Jump to content

Communitas Europaea carbonis chalybisque

E Vicipaedia
Vexillum communitatis

Communitas Europaea carbonis chalybisque[1] fuit oeconomica societas Europaea et praecursor Unionis Europaeae. Hac societate omnibus civitatibus sociis liber ad carbonem et chalybem aditus datum est, vectigalibus sublatis. Alta Auctoritas, quae dicitur, res inter civitates nova, creata est, qua communes industriae carbonis ac chalybis normae in omnibus civitatibus sociis ratae ac firmae edici potuerunt. Ita Communitas Europaea carbonis et chalybis prima fuit societas, quae certis in regionibus super plures nationes regebat.

Civitates conditores erant Belgica, Germania, Francia, Italia, Luxemburgum et Nederlandia. Foedus Communitatis Europaeae carbonis et chalybis, quod ictum est, ut per 50 annos valeret, die 23 Iulii anno 2002 finem habuit. Res foederis nunc Foedere de Unione Europaea componuntur.

Communitas Europaea carbonis et chalybis die 18 Aprilis anno 1951 foedere Lutetiae icto condita est et die 23 Iulii anno 1952 rata est. Robertus Schuman, minister a rebus exteris Francicus, Conrado Adenauer, primo cancellario foederali Germaniae post secundum bellum mundanum proposuerat, ut industria carbonis et chalybis (opum nempe ad bellum gerendum necessariarum) communiter administraretur. Quo facto res oeconomicae in Europa valde incitatae sunt.

Porta Unionis
Europaeae
  1. Attestatio nominis forma "Communitas Europaea carbonis et chalybis" in: "Diarium Europa" anni 2009, vide: Diarium Europa[nexus deficit]

Entaxis in stemmate Unionis Europaeae

[recensere | fontem recensere]
Subsignatus
Ingressum in vis
Foedus
1948
1948
Foedus Bruxellis ictum
1951
1952
Foedus Parisiis ictum
1954
1955
Pax Parisiensis
1957
1958
Foedera Romae icta
1965
1967
Foedus institutis exsecutivis confundendis
1975
N/A
Decisio Consilii Europaei
1985
1985
Foedus Schengis ictum
1986
1987
Actus unicus Europaeus
1992
1993
Foedus Traiecti Mosae ictum
1997
1999
Foedus Amstelodami ictum
2001
2003
Foedus Nicaeae ictum
2007
2009
Foedus Olisipone ictum
                         
Columnae Unionis Europaeae:  
Communitates Europaeae:  
Communitas Europaea energiae atomicae (Euratom)
Communitas Europaea carbonis chalybisque (CECC) Foedus exspiravit anno 2002 Unio Europaea (UE)
    Communitas oeconomica Europaea (COE)
        Normae Schengenses   Communitas Europaea (CE)
    TREVI Iustitia resque internae (IRI)  
  Cooperatio publica iuridicaque in rebus criminalibus (CPIRC)
          Cooperatio politica Europaea (CPE) Communia consilia exterorum ac securitatis (CCES)
Unio Occidentalis (UO) Unio Europaea Occidentalis (UEO)    
Foedus anno 2011 exspiravit  
                       


pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy