Želju Želev
Želju Mitev Želev (Bulgarice Желю Митев Желев, natus die 3 Martii 1935 in Smyadovo in Simeonis provincial; mortuus die 30 Ianuarii 2015) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
recenserePost scholam finitam Jeliev in Universitate Serdicensi philosophiae studebat et anno 1974 doctor promotus est. Fuit sodalis Factionis Communisticae Bulgariae, sed mox propter consilia propria exclusus est neque ei alicui opera data est. Praeterea Serdicam urbem exsul relinquere coactus est. Ab anno 1981 libros de historia et rebus politicis composuit, qui partim a magistratibus prohibiti sunt.
Cursus honorum
recensereDie 1 Augusti 1990, postquam dictatura Communistica abolita est, a parlamento Bulgarico praeses Bulgariae electus est. Etiam a populo duos annos post in hoc magistratu probatus est. Itaque praeses ad usque diem 19 Ianuarii 1997 mansit, dum Petrus Stojanov eum electione vicit et ei successit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Želju Želev spectant. |
- Curriculum vitae apud Sofiaecho.com (lingua Anglica anno 2003 compositum)
Basilius Kolarov 1946 • Minčo Nejčev 1947 • Georgius Damjanov 1950 • Demetrius Ganev 1958 • Georgius Trajkov 1964 • Theodorus Živkov 1971 • Petrus Mladenov 1989 • Stanislaus Todorov 1990 • Nicolaus Todorov 1990 • Želju Želev 1990 • Petrus Stojanov 1997 • Georgius Părvanov 2002 • Rosen Plevneliev 2012 • Rumen Radev 2017 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Bulgariae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Bulgariae | |