Marius Monti
Marius Monti (Baretii die 19 Martii 1943 natus) est rerum oeconomicarum peritus Italicus.
Lector seu professor apud universitates Athesinam Taurinensemque, Marius Monti est ab anno 1994 praeses universitatis privatae Mediolanensis Ludovici Bocconi, ubi in studia oeconomiae incubuerat et docuerat. Alumnus etiam fuerat apud universitatem Yalensem.
A mense Ianuario anni 1995 usque ad Martium 1999 et iterum a Septembri 1999 usque ad mensem Octobrem anni 2004 membrum Commissionis Europaeae fuit. Die 9 Novembris 2011 a Reipublicae Italicae praeside Georgio Napolitano senator in totam vitam creatus est. A die 16 Novembris 2011 usque ad diem 28 Aprilis 2013 primus minister Italicus fuit; die enim 21 Decembris 2012, maioritate in Parlamento Italico carente, se ab officio abdicaverat.
Bibliographia
recensere- "Mario Monti, dalla città giardino al Palazzo Madama" in Il giorno (12 Novembris 2011)
- Angelo M. D'Addesio, "Monti d’Italia e d’Argentina" in Il sole 24 ore: il grande sud (17 Novembris 2011)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Marium Monti spectant. |