnis, p. 24.
- ↑ Carr, p. 105; McGinnis, p. 16-8.
- ↑ Carr, p. 103-4; McGinnis, p. 23-25.
- ↑ Carr, p. 102.
- ↑ Carr, p. 108.
- ↑ Carr, p. 107.
- ↑ Clutton-Brock, p. 64; Carr, p. 60.
- ↑ Carr, p. 24; Clutton-Brock, p. 67.
- ↑ Carr, p. 52.
- ↑ Donalson p. 48-49.
- ↑ Sen. Ep. 121.19
- ↑ Ut dicit Donalson, p. 51.
- ↑ Columella, De Re Rustica 8.3.6, 8.15.2.
- ↑ Plinius, Naturalis Historia 10.202.
- ↑ Adagia I.2.70.
- ↑ I.2.72.
- ↑ I.10.22.
- ↑ https://web.archive.org/web/20141123071701/http://pressroom.garfield.com/garfield_bio/
- ↑ Engels, p. 55-57, cum imaginibus nummorum.
- ↑ Engels, p. 71.
- ↑ Engels, p. 91.
- ↑ Engels, p. 97.
- ↑ Engels, p. 100.
- ↑ Maior pars partium in unum conexarum huius operis a Rossini composita est; sed opus extrema manu elaboratum est a Roberto de Pearsall.
Bibliographia
- Bobis, Laurence. 2000. Une histoire du chat: De l'Antiquité à nos jours. Lutetiae: Librarie Arthème Fayard. ISBN 2-02-085705-7.
- Carr, William H. 1978. The New Basic Book of the Cat. Novi Eboraci: Scribner's. ISBN 0-684-15549-4.
- Case, Linda P. 2003. The Cat: Its Behavior, Nutrition, and Health. Ames: Iowa State. ISBN 0-8138-0331-4.
- Clark, Ross D., ed. 1992. Medical, Genetic, and Behavioral Aspects of Purebred Cats. Fairway: Forum. ISBN 0-9634124-0-X.
- Clutton-Brock, Juliet. 1994. The British Museum Book of Cats, Ancient and Modern. Londini: Museum Britannicum. ISBN 0-7141-1758-7.
- Donalson, Malcolm Drew. 1999. The Domestic Cat in Roman Civilization. Lewiston, Maine: Edwin Mellen. ISBN 0-7734-8160-5.
- Engels, Donald. 1999. Classical Cats: The Rise and Fall of the Sacred Cat. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-26162-7.
- Gilbert, Stephen G. 1993. Pictorial Anatomy of the Cat. Seattle: University of Washington Press. ISBN 0-295-95454-X.
- McGinnis, Terri. 1993. The Well Cat Book, editio altera. Novi Eboraci: Random House. ISBN 0-394-58769-3.
- Paragon, Bernard-Marie, ed. 2001. The Cat Encyclopedia. Lutetiae: Aniwa. ISBN 2-7476-0018-1.
- Sherding, Robert G., ed. 1989. The Cat: Diseases and Clinical Management. Novi Eboraci: Churchill Livingstone. ISBN 0-443-08461-0.
- Toynbee, J. M. C. 1973. Animals in Roman Life and Art. Baltimorae: Johns Hopkins. ISBN 0-8018-5533-0.
- Walker-Meikle, Kathleen. 2011. Medieval Cats. Londini: British Museum. ISBN 978-0-7123-5818-7.
- Zuffi, Stefano. 2007. I Gatti nell' Arte. Romae: Sassi. ISBN 978-88-901237-5-7.
Nexus externi
- Situs pro sanitate felium, apud www.vet.cornell.edu (Universitatem Cornell)
- Cat Fanciers' Association, societas Americana, apud situm cfa.org
- Cat Fancy, societas Brittanica, apud situm gccfcats.org
- American Association of Feline Practitioners, medici qui feles curant, apud www.catvets.org
- Libri prisci de felibus, apud "MessyBeast Cats" (sc. Confusio Felum), anglice
- Feles apud Wikispecies
Vicimedia Communia plura habent quae ad felem spectant. |