Venantius Fortunatus
Venantius Honorius Clementianus Fortunatus, Duplavili (qui vicus ibidem situs erat, ut nonnulli putant, ubi hodie urbs italice Valdobbiadene vocata) haud procul a Tarviso in Italia superiore inter annos p.C.n. 530 et 540 natus, Limoni, quod erat caput Gallicæ Pictavorum civitatis, ut illorum episcopus postridie Id. Dec. (14 Decembris) inter annos 600 et 610 interiit. In litteris autem et sacris et profanis versatus carmina præclara composuit quorum alia Dei laudationes, alia rerum illo tempore gestarum commemorationes sunt.
Venantius in sanctorum numero putatur et die mortis suæ 14 Decembris celebratur.
Eo puerulo princeps Orientis Justinianus longum et acerbum bellum in Italia suscepit ut eam ab Ostrogothis recuperaret. Si autem non liquet utrum primam ætatem in natali vico egerit an cum parentibus propter belli pericula Aquileiam urbem, de cujus episcopo Paulo in carminibus suis amicissime loquitur, abierit habitatum, tamen constat eum adulescentem Ravennæ, tum Italiæ capitis, aliquamdiu constitisse ut litteris non tantum Latinis, sed etiam aliqua ex parte Græcis studeret, nec minus christianorum poetarum libris quam præclarissimorum paganorum. Cum autem annos ad triginta natus erat, oculorum inflammatione affectus preces sancto Martino adhibuit brevique sanatus est, ita ut ad Turones, quorum episcopus Martinus fuerat, sancti reliquiarum venerandarum causa peregrinari constituerit. Nec tamen recta via Cæsarodunum Turonum properavit, sed iter per Germaniam et Galliam Belgicam flexit, ut vere anni 567 Divodurum Mediomatricorum, quod tum erat Francici Austrasiæ regni caput, advenerit. Cujus circuitus etsi causam affert quod alia quoque sacraria visere volebat, tamen suspicio esse potest eum ad Austrasiæ regem eo consilio adiisse ut regius poeta conduceretur.
Ubi autem in Mediomatricorum civitatem advenit, tum rex Sigibertus Brunichildem, Athanagildi Visigothorum regis filiam, uxorem ducturus erat. Nuptiali ergo carmine conjuges cunctosque eorum comites die festo delectare potuit, quod primum tantum fuit poema ab eo Brunichildi reginæ dedicatum. Etsi vero miseram Galsuintham, Brunichildis sororem, a viro Chilperico, Neustriæ rege, perfidiose interfectam, versibus deploravit, tamen Fredegundem quoque Chilperici concubinam scelerisque instigatricem aliis carminibus laudavit.
Postquam autem apud Austrasiæ regem aliquot menses constitit, Lutetiam petiit ubi rex Charibertus vivebat. Quo paulo post extremo anno 567 mortuo perrexit tandem Cæsarodunum Turonum, ubi Gregorium, qui anno 573 episcopus illius civitatis factus est, cognovit, deinde Limonum, caput Pictavorum. Reginam enim Radegundem, Chlotarii I viduam, quæ illic monasterio a se condito præerat, visere volebat, iunctaque cum ea firmissima amicitia apud eam Limoni mansit et plurima carmina ad eam laudandam defendendamque per reliquam ætatem composuit. Circa autem annum 576 sacerdos ecclesiæ Pictavorum factus circaque annum 600 paulo antequam interiit episcopus civitatis sacratus cum multis tum inter Francos nobilissimis commercium habuit, qui eum litteratissimum putabant cunctorum regni incolarum.
Opera
recensereInter plurima carmina ab eo relicta memoranda sunt (præter ea de quibus jam mentio facta est) et quod quattuor libris de sancti Martini virtutibus composuit, et quod de Thuringiæ regni, reginæ Radegundis patriæ, excidio scripsit, et præclarissimi hymni qui etiamnunc a christianis diebus festis canuntur, sicut Pange lingua vel Vexilla regis. Solutis autem verbis nonnullorum sanctorum episcoporum Vitas scripsit, ut Germani Parisiorum episcopi, Remigii Remorum episcopi Francorumque apostoli, Medardi Viromanduorum episcopi, Albini Andecavorum episcopi. Nec sane omittenda est ejus sanctæ Radegundis Vita.
- De virtutibus Martini Turonensis;
- Carmina miscellanea, inter quae praeclares hymni ( Vexilla Regis , Pange Lingua) et poemata, e.g De navigio suo inveniuntur;
- Quem terra, pontus, aethera et In laudem sanctae Mariae (Mariae, matri Iesu, dicati);
- De excidio Thoringiae
Bibliographia
recensere- Editiones operum
- 1574 : Iacobus Salvator Solanus Murgensis, ed., Venantii Honorii Clementiani Fortunati ... Carminum libri octo, nunc primum typis excussi ... additi etiam sunt ... De vita S. Martini lib. 4. Calari: Vincentius Sembeninus Salodiensis Textus apud Internet Archive; aliud exemplar
- 1579 : Iosephus Castalio, ed., Venantii Honorii Clementiani Fortunati. presbyteri Expositiones orationis Domini & symbuli. Romae: apud heredes Antnii Bladii Textus apud Internet Archive
- 1603 : Christophorus Browerus, ed., Venantii Honorii Clementiani Fortunati ... Carminum, epistolarum et expositionum libri XI ... additi, praeter supplementa, de vita S. Martini libri IV. Moguntiae: Balthasarus Lippius Textus apud Internet Archive; 2a ed. 1617; 3a ed. 1630
- 1887 : Charles Nisard, ed. et interpr., Venance Fortunat: Poésies mêlées. Lutetiae Textus apud Gallica (Latine, Francogallice)
- 1995 : Judith George, interpr., Venantius Fortunatus: Personal and political poems. Liverpoliae: Loverpool University Press, 1995. ISBN 0-85323-179-6
- Eruditio
- Michael Roberts, The Humblest Sparrow: the poetry of Venantius Fortunatus. Ann Arbor: University of Michigan Press, 2009. ISBN 978-0-472-11683-6
Nexus externi
recensere- Poemata in Bibliotheca Latina
- Commentatio in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Imago
- Bibliotheca Augustana
- "Add MS 24193" apud Bibliothecam Britannicam: Carmina Venantii Fortunati