Fridericus Dürrenmatt

scriptor Helvetius

Fridericus vulgo Friedrich Dürrenmatt (natus Konolfingen in pago Helvetiae Bernensi die 5 Ianuarii 1921; Novicastri die 14 Decembris 1990 mortuus) fuit illustrissimus scriptor Helvetius fabularum, ludorum scaenicorum mythistoriarum. Pater eius fuit parochus.

Wikidata Fridericus Dürrenmatt
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Ianuarii 1921; Konolfingen
Obitus: 14 Decembris 1990; Novicastrum
Patria: Helvetia

Familia

Genitores: Reinhold Dürrenmatt; Hulda Dürrenmatt
Coniunx: Lotti Dürrenmatt, Charlotte Kerr
Proles: Ruth Dürrenmatt, Peter Dürrenmatt, Barbara Dürrenmatt

Memoria

Sepultura: Centre Dürrenmatt Neuchâtel

Alma mater eius fuit Universitas Turicensis ubi philosophiae, linguae et litteris Theodiscis necnon historiae naturali studuit, deinde Universitas Bernensis, ubi scientiis naturalibus vacabat.

 
Friderici Durrenmatt opusculum Das Versprechen, 1958: secundum textum pellicula criminalis egregia Es geschah am hellichten Tag facta est

Absolutorio scholastico anno 1941 recepto Dürrenmatt Bernae et Turici litteris Theodiscis atque philosophiae studuit; studia autem interrupit anno 1946 cum consilium muneris scriptorii incipiendi cepisset. Annis inter 1952 usque mortem Novicastri vitam degit. Primo vitam sibi familiaribusque reperiebat criticis theatricis exarandis, dramatibus radiophonicis pangendis, mythistoriis criminalibus excogitandis (quibus tum lectores periodici "Schweizerischer Beobachter" gaudere potuerunt). Iam drama primum Es steht geschrieben anno 1947 Turici scandalizabat; in Germania autem anno 1952 opus Die Ehe des Herrn Mississippi auctorem notissimum fecit. Anno 1956 opus magnum Der Besuch der alten Dame famam vel mundanam creavit. Ista comoedia tragica una cum opere Die Physiker (1962) inter res saepissime e scaenis Germanicis productas invenitur. Annis 1960 exeuntibus successus minus felices habuit in comoediis, quarum scaenas interdum ipse moderabatur. Annis inter 1968 et 1969 Dürrenmatt in praesidio Theatrorum Basiliensium sedebat. Inde magis magisque prosam philosophicam-autobiographicam amplexus est, de quo testimonium perhibent tomi Stoffe I-III (1981; nova editio anno 1990 cum titulo Labyrinth) necnon Turmbau: Stoffe IV-IX" (1990) stehen.

Adeptiones et gravitudo

recensere

Friderico Dürrenmatt multa praemia attributa sunt, inter quae anno 1960 "Großer Preis der Schweizerischen Schillerstiftung", anno 1984 "Österreichischer Staatspreis für europäische Literatur", anno 1986 "Georg-Büchner-Preis". Comoediae eius exemplares mirae absurdae identidem quaestionem de nostra libertate culpabilitateque in mundo a potentibus anonymis directo ponunt. Acriter criticatae in terrarum germanophonicarum scholis inter opera discipulis omnibus legenda sunt. Quas maximi momenti in litteris Theodiscis post annum 1950 creatis esse constat. Idem valet in mythistoriis eius criminalibus, quae genus suum inusitatum in modum definiebant.

Dürrenmatt ab annis 1960 commentationes ad socialia politicaque spectantes scribere solebat. Annis inter 1969 et 1971 hebdomadaria folia "SonntagsJournal" edidit. Pamphleta de patria Helvetia confecit (e.g. oratione pro Venceslao Havel anno 1990) et Civitatem Israël semper et ubique defendebat. Dürrenmatt etiam multas imagines pinxit, quae e mense Septembri 2000 Novocastriin museo "Centre Dürrenmatt" admirationi praebentur.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Dürrenmatt spectant.
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy