Cognomentum Sinicum
Cognomentum[1] (Mandarinice 字 zi) est nomen proprium adulto tributum praeter eius nomen datum.[2] Hic usus traditionalis in culturis Asiae Orientalis est, inter quas culturae Sinae, Iaponiae, Coreae, Vietnamiae.[3]
Olim in Sinis, zi pro maris nomine dato substituerit cum viginti annos habuerit, signum maturitatis et observantiae. Dari poterat a parentibus vel primo magistro personali primo die scholae familiaris.
Cognomentum non cum nomine artis (號 hào, Hangul 호) confundendum est, alio vocabulo saepe pro altero nomine in contextu culturae Asianae nominato. Nomen artis usitate cum arte consociatur et potius nomen litterarum vel pseudonymum est quod nomine comitatis subitarium est.
Coniunctio saepe inter hominis zì et míng videri potest in nomine Chiang Kai-shek (蔣介石), cuius ming fuit Zhōngzhèng (中正,romanizatum Chung-cheng) et zi fuit Jieshi (介石,romanizatum Kai-shek). Ergo 蔣中正 (Chiang Chung-cheng) vocari solebat.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Sinicis litteris | Nomen gentilicium | Praenomen | Cognomentum | Appellatio (si exstat) |
---|---|---|---|---|
Laozi (Laocius) 老子 | Li 李 | Er 耳 | Boyang 伯陽 | |
Kongzi (Confucius) 孔子 | Kong 孔 | Qiu 丘 | Zhongni 仲尼 | |
Sunzi (Suncius) 孫子 | Sun 孫 | Wu 武 | Changqing 長卿 | |
Cao Cao 曹操 | Cao 曹 | Cao 操 | Mengde 孟德 | |
Liu Bei 劉備 | Liu 劉 | Bei 備 | Xuande 玄德 | |
Zhuge Liang 諸葛亮 | Zhuge 諸葛 | Liang 亮 | Kongming 孔明 | |
Li Bai 李白 | Li 李 | Bai 白 | Taibai 太白 | Qinglian Jushi 青蓮居士 |
Su Dongpo 蘇東坡 | Su 蘇 | Shi 軾 | Zizhan 子瞻 | Dongpo Jushi 東坡居士 |
Yue Fei 岳飛 | Yue 岳 | Fei 飛 | Pengju 鵬舉 | |
Liu Ji 劉基 | Liu 劉 | Ji 基 | Bowen 伯溫 | |
Tang Yin 唐寅 | Tang 唐 | Yin 寅 | Bohu 伯虎 | Liuru Jushi 六如居士 Taohua'anzhu 桃花庵主 et ceterae |
Mao Zedong 毛澤東 | Mao 毛 | Zedong 澤東 | Runzhi 潤之 | |
Chiang Kai-shek 蔣介石 | Jiang 蔣 | Jieshi 介石 | Zhongzheng 中正 |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Philippus Couplet et al., Confucius Sinarum philosophus (1687), p. cxvii
- ↑ Origins of Chinese Names 2007: 142. ISBN 9812294627.
- ↑ Names of Persons and Titles of Rulers.