LIBER SECUNDUS
Legatus Divinae Pietatis[p. 58]
Prologus[1] Post acceptam gratiam anno nono, de Februario usque ad Aprilem, revoluto die sancto Coenae Dominicae, dum inter Conventum staret expectans quousque corpus Domini deferretur ad infirmam, compulsa violentissimo impetu Spiritus Sancti, lateralem tabulam arripiens, quod corde sentiebat cum dilecto in secreto confabulans, haec ex superabundantia gratitudinis ad laudem ipsius et menu describebat in haec verba: [p. 59]CAPUT PRIMUM
De eo qualiter eam Dominus visitavit Oriens ex alto[1] Abyssus increatae sapientiae invocet abyssum admirabilis omnipotentiae ad extollentiam tam stupendae benevolentiae, quae supereffluentiam misericordiae tuae per ima defluxit ad vallem meae miseriae! Dum in vigesimo sexto aetatis meae anno in illa saluberrima mihi secunda feria ante festum Purificationis Mariae castissimae matris suae, quae feria secunda tunc fuit sexto kal. Februarii, in hora exoptabili post Completorium, quasi in initio crepusculi: Tu veritas, Deus, omni luce serenior, sed omni secreto interior, densitatem tenebrarum mearum temperare decreveras, blande leniterque initians cum sedatione turbationis illius quam ante mensem in corde meo commoveras, cum qua perturbatione, ut credo, destruere nitebaris turrim vanitatis et curialitatis meae, in quam superbia mea excreverat, quamvis heu! inaniter nomen et vestem Religionis gestarem, ut vel sic invenires iter quo ostenderes mihi salutare tuum.CAPUT II[2] Igitur in praedicta hora dum starem in medio dormitorii et secundum reverentiam Ordinis obvianti mihi seniori caput inclinatum erigerem, astantem mihi vidi juvenem amabilem et delicatum, quasi sedecim annorum, in tali forma qualem tunc juventus mea exoptasset exterioribus oculis meis placiturum. Qui vultu blando lenibusque verbis dixit mihi: Cito veniet salus tua; quare moerore consumeris? Numquid consiliarius [p. 60] non est tibi, quia innovavit te dolor (Responsorium I Dominicae II. Adventus)? Haec cum diceret, quamvis me corporaliter scirem in praedicto loco, tamen videbar mihi esse in choro, in angulo quo tepidam orationem facere consuevi, et ibi audivi sequentia verborum, scilicet: Salvabo te et liberabo te, noli timere. Quae cum audivi, vidi teneram dexteram et delicatam tenentem dexteram meam quasi haec verba pollicitando firmaret; et adjecit: "Cum inimicis meis terram lambisti et mel inter spines linxisti, tandem revertere ad me, et ego torrente voluptatis meae divinae inebriabo te," Quod cum diceret, respiciens vidi inter me et ilium, scilicet ad dexteram illius et sinistram meam, sepem tam infinitae longitudinis ut nec ante me nec post tergum finis longitudinis illius appareret. In summitate vero ejusdem sepis tam grandi strue spinarum videbatur communita ut nusquam mihi transitus pateret ad praedictum juvenem revertendi. Et cum hinc haesitans et desiderio aestuans et quasi deficiens starem, ipse repente absque omni difficultate apprehendens me levavit et juxta se statuit. Sed cum in manu illa, ex qua praedictum promissum recepi, recognoverim vulnerum illorum praeclara monilia quibus omnium irritantur chirographa; laudo, adoro, benedico et gratias ago, ut possum, sapienti misericordiae et misericordi sapientiae tuae; quia tu, creator et redemptor meus, tali modo cervicem meam indomitam suavi jugo tuo submittere conabaris, conficiens temperantisime potionem invalitudini meae congruentem. Nam ex tunc nova spiritus hilaritate serenata in suaveolentia unguentorum tuorum procedere coepi, ut et ego jugum tuum suave et onus tuum leve reputarem, quod paulo ante velut importabile judicavi. [p. 61]
De illuminatione cordis[1] Ave, salus mea et illuminatio animae meae, grates tibi referat quidquid coeli ambitu, terrarum circuitu profundoque abyssi complectitur, pro inusitata illa gratia qua introduxisti animam meam ad cognoscenda et consideranda interiora cordis mei, de quibus mihi antea parva cura erat, sicut de interioribus, si dici possit, pedum meorum; sed tunc sollicite plura sensi in corde meo quae tuam mundissimam puritatem offenderent et caetera omnia tam inordinata et incomposita, ut nullam omnino tibi inhabitare volenti praeberet mansionem. Sed tamen non ista sicut nec omnis vilitas mea repulit te, Jesu mi amantissime, quin frequenter illis diebus quibus ad vivifica alimenta corporis et sanguinis tui accederem, visibili praesentia tua me dignareris, licet te clarius non viderem quam ea quae videntur diluculo, tamen ipsa cum benigna dignatione animam meam allexisti satagere, ut tibi familiarius uniretur, perspicacius intueretur et liberius frueretur.CAPUT III[2] Et cum disponerem laborare hoc perficiendum in festo dominicae Annuntiationis sanctae Mariae, quando humanam naturam in utero virginali tibi desponsaveras, tu qui antequam invoceris dicis: ecce adsum, anticipasti diem ilium praeveniendo me indignissimam in benedictionibus dulcedinis in vigilia praedicti festi, dum propter diem dominicam Capitulum fieret post matutinas. Quali modo me tunc visitaveris Oriens ex alto per viscera pietatis et dulcedinis tuae cum nullis litteris valeam commendare, da, dator munerum, da mihi proinde immolare hostiam jubilationis in ara cordis [p. 62] mei, ut obtineam ex voto me et omnes electos tuos frequenter experiri dulcem unionem et unientem dulcedinem quae mihi ante illam horam satis incognita fuit. Recognoscens namque qualitatem vitae meae tam praecedentis quam subsequentis, in vera veritate profiteor esse gratiam quae tam gratis et tam demeritae donata est. Donabas enim me ex tunc clariore luce cognitionis tuae in qua semper magis alliciebat me suavis amor tuae amicabilitatis quam unquam correxerit me poena mihi debita severitatis. Sed tamen non recordor me fruitionem talium habuisse extra dies illos in quibus me ad delicias regalis mensae tuae vocabas. Et utrum hoc tua sapiens providentia ordinaverit, seu mea studiosa negligentia effecerit, non mihi liquido constat.
De Amoentitate inhabitationis domini[1] Sic mecum agens, et sic animum meum provocans, die quodam infra Resurrectionem et Ascensionem, cum ante Primam curiam intrassem et prope piscinam sedens intenderem amoenitatem loci illius qui mihi placebat ex aquae perfluentis limpiditate, circumstantium arborum viriditate, circumvolantium avium et specialiter [p. 63] columbarum libertate, sed praecipue ex absconsae sessionis secreta quiete; animo revolvere coepi quid his adoptare vellem quo sessionis illius delectatio mihi videretur esse perfecta: hoc requisivi ut scilicet adesset familiaris, amans, habilis et sociabilis amicus qui solitudinem meam solaretur. Et hinc tu, inaestimabilium effector voluptatum, Deus meus, qui, ut spero, initium praeveniendo direxeras, etiam finem meditationis hujus tibi taliter attraxisti, inspirans quod si influentia gratiarum tuarum in te jugi et debita gratitudine refunderem in modum aquae, et ad hoc in studio virtutum crescens in modum arborum, bonorum operum viriditate florerem; insuper terrena despiciendo coelestia libero volatu in modum columbae appeterem, et cum his sensibus corporalibus a tumultu exteriorem alienata, tota tibi mente vacarem, omni amoenitate praejucunda tibi cor meum praeberet inhabitationem.CAPUT IV[2] Cumque his die illo memoriam gererem occupatam, ad vesperum cum dormitura flexis genibus orationi me inclinassem, subito venit in memoriam locus ille evangelicus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Jn 14:23). Interque luteum cor meum sensit te sibi praesentialiter adventatum. O utinam et millesies utinam totum mare versum in sanguinem ducere possem per caput meum, ut vel sic inundaretur sentina extremae vilitatis quam tu finis inexcogitabilis dignitatis inhabitare elegisti! Vel etiam ad horam cor meum extractum a corpore daretur mihi illud candentibus carbonibus frustatim examinandum, ut decocta ad purum scoria ejus, saltem et si non dignam, non tamen tam nimis indignam tibi praeberet mansionem; quia sic Deus meus, ab illa hora exhibuisti te mihi, quandoque sereniorem, quandoque severiorem, pro congruentia emendatioris seu negligentioris vitae meae; cum, [p. 64] ut verum fateor, diligentissima emendatio ad quam unquam vel ad momentum perveni, si durasset omne tempus vitae meae, nequaquam condigne obtinuisset mihi unicam vel severissiman exhibitionem, quam unquam post multiplicia crimina et heu! gravia peccata recepi; quia nimia suavitas tua frequenter praetendit te meis commissis magis turbatum quam iratum, commendans, ut mihi videtur, majorem virtutem patientiae tuae in eo quod tot defectus meos tam aequanimiter supportasti, quam cum tempore mortalitatis tuae Judam proditorem tuum patereris.
[3] Ego enim licet mente vagarer, in quantumvis lubricis delectarer, cum post horas et heu! post dies, et heu! timeo, post hebdomadas, rediens ad cor meum semper in idipsum inveni, ut nunquam causari possem vel ad ictum oculi te mihi substractum a praedicta hora usque in praesens, ubi jam revolvitur nonus annus, exceptis semel undecim diebus ante festum beati Joannis Baptistae: quod accidit ex sermocinatione quodam mundiali, ut mihi videbatur, feria quinta, et duravit usque in secundam feriam, quae tunc erat vigilia sancti Joannis Baptistae, inter Missam Ne timeas Zacharia, etc. Tua dulcis humilitas et mira tuae mirae charitatis bonitas, videns me tam deperditae dementiae quod non attenderem talem perdidisse thesaurum, non enim recordor me pro eo doluisse, vel aliquo saltem parvo desiderio reoptasse, quod nunc miror quae vesania mentem meam detinuerit, nisi forte ut dares mihi in memetipsa experiri hoc quod dicit Bernardus: Fugientes nos insequeris, dorsum vertimus et in faciem recurris; supplicas, sed despiceris; sed nulla te prorsus confusio, nulla avertere te potest [p. 65] despectio, quin indefessus semper ages ut ad illud gaudium nos attrahas quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Et sicut in initio immeritae, quia recidere quam incidere deterius est, tunc etiam plus quam demeritae reddere dignatus es laetitiam salutaris tuae praesentiae perseverantem usque in hanc horam. Pro quo sit tibi laus et gratiarum actio illa quae ab amore increato suaviter procedens omni creaturae incomprehensibilis refluit in teipsum.
[4] Item pro conservatione tanti doni offero tibi praeexcellentissimam supplicationem illam quam teste sanguineo sudore poena tam anxiae necessitatis fecit intentam, et innocentia tam purae simplicitatis devotam, amorque tam candentis divinitatis efficacem, ut per vim ejusdem perfectissimae orationis me totaliter in unione tui perficias et in intimis ad te allicias ut quandocumque pro utilitate exterioribus evenerit me deservire, particulariter ab eis mutuer et, eis perfectissimo modo ad laudem tuam peractis, statim universaliter ad te in intima recurram, sicut impetus aquarum remoto obstaculo ad ima recurrit; et de caetero frequenter me tibi tam intentam invenias quam te mihi praesentem exhibes, et per hoc ad tantam perfectionem adduces, ad quantam unquam justitia tua permiserit animam mole carnis a gravatam et tam omnino tibi resistentem misericordiam tuam perducere, ut ultimam exspirationem meam inter arctissimum amplexum et efficacissimum tuum osculum persolvens, absque ulla dilatione illic se inveniat anima mea, quo tu illocalis et individuus in florenti aeternitate cum Patre et Spiritu Sancto vivis et gloriaris, Deus verus per immortalia saecula saeculorum. [p. 66]
De sanctissimorum vulnerum Domini impressione[1] Inter horum primordia, primo ut puto, vel secundo anno, tempore hiemali inveniens in quodam libro oratiunculam in haec verba: "Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, da mihi toto corde, pleno desiderio, sitienti anima ad te aspirare, et in te dulcissimo atque suavissimo respirare, ac totum spiritum meum et omnia interiora mea ad te qui es vera beatitudo jugiter anhelare. Scribe, misericordissime Domine, vulnera tua in corde meo pretioso sanguine tuo, ut in eis legam tuum dolorem pariter et amorem et vulnerum tuorum memoria jugiter in secreto cordis mei permaneat, ut dolor compassionis tuae in me excitetur et ardor dilectionis tuae in me accendatur. Da quoque ut omnis creature mihi vilescat, et tu solus in corde meo dulcescas."CAPUT V[2] Quam oratiunculam gratanter affirmans ferventius frequentare studebam, cum tu qui nunquam spernis vota humilium aderas, praedictae oratiunculae praebiturus effectum. Nam brevi temporis intervallo eodem hieme, cum post Vesperas ad collationes sederem in refectorio ad latus cujusdam personae, cui in talibus secretum meum aliqualiter detexeram, quod ad salutem legentis hic interpono, quia multoties mihi sensi auctum fervorem devotionis tali occasione, et utrum hoc promoverit Spiritus tuus, Domine Deus, seu affectio humanitatis non mihi liquidum constat, cum tamen a quodam in talibus exercitato audierim tale secretum utilius revelandum ei, qui non solum benignitate fidelitatis familiaris, verum etiam majoritatis reverentia superior habeatur. Sed tamen cum, sicut praedixi, hoc ignorem, tibi [p. 67] fidelissimo provisori meo committo, cujus Spiritu, qui super mel dulcis est, omnis virtus coelorum consistit. Si vero ex humana affectione provenerit, eo dignius est ut me in abyssum gratitudinis demergam, quanto dignantius tu, Deus meus, limo vilitatis meae conjungere dignatus es aurum impretiabilitatis tuae, ut vel sic gemmae gratiarum tuarum mihi adhaererent.
[3] In praedicta enim hora, cum memoriam circa hujusmodi haberem devotius occupatam, sensi quasi divinitus collata mihi indignissimae quae in antedicta oratione dudum petieram, scilicet intus in corde meo quasi corporalibus locis per spiritum cognovi impressa colenda illa et adoranda sanctissimorum vulnerum tuorum stigmata; quibus vulneribus animae meae medicasti, necnon mihi poculum nectarei amoris propinasti . Sed non ad huc indignitas mea abyssum pietatis tuae exhaustum invenit, quin ex supereffluentia liberalissimae largitatis tuae acciperem et illud memorabile donum, ut quoties singulis diebus cum quinque versibus Benedic anima mea (Ps 102), per spiritum amatoriae signacula impressionis visitare intenderem, nunquam me speciali beneficio fraudatam causari possem.
[4] Accepi enim ad primum versum "Benedic anima mea", ad vulnera beatorum pedum tuorum deponere omnem rubiginem peccatorum et mundanae voluptatis vilitatem. Deinde per secundum "Benedic, et noli oblivisci," in amatorio lavacro, unde mihi profluxit sanguis et aqua, abluere omnem maculam carnalis et transitoriae delectationis. Per tertium versum "Qui propitiatur," ad requiem spiritus ad sinistrum vulnus ad pausandum properans quasi columba in petra nidificare. Ex hinc per quartum versum "Qui redimit de interitu," ad dextram accedens, omnia quae [p. 68] mihi desunt in perfectione virtutum, ibi mihi plene reposita fiducialiter appropriare. Quibus decenter ornate, per quintum versum "Qui replet in bonis," jam omni infamia peccatorum emendata et penuria meritorum suppleta, desiderantissima et dulcissima praesentia tua, etsi per me indigna, per te tamen satis digna, inter castos amplexus tuos merear jucundari.
[5] Cum quibus fateor mihi collata ea quae infra orationem petuntur, scilicet, ut in eis legam dolorem tuum pariter et amorem. Sed heu! parvo tempore, cum tamen non causer te mihi hoc abtulisse; sed propria ingratitudine et negligentia me querulor perdidisse. Quod tamen dissimulans immensa misericordia et copiosa pietas tua primum et majus donum, scilicet, vulnerum impressionem sine meritis meis mihi nimis indigna usque in praesens conservat. Pro quo sit tibi decus et imperium, laus et jubilatio per aeterna saecula.
De vulnere amoris[l] Post haec anno septimo, ante Adventum, te auctore totius boni ordinante, obligaveram quamdam personam ut singulis diebus ante imaginem crucifixi pro me orationi suae intersereret haec verba: Per tuum transvulneratum Cor, transfige, amantissime Domine, cor ejus jaculis amoris tui in tantum ut nihil terreni continere possit, sed a sola efficacia tuae divinitatis contineatur. Cujus precibus, ut confido, provocatus in Dominica in qua canitur "Gaudete in Domino" (Dominica IIIa in Adventu), [p. 69] infra Missam, cum nimia ex copiosissima liberalitatis tuae supereffluentia, misericordia tua permittente, ad tui sacratissimi corporis et sanguinis accederem communionem, infudisti mihi desiderium quo cogente in haec verba prorupi: "Domine, fateor quod secundum merita mea non sum digna accipere minimum donorum tuorum; sed tamen meritis et desiderio omnium adstantium supplico pietati tuae, ut transfigas cor meum tui amoris sagitta". Cujus verbi virtutem mox sensi appropinquasse divino Cordi tuo, tam per interioris gratiae infusionem quam per evidentis signi in imagine crucifixionis tuae demonstrationem.CAPUT VI[2] Igitur cum post suscepta vivifica sacramenta, ad locum orationis reversa fuissem, videbatur mihi quasi de dextro latere crucifixi depicti in folio, scilicet de vulnere lateris, prodiret tamquam radius solis, in modum sagittae acuatus, qui per ostentum extensus contrahebatur, deinde extendebatur, et sic per moram durans, affectum meum blande allexit. Sed nec sic quidem satisfactum est desiderio meo usque in feriam quartam dum post Missam a fidelibus recolitur tuae adorandae Incarnationis et Annuntiationis dignatio; cui et ego quamvis minus digne intendebam; et ecce tu aderas velut ex improviso infigens vulnus cordi meo cum his verbis: "Hic confluat tumor omnium affectionum tuarum verbi gratia: summa delectationis, spei, gaudii, doloris, timoris, caeterarumque affectionum tuarum stabiliantur in amore meo."
[3] Et statim incidit memoriae meae quod quandoque audieram, vulneribus necessario adhibendum lavacrum, unguentum, et ligamentum. Sed qualiter hoc perficere possem non tunc finaliter docuisti, sed postmodum plenius aperuisti per aliam [p. 70] personam, quae, ut spero, ad laudem tuam mentales aures suas multo stabilius magisque tenue assuefecit venis amatorii susurri tui, quam heu! ego. Ista namque consuluit ut jugi devotione recolens amorem Cordis tui in cruce pendentis ex humore charitatis quem produxit fervor tam ineffabilis amoris, caperem aquam devotionis in ablutionem totius offensionis, et ex liquore pietatis quam effecit dulcedo tam inaestimabilis amoris, haberem gratitudinem unctionis, contra omnem adversitatem, atque ex efficacia charitatis, quam fortitudo perfecit tam incomprehensibilis amoris, adesset ligamen justificationis, ut omnes cogitationes, verba et opera mea ex fortitudine amoris in te dirigerem, et sic tibi indissolubiliter adhaererem.
[4] Quidquid in his ex malitia et nequitia mea depravavi suppleat vis amoris cujus plenitudo habitat in eo qui sedens ad dexteram tuam factus est os ex ossibus meis et caro de carne mea. Nam per eum in virtute Spiritus Sancti cum ea nobilitate compassionis, humilitatis et reverentiae sic dedisti nobis posse; per eumdem offero tibi querimoniam infelicitatum mearum nimium multarum contra tam divine nobilem bonitatem tuam quam cogitatu, verbis et factis tam multimode impugnavi, sed specialiter in eo quod praedictis donis tuis tam infideliter, negligenter et irreverenter usa sum; si mihi tam indignae filum de stuppa in memoriam tui tradidisses, jure studiosiori reverentia respexissem.
[5] Tu scis, occultorum meorum cognitor Deus meus, hanc esse causam quae me tam nimis extra, imo contra placitum meum cogit haec scriptis commendare quod considero me tam per nihilum in eis profecisse, quod nullomodo consentio credere mihi tantummodo ea data fuisse, cum tua [p. 71] aeterna sapientia a nullo possit seduci. Ergo, o dator munerum, qui tam gratuita et indebita mihi dedisti, da etiam ista legenti ut saltem compatiatur tibi cor amici tui pro eo quod zelus animarum tot horis tam regalem gemmam continuit in limo sentinae cordis mei. Laudans et exorans extollat misericordiam tuam verbis cordis et oris dicens: "Te Deum Patrem. Ex quo omnia. Te jure laudant. Tibi decus. Benedictio et claritas." Ut vel sic aliqualiter tibi defectus meus suppleatur. Hic distulit scribere usque in Octobrem.
De digniori visitatione Domini in festo nativitatis[1] O inattingibilis altitudo praevalentiae admirabilis! O profunditas abyssi sapientiae inscrutabilis! O immensa latitudo charitatis desiderabilis! Quam valide intumuerunt nectarei torrentes tuae mellitae divinitatis, dum sic ubertim inundaverunt super me extremae vilitatis vermiculum reptantem in sabulo negligentiarum et defectuum meorum, ut liceat et libeat mihi, etiam in exilio peregrinationis meae, pro modulo capacitatis retractare praeludia jucundissimarum deliciarum et dulcissimarum suavitatum illarum, qua quis adhaerens Deo unus spiritus fit cum eo, cujus beatitudinis incontinentia tam supereffluenter diffusa et mihi pulvisculo ausum praestitit lambere qualescumque guttulas ejus hoc modo. [p. 72]CAPUT VII2. In nocte sacratissima, quando dulcorante rore divinitatis per totum mundum melliflui facti sunt coeli, vellus animae m eae in area communitatis madefactum attentavit meditando se ingerere et per devotionis exercitationem ministerium exhibere supercoelesti illi partui, qua sicut radium protulit Virgo filium verum Deum et hominem. Cognovit quasi in momentaneo quodam ostento porrigi sibi et recipi a se tamquam in parte cordis tenerum quemdam puerulum velut sub ea hora natum, in quo certe latuit donum summae perfectionis ac vere optimum datum. Quem cum intra se teneret anima mea, repente tota mutata videbatur cum ipso in eumdem colorem, si tamen color dici possit quod nulli visibili speciei valet comparari. Hinc percepit anima mea intellectum quemdam ineffabilem verborum illorum suavifluorum: "Erit Deus omnia in omnibus" (I Cor. 15:28), cum dilectum praecordiis suis immissum se continere sentiret et cum jucundissimae blandidatis sponsi gratam praesentiam sibi non deesse gauderet. Unde mellita pocula talium verborum divinitus propinata insatiabili aviditate imbibebat: "Sicut ego sum figura substantiae Dei Patris in divinitate, sic tu eris figura substantiae meae ex parte humanitatis, suscipiens in tuam deificatam animam emissiones meae divinitatis, sicut aer suscipit solares radios; quo unitivo medullitus penetrate habilitaris ad familiariorem mei unionem."
[3] O praenobile balsamum divinitatis, dilatans undique rivos charitatis, vigens et florens in aeternitate, sed in fine temporum diffusum circumquaque! O vera virtus insuperabilis dextrae Excelsi, cum vas tam fictile et proprio vitio dejectum in ignominiam continuit ad immanationem tam pretiosi liquoris! O veraciter evidentissimum testimonium supereffluentiae pietatis divinae, dum mihi tam longe aberranti in deviis vitiorum non decessit, quin illius beatissimae unionis suavitas pro modulo capacitatis meae innotesceret! [p. 73]
De excellentiori adjunctione animae ipsius ad Deum[1] Hinc in festo sacrosanctae Purificationis, dum post gravem infirmitatem lecto decumberem et mane circa ortum diei moesta intra me querularer quod divina visitatione, qua frequentius fueram tali die consolata, corporali infirmitate detente deberem frustrari, a mediatrice mediatoris Dei et hominum a talibus sum verbis consolata: "Sicut non recolis te acerbiorem dolorem infirmitatum in corpore pertulisse, ita scias te nobilius donum a Filio meo nunquam percepisse, ad quod digne percipiendum spiritum tuum roboravit infirmitas corporis praecedens." Unde ex his alleviata, cum instante hora Processionis sumpto vivifico alimento Deo mihique intenderem, recognovi animam meam in similitudine cerae diligenter ad ignem emollitae adesse quasi sigillo imprimendam Dominico pectori; et subito videbatur illi circumposita et partim intracta ipsi thesaurario in quo habitat corporaliter omnis plenitudo divinitatis, insignita charactere fulgidae semperque tranquillae Trinitatis.CAPUT VIII[2] O carbo desolatorius, Deus meus, continens et extrahens ac imprimens vivum ardorem, dum tam inextinguibiliter convaluisti in humido lubricae animae meae, desiccans primo in ea fluxum mundanae delectationis et postmodum etiam emolliens eam a rigore proprii sensus, in quo per tempus induruerat tam vehementer. O vere ignis consumens qui sic vim tuam exerces in vitia ut vicem unctionis suaviter exhibeas in anima! In te et non omnino in aliquo alio recipiemus hanc virtutem, ut ad imaginem et similitudinem originis nostrae valeamus reformari. O invalescens caminus [p. 74] in jucunda visione verae pacis, cujus operatione scoria vertitur in aurum probatum et electum, cum anima fatigata fallaciis tandem tota mentis aviditate perquirere gliscit quod sibi est a te vera veritate!
De Familiariori intractione ipsius[1] Post haec in Dominiea Esto mihi, etc. (Dom. in Quinquagesima) inter Missam incitasti mentem meam et dilatasti desiderium meum ad ea nobiliora quae mihi collaturus eras dona, specialius per duo verba quorum efficaciorem in anima praesensi effectum, scilicet in versu primi Responsorii: Benedicens benedicam tibi, etc., et in versu noni Responsorii, scilicet: Tibi enim et semini tuo dabo has regiones, etc. Inter quae venerabili manu beatissimum pectus tuum tangens demonstrasti mihi quas regiones incontinentissima liberalitas tua polliceretur.CAPUT IX[2] O regio illa beata et beaticans, affluens beatitudinum, ager deliciarum cujus minutissimum granum sufficientissime satisfacere posset aviditati omnium electorum, in diversis quae humano cordi desiderabilia, amabilia, delectabilia, jucunda et suavia poterunt excogitari! Dum vero intenderem his quibus intendendum erat, si non ut debui tamen prout potui, ecce apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quibus ego indigna promereri possem, sed secundum ineffabilem misericordiam suam, adoptiva regeneratione confortando et habilitando me ultra extremam vilitatem indignissimam, ad merito stupendam et [p. 75] tremendam, sed colendam et adorandam, supercoelestem et superinaestimabilem illam tui potiorem unionem.
[3] Sed quibus meis meritis haec, Deus meus, quo tui judicio certe amor dignitatis nescius sed dignatione dives, amor, inquam, praeceps, qui nec judicium praestolatur, nec ratione comprehenditur, te, dulcissime Deus meus, quasi ebrium, si audeo dicere, dementavit, ut tam dissimilia conjungeres, sive quod convenientius dici valet, ingenita et connaturalis tibi benignitatis suavitas intrinsecus pertacta dulcore charitatis, qua non modo amens verum etiam totus amor es, cujus naturaliorem effluxum direxisti in salutem generis humani, ut tibi persuasum est remotissimum homuncionem tam fortuitis quam gratuitis egentem, vita et moribus despicabilem, evocare a finibus extremae vilitatis ad associationem regiae imo divinae dignitatis, ut inde potiorem confidentiam assumat omnis infra positus? Quod de omni Christiano ob reverentiam Domini mei spero et exopto ut nullus mihi inferior inveniatur in donorum Dei depravatione et proximorum scandalizatione.
[4] Sed quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt ad intellectum exteriorum exprimi possunt, ut supra taxavi, apparuit Dominus in parte illa benedicti pectoris sui, in qua, die Purificationis, receperat animam meam in similitudine cerae diligenter ad ignem emollitae, madens quasi guttulis sudoris valide erumpentis, ac si substantia praeostensae cerae ex nimietate caloris intus latitantis in talem liquefactionem fuisset resoluta. Quas tamen species guttularum illud divinum gazophylacium virtute tam mirabili sed ineffabili, imo inexcogitabili sibi imbibebat, ut omnino non lateret quam superpraevalentem vim incontinentibilis amor ibi obtinuerit, ubi tale tantumque ac tam impenetrabile intimum reseraretur.
[5] O aeternale solstitium, mansio secura, locus totum [p. 76] continens quod delectat, paradisus perennium deliciarum praeterfluens rivis inaestimabilium voluptatum, alliciens florigera vernantia omnigenarum amoenitatum, demulcens suavi sono, imo suaviter afficientis melodiae intellectualium musicorum, reficiens odorifero spiramine vitalium aromatum, inebrians resolventi dulcedine internorum saporum, immutans mira blanditate secretorum amplexuum! O ter felix, quater beatus, et, si dici potest, centupliciter sanctus, qui gratia ductrice promotus, innocens manibus et mundo corde purisque labiis illic meruerit appropinquare! O quid videt, quid audit, quid olfacit, quid gustat, quid sentit! Sed quid inde balbutire conatur mea impeditior lingua, quae quamvis divina favente benevolentia sim admissa, calle tamen propriorum vitiorum sive negligentiarum, quasi denso corio undique circumducta, nihil verisimile apprehendere valebam; cum etsi omnis angelica et humana possibilitas in unam dignitatis conferretur scientiam, ad plenum nequaquam formare sufficeret vel unicum verbum quo tantae excellentiae supereminentiam vel in minimo digne attingere posset.
De inseparabili unione animae ipsius[1] Non multo post tempore, mediante scilicet jejunio, dum iterum gravi infirmitate laborans lecto decumberem et caeteris circa caetera occupatis quodam mane sola jacerem, Dominus qui deserere nescit ab humanis solatiis desertos, aderat verificans illud propheticum: "Cum ipso sum in tribulatione" (Ps 90:15). Praetendit enim ex parte [p. 77] sinistri lateris quasi ex benedicti Cordis intimo sui emissionem quamdam fluvii crystallinae puritatis simul et soliditatis, quae progrediens venerabile pectus illud in modum monilis tegebat et perspicua videbatur aureo colore et roseo, qui alternatim inter se vario modo ponuntur. Inter quae Dominus subintulit: "Infirmitas qua nunc laboras, animam tuam in hoc sanctificavit, ut quandocumque mei causa cogitationibus, verbis vel factis aliis condescendis, nunquam longius a me progrediaris quam tibi in fluvio isto demonstratum est. Et sicut color iste aureus et roseus nitet per crystallinam puritatem, sic cooperatio aureae divinitatis meae et perfectio patientiae roseae humanitatis meae per omnem intentionem tuam placebunt."CAPUT X[2] O dignitatem minutissimi illius pulveris, quem illa principalis gemma coelestium nobilitatum de luto palearum sibi ad superponendum assumit! O excellentiam exigui illius flosculi, quem ipse etiam solaris radius de locis palustribus sibi attrahit quasi ad collucendum! O beatitudinem beatae illius et benedictae animae quam Dominus majestatis tantae dignitatis aestimat, quod quamvis sit omnipotens creando, tamen fecit animam, animam, inquam, licet imagine et similitudine ipsius decoratam, tantum tamen distantem a se quantum distat Creator a creatura! Et ideo millesies beata cui datur persistere in tali statu, in quem heu! ego, ut mihi timeo, nec ad momentum quidem unquam perveni; sed exopto ut divina clementia donum qualiscumque gratiae mihi indulgeat meritis illorum quos per tam morosa tempora, ut spero, in tali statu conservavit.
[3] O donum quod est super omne donum, in illa apotheca aromatibus divinitatis tam abundanter satiari! et in illo voluptuoso cellario, mero charitatis sic supereffluenter inebriari, imo ingurgitari, ut nec vel leviter pedem moveri patiatur ad terminos illos in quibus tantae fragrantiae efficacia [p. 78] tepescere suspicatur! Insuper quotiescumque progredi necesse fuerit charitate ducente, tantae repletionis secum deferre ructus, ut etiam ipsi divinae ubertatis opulentis dulcedinis suaveolentia valeat ministrare. Hoc donum, Domine Deus, quod electis tuis dare posses ex praevalentia omnipotentiae tuae omnino confido, et etiam quod mihi hoc idem dare velles ex amorosa benignitate tua minime diffido. Quomodo autem dare scires prae indignitate mea, inscrutabilem sapientiam tuam nequaquam valeo investigare. Sed nunc glorifico et magnifico sapientem et benignam omnipotentiam tuam. Laudo et adoro omnipotentem et benignam sapientiam tuam. Benedico et gratias ago omnipotenti et sapienti benignitati tuae, Deus meus, quia quidquid mihi unquam impendi potuit, a largitate tua recepi semper inaestimabiliter longe supra condignum.
De influxione divina[1] Haec scripta cum tam incongruum judicarem scribere, quod nullatenus conscientiae meae in hoc consentire possem, et ideo usque ad Exaltationem sanctae Crucis distulissem, et ipso die inter Missam aliis intendere decrevissem, Dominus intellectum meum reduxit ad haec verba: "Certe scias te nunquam de carcere carnis exituram, donec et ilium quem adhuc retines persolves quadrantem," Et cum animo revolverem quod omnia nominate praescripta, etsi non per scripta, tamen per dicta ad utilitatem proximorum reposuissem, Dominus objecit verbum illud quod ipsa nocte ad Matutinas audieram lectum: "Si Dominus doctrinam suam praesentibus tantum dixisset, dicta tantum essent non [p. 79] scripta; sec nunc etiam scripta sunt propter plurimorum salutem." Et addidit Dominus: "Absque contradictione certum divinae pietatis meae testimonium volo habere in scriptis tuis, his novissimis temporibus, in quibus dispono benefacere multis.CAPUT XI[2] Unde gravata in memetipsa pertractare coepi quam difficile vel etiam impossibile mihi foret talem invenire sensum sive verba, quibus sine scandalo ad humanum intellectum saepe dicta produci possent. Tali pusillanimitati praevalenter Dominus consulens copiosissimum quemdam imbrem super animam meam effundere videbatur, ex cujus impetuoso descensu ego vilis homuncio, tam novella et tenera plantatio depressa succumbens nihil mihi imbibere potui ad profectum, exceptis quibusdam valde ponderosis verbis ad quae nequaquam sensuum intellectu pertingere praevalebam. Unde magis gravata requisivi quid ex talibus posset provenire. Quod gravamen benigna pietas tua, Deus meus, assueta tibi blanditate allevians his verbis animam meam refecit: "Ex quo inutilis tibi videtur fluctuum illorum inundatio, ecce nunc divino Cordi meo te applicabo, ut in te leniter suaviterque tibi alternatis vicibus influam pro modulo tuae capacitatis."
[3] Quod verissimum promissum tuum ex certissima persolutione tua fateor, Domine Deus; cum singulis diebus mane in convenientissima hora per quatuor dies semper mihi partem praefati sermonis tam luculenter tamque suaviter influxisti, ut absque omni labore, velut quod multo tempore memoriter retinuissem, impraecogitata scribere potuissem; ea tamen moderatione, ut cum partem congruentem descripsissem, omnium sensuum meorum exercitio, ultra unam dictionem investigare non valerem illorum quae sequenti die mihi tam affluenter absque omni difficultate praesto erant: instruens et refraenans quodammodo per hoc impetuositatem meam, sicut scriptura docet: "Nullum adeo actioni debere [p. 80] inhaerere, quod contemplationi non cures studium adhibere." Sic ubique zelans salutem meam, dum indulgens moram qua Rachelis amplexibus jucundis valeam gaudere, nec tamen Liae gloriosa foecunditate carere; quod utrumque tibi placite perficere tribuat sapiens amor tuus.
De ausu tentandi[1] Quoties inter haec mihi gustum salutaris praesentiae tuae variaveris et in quanta benedictione dulcedinis parvitatem meam assidue praeveneris, specialiter prioribus tribus annis, sed specialius cum ad tui benedicti corporis et sanguinis admitterer participationem, cum nequaquam valeam respondere unum pro mille, illi aeternae, immensae et incommutabili gratitudini committo qua tibi, o fulgida semperque tranquilla Trinitas, ex teipsa, per teipsam et in teipsa, omne debitum plene suppletur, et huic me quasi pulvis exiguus ingerens, per eum qui in substantia mea tibi assistit, offero tibi gratiarum actiones quales dedisti posse per eumdem in Spiritu Sancto pro universis beneficiis tuis et specialiter pro eo quod tam evidenti paradigmate insipientiam meam formasti, quali modo puritas donorum tuorum per me depravaretur.CAPUT XII[2] Vice igitur quadam, dum communicatura Missae interessem et te mira dignatione adesse sentirem, hac similitudine usus es ad meam instructionem, ut scilicet ad instar sitientis, refectionem potus a me expeteres. Quod cum ego mihi deesse querularer nec usque vel guttulam extrahere possem finaliter probassem, videbatur mihi quasi manibus tuis calix aureus [p. 81] porrigi; quem cum accepissem, subito ex suaviflua liquefactione cordis mei erumpebat impetus ferventium lacrymarum. Inter quae ad sinistram manum meam astitit quidam despicabilis, clam imponens manui meae quoddam venenatum et amarum, et ut illo injecto merum calicis inficerem compulit latenter sed vehementer; et mox tam ingens motus vanae gloriae secutus est, ut liquido daretur intelligi qua fraude hostis antiquus donis tuis invidendo nobis adversatur.
[3] Sed gratias fidelitati tuae, Deus, gratias protectioni tuae, vera, una divinitas, una et trina veritas, trina et una deitas, quae non permittit nos tentari supra id quod possumus; quia quandoque ad exercitationem nostri profectus hosti concedis tentandi potestatem, si nos videris fidenter tuo adjutorio innitentes, tu litem contra nos propositam tuam facis, in tantum ut ex copiosissima liberalitate, tibi servans pugnam, nobis tribuas victoriam, si tamen voluntatis sensu tibi inhaereamus, et hoc praecipue in donis tuis, ad augmentum meriti, gratia tua nobis conservat quod liberum arbitrium, sicut hosti nullatenus permittis, ita et tu ipse nullomodo velis auferre nobis.
[4] Cum tamen alio tempore alia similitudine me docueris, quod in eo in quo quis praestat adversario faciliorem consensum, in illo etiam hosti potiorem praebet ausum, cum pulchritudo justitiae tuae exigat te quandoque potentiam miserationis tuae aliqualiter occultare in his quae propria negligentia nobis effecit viciniora; et ideo quo maturius, eo utilius, fructuosius et felicius cuilibet resistitur malo. [p. 82]
De supportatione humani defectus[1] Supradicto etiam modo gratias tibi refero pro alia item similitudine non minus utili et accepta, qua scilicet notificasti mihi quam benigna patientia defectus nostros supportares, ut vel sic emendatos nos posses beatificare.CAPUT XIII[2] Cum enim quodam vespere in ira commota fuissem, et sequenti mane ante diluculum orandi opportunitas instaret, exhibuisti te mihi tam peregrina specie, ut secundum formam judicarem te tam rerum quam virium solatio penitus destitutum. Tunc conscientia rea ex praecedenti lapsu remordente, querulans coepi revolvere quam indecens esset te summae puritatis et tranquillitatis auctorem stimulis vitiosae perturbationis inquietare, et dignius judicavi, imo deliberavi malle te potius abesse, quam adesse ea solummodo hora qua negligerem repugnare hosti ad tam contraria tibi impellenti. Ad haec recepi responsum tuum in hunc modum: "Quo consolari potest aeger qui vix alienis gressibus obtinuit induci ad gratum sibi splendorem solis, cum ingruit repentina tempestas, nisi in spe reversionis prioris serenitatis: sic ego tuo devictus amore tecum eligens habitare inter omnes procellas vitiorum inundantium, ad serenum emendationis et portum humilitatis intendo."
[3] Quid abundantius in hac exhibitione per continuum illud donum mihi praestaveris, cum ad explanandum linguae deficiat effectus, cordis, obsecro, proficiat affectus, et ex profundo humilitatis ad quam me potius tunc allexit dignatio tuae charitatis doceat me dirigere gratitudinis effectum ad tuae pietatis affectum. [p. 83]
De custodia affectionum[1] Item confiteor pietati tuae, benignissime Deus, quod adhuc alio modo adjecisti inertiam meam provocare et, quamvis per interpositam personam initiaveris, per teipsum tamen non minus misericorditer quam etiam dignanter consummasti. Quae dum proponeret mihi secundum Evangelium te in ferris natum primo a pastoribus inventum, addidit mihi hunc sermonem a te transmissum, ut si veraciter te vellem invenire, tamquam pastores gregibus, sic sensibus meis invigilare studerem. Quod ego minus gratanter acceptans et mihi valde incongruum judicans, cum scirem te mentem meam aliter affecisse quam ut deservirem tibi sicut pastor mercenarius domino quo, et hoc a mane usque ad vesperum cum dejectione spiritus in pectore versans, post Completorium cum in loco orationis me recollegissem, hac inductione tristitiam meam lenificasti: quia si sponsa accipitribus sponsi quandoque escam procuret, non ob hoc omnino ipsius amplexu frustratur; sic nec ego, si causa tui custodiae affectionum mearum et sensuum insudaverim, proinde» dulcedine gratiae tuae fraudarer; et ad hoc sub specie viridis virgae dedisti mihi spiritum timoris, quo nec ad modicum ab arctitudine amplexuum tuorum secedens pertingere possem per omnes fines inviarum in quibus affectiones humanae solent aberrare. Et adjunxisti, ut quandocumque aliquid subintraret quod attrahere conaretur quamlibet affectionum mearum, sive ad dextram, ut gaudium et spem, sive ad sinistram, ut timorem, dolorem vel iram, statim virga timoris tui reminarem et [p. 84] illam affectionem ex cohibitione sensuum in calore cordis decoctam, velut tenerum agniculum qui tam nuper ortus sit, tibi ad epulandum ministrarem. Verum quoties malitia impellente, hoc quod prius tibi obtuleram, cum se occasio praebuit, per levitatem sive commotionem in verbis vel factis relaxabam, videbar mihi hoc quasi dentibus tuis extrahendo rapere et inimico tuo praebere; et inter haec videbaris me tam benigna serenitate respicere, utpote omnino doli inexpertus putares me hoc tibi blandiendo inferre. Unde et ex hoc ad tantam dulcedinem piae commotionis multoties induxisti mentem meam, quod non credo quod aliquibus minis terrendo ad tantum affectum de caetero emendandi et cavendi me unquam posses inflexisse.CAPUT XIV
De utilitate compassionis[1] Tempore quodam, ante Quadragesimam, in Dominica, dum imponeretur Missa, scilicet: "Esto mihi", dedisti mihi hoc intelligere quasi tu, a diversis conviciatus et persecutus, per verba praedicti Introitus expeteres a me domicilium cordis mei ad requiescendum; et exhinc per illos tres dies, quoties ad cor meum redii, videbaris mihi ad similitudinem languentis super pectus meum decumbere; per totos etiam illos tres dies nihil investigavi quo tibi gratiorem refectionem possem ministrare quam ut orationibus, silentio et caeteris afflictationibus pro emendatione mundanorum instarem pro tuo honore. [p. 85]CAPUT XV
De recompensatione gratiae[1] Item gratia pietatis tuae illustrante intellectum meum, pluries revelasti mihi qualiter anima manens in corpore humanae fragilitatis offuscatur ad instar unius qui stans in medio angustae inhabitationis, undique susciperet in se, tam circa quam supra et inferius, nebulam quam habitatio illa immitteret, velut olla coquens vaporem emittit. Et rursum cum contigerit corpus per aliquam passionem affligi, ex parte membri patientis suscipit anima tamquam aerem solari luce perfusum et ex hoc miro modo clarificatur; et quanto universalior sive gravior est passio, eo puriorem clarificationem animae praestat; sed specialius afflictio vel exercitatio cordis in humilitate, patientia et similibus, tanto animae candorem colorant, quanto eam vicinius, efficacius et propius tangunt. Sed praecipue serenatur et fulgescit ex operibus charitatis.CAPUT XVI[2] Grates tibi, amator hominum, quod hoc modo aliquoties me ad patientiam allexisti; sed heu! et millesies heu! quod parum et raro tibi consensi, imo nihil ut jure debuissem. Tu scis, Domine, super hoc dolorem et confusionem ac dejectionem spiritus mei et desiderium cordis mei, ut defectus meus alias tibi suppleatur. Item cum mihi aliquando communicaturae inter Missam copiam tui liberalius indulsisses et ego niterer investigare quid praevalerem quo tibi tantae vicissitudinem dignationis saltem ex parte rependere possem, tu instructor sapientissime, proposuisti mihi illud Apostolicum: "Optabam ego ipse anathema esse pro [p. 86] fratribus meis" (Rom 9:3). Et cum usque ad instans, te inducente, scivissem animae mansionem in corde constare, ostendisti mihi tunc etiam in cerebro mansionem ipsius; quod postea, fateor, testante scriptura cognovi, licet antea nescierim; et dixisti hoc esse magnum si anima, relicta dulcedine fruitionis cordis causa tui, corporalibus sensibus regendis invigilaret, ac operibus charitatis insudaret et ad proximorum salutem.
De benignis exhibitionibus in festo dominicae nativitatis et purificationis beatae Mariae[1] Die sacratissimae Nativitatis tuae accepi te tenerum puerulum de praesepio pannis involutum, praecordiis meis impressum, ut ex omnibus amaritudinibus infantilium necessitatum tuarum fasciculum myrrhae mihi colligerem inter ubera mea commoraturum, et exhinc botrus divinae suavitatis intimis meis expressius propinaretur. Et cum aestimarem me huic dono nunquam majus posse accipere, tu qui frequenter praeventum nobiliori dono subsequeris , et tali modo supereffluentiam salutaris gratiae mihi dignatus es variare.CAPUT XVII[2] Sequenti namque anno, eodem die inter Missam Dominus dixit accepi te sub specie tenerrimi et delicatissimi infantuli, de gremio virgineae Genitricis; quem aliquandiu super pectore gestans cooperari mihi videbatur illa compassio quam ante praedictum festum specialibus orationibus exhibueram cuidam afflicto. Sed fateor, cum illud donum habui, heu! minus justo calui devotione, sed utrum hoc tua justitia, seu mea negligentia exegerit, nescio; cum tamen hinc sperem tuam justitiam, misericordia cooperante, hoc disposuisse ut hinc mihi limpidius innotesceret indignitas mea, et illinc timeam negligentiam meam, quo inutilibus cogitationibus segnius me removi, mihi evenisse; sed quidlibet horum in causa fuerit, tu responde pro me, Domine Deus meus. Cum tamen conatus meos aliqualiter recolligerem, ut amatoria te blanditate foverem, parum me sensi profecisse, donec pro peccatoribus, animabus purgandis, vel alio modo afflictis, movi verba orationis; quorum mox sensi effectum, et specialius eum quodam sero proponerem quod in omni memoria animarum, sicut hactenus parentes meos praeposuissem cum Collecta Deus qui nos patrem, etc., ita ulterius praeponerem tuos speciales cum Collecta Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam sine spe etc.; in hoc videbaris mihi amplius delectari. Insuper videbaris suaviter demulceri, quando extensis viribus ad cantandum per singulas notes intentionem in te defixi, sicut qui cantans quod usu non bene scit, diligenter respicit librum. Quanta tamen neglexerim in his et aliis quae tibi cognovi laudabilia, confiteor tibi, Pater benignissime, in amaritudine passionis innocentissimi Filii tui Jesu Christi, in quo tibi summe complacere testatus es dicens: Hic es Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Mt 17:5). Et per ipsum exhibeo emendationem ut per eumdem omnis negligentia mea suppleatur. [p. 88]
[3] Hinc die sacratissimae Purificationis eum celebraretur Processio illa qua tu salus nostra et redemptio eum hostiis in templum duci elegisti, inter Antiphonam: "Cum inducerent", etc. virginea mater tua te filiolum dilectum uteri sui reddi sibi a me repetiit vultu severo, quasi minus ad placitum sibi educassem te, qui es immaculatae virginitatis ipsius honor et gaudium. Et ego recolens quod ob gratiam quam invenit apud te, peccatoribus in reconciliatricem et in spem desperatis data esset, prorupi in haec verba: "O Mater pietatis, immo ad hoc datus est tibi misericordiae fons in filium, ut omnibus gratia egentibus eam obtineas, et multitudinem peccatorum ac defectuum nostrorum operiat charitas tua copiosa." Inter quae illa benigna serenum et placabilem praetendens vultum, ostendit quod quamvis meis exigentibus malis mihi severa appareret, repletam eam tamen usque ad summum visceribus charitatis, et pertransitam medullitus dulcedine divinae charitatis; mox enituit dum ad tam exigua verbula severitas praetensa discessit, et naturaliter ingenita serene dulcedo processit. Ipsius ergo matris tuae pietas copiosa sit apud misericordiam tuam, pro omnibus defectibus meis interventrix gratiosa.
[4] Denique quod supereffluentiam dulcedinis tuae continere non possis, luce clarius patuit, dum sequenti anno eodem sanctissimo festo gratiori dono, sed non dissimili praedicto me decoraveris, quasi devotionis meae magna diligentia hoc a te praecedenti anno meruerit; cum tamen non» subsequens donum sed debitam poenam deperditi praecedentis doni juste meruissem. Inter Evangelium enim dum legeretur: Peperit Filium suum primogenitum, etc., immaculata mater tua immaculatis manibus suis porrexit mihi te virginalem parvulum, amabilem infantulum, quasi totis conatibus in [p. 89] amplexus meos nitentem. Et ego licet heu! indignissima, suscepi te tenerum puerulum delicatis brachiis tuis collum meum stringentem. Unde afflatu suaviflui spiritus tui de benedicto ore exhalantis tam vivificam sensi refectionem, ut merito proinde benedicat anima mea tibi, Domine Deus meus, et omnia quae intra me sunt nomini sancto tuo.
[5] Et cum beatissima mater tua te satageret involvere infantiae pannis, ego postulabam me tecum simul involvi, ne vel tenui panni medio mihi subtrahereris, cujus amplexus et oscula longe vincunt mellis pocula; et sic videbaris involvi candidissimo sindone innocentiae , et stringi aurea fascia charitatis, quibus si tecum involvi et stringi volui, magis oportebat me insudare omnimode munditiae cordis et operibus charitatis.
[6] Gratias tibi, creator siderum, vestitor coelestium luminarium, diversorumque vernantium florum, quod quamvis bonorum meorum non egeas, tamen, ad instructionem meam, post haec, die sancto Purificationis expetivisti a me ut vestirem te infantulum antequam in templum introducereris, et hoc idem ex occulto thesaurario divinae aspirationis, taliter persuasisti mihi perficiendum. Igitur cum omni quo possem studio extollere niterer mundissimae humanitatis tuae immaculatam innocentiam tam integra et fideli devotione, quod si ego in persona propria habere possem omnem gloriam, debite tuae benignissimae innocentiae libentissime abdicarem, ut te in tua innocentia redderem laudabiliorem. Unde ex tali intentione mea, tu cujus omnipotentia vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt, videbaris veste candida in forma infantuli vestiri. Simili etiam devotione cum abyssum tuae humilitatis pertractarem, videbaris mihi desuper viridi tunica indui in signum quod florida gratia tua semper viret, nec aliquando arescit in valle humilitatis. Praedicto deinde modo cum recolerem incentivum quod te ad omnia facta [p. 90] tua coegit, purpureo amictu circumdabaris ad ostendendum quod vere regalis vestis sit charitas sine qua nullus regnum intrat coeleste. Cum vero in gloriosa matre tua easdem supradictas virtutes pro meo modulo commendarem, ipsa etiam simili modo videbatur vestiri. Et cum eadem benedicta Virgo, florens rosa sine spina candensque lilium sine macula, abundet imo superabundet floribus omnigenarum virtutum, ut per ipsam nostra ditetur inopia, sit pro nobis, quaesumus, perpetua interventrix .
De temperantia divina[1] Die quodam, dum post lotas manus ad mensam itura inter Conventum in ambitu starem et claritatem solis in virtute sua lucentis attenderem, haesitans cogitationibus dixi in animo meo: "Si Dominus qui creavit solem istum et cujus pulchritudinem ipse sol cum luna dicitur mirari, qui etiam ignis consumens est, tam veraciter esset mecum, sicut se frequenter mihi praesentem exhibet, quomodo possibile esset ut tam frigido corde tamquam inhumane imo perverse inter homines conversarer?" Et ecce subito tu cujus eloquium, licet semper sit dulce, tunc tamen tanto dulcius quanto fluctuanti cordi meo plus necessarium, subintulisti dicens: "In quo extolleretur omnipotentia mea, si hoc non praevaleret, ut quocumque loco fuero, me in memetipso possem continere, ne sentiar vel appaream ultra quam aptissime congruit pro loco, pro tempore et pro persona? Nam ab [p. 91] initio creationis coeli et terrae in toto opere redemptionis magis usus sum sapientia benignitatis quam potentia majestatis; quae sapientiae benignitas maxime elucet in tolerando imperfectos, quousque illos per liberum arbitrium ducam ad viam perfectionis."CAPUT XVIII
De paterna instructione[1] Festivo die quodam, dum ad sanctam communionem accedere viderem plures quae se orationibus meis commendaverunt, ego vero corporali infirmitate impedita, imo indignitate mea, ut timeo, divinitus repulsa, recolerem plura erga me beneficia tua, Deus; timere coepi mihi a vanae gloriae vento qui fluenta divinae gratiae posset exsiccare, et desiderabam mihi talem immitti intellectum quo praemunirer in futurum. Unde a paterna pietate tua taliter sum instructa, ut scilicet aestimarem affectum tuum erga me in similitudine patrisfamilias, qui gauderet de gratiosa elegantia plurimorum natorum, quibus etiam applauderet numerosa turba domesticorum et vicinorum, et inter quos parvulum haberet qui nondum ad elegantiam reliquorum pervenisset, quem paterno affectu miserans frequentius in sinum reciperet, verbis ac munusculis illi prae caeteris blandiretur. Et adjunxisti, quod si sic certa aestimatione me caeteris imperfectiorem reputarem, torrens melleae divinitatis tuae nunquam subsisteret defluere in animam meam.CAPUT XIX[2] Gratiarum actiones tibi offero, o amantissime Deus meus amator hominum per mutuam gratitudinem colendae semper [p. 92] et adorandae Trinitatis, pro hoc et pro pluribus salutaribus documentis, quibus tu, magistrorum optime, insipientiam meam pluries erudisti; et in amaritudine passionis Jesu Christi moveo querimoniam, offerens tibi poenas et lacrymas ejusdem pro universis negligentiis meis, quibus suavifluum spiritum tuum in me extinxi; et peto in unione efficacissimae orationis ejusdem dilecti Filii tui in virtute Spiritus Sancti, omnium peccatorum emendationem, defectumque meorum suppletionem. Quod mihi praestare digneris per amorem ilium qui te continuit, cum tuae paternae deliciositatis amantissimus unicus cum sceleratis deputaretur.
De laude dignationis divinae[1] Gratias ago benignae misericordiae et misericordi benignitati tuae, amantissime Deus, pro revelato testimonio dignantissimae pietatis tuae, quo fluctuantem et vacillantem animum meum solidasti, cum secundum assuetiorem mihi morem importuno desiderio expeterem absolvi de carcere carnis miserae, non ob hoc ut miserias amplius non sentirem, sed ut bonitas tua solveretur a debito gratiae ad quod mihi persolvendum causa salutis animae meae vehemens amor tuae propriae divinitatis te intricavit; non etiam quod tu, divina omnipotentia et aeterna sapientia, aliqua coactus necessitate dares invitus; imo quod ex supereflluentissima liberalitate pietatis indignissimae imponderes et ingratae. Videbaris enim tu, decus et corona coelestis gloriae, ab imperiali solio tuae majestatis suavissima quadam et lenissima declinatione demitti, et ex illa demissione quasi quaedam fluenta dulcissimi liquoris per totam coeli latitudinem diffundi, ad quae singuli Sanctorum gratanter acclinati et velut torrentis illius nectarea voluptate jucunde potati, proruperunt in melos dulcisonum laudis divinae. Inter quae etiam haec verba recepi: "Perpende quam suaviter haec laus penetret aures meae avidae majestatis et pertingat ad liquefacta intima mei amorosi Cordis, ne ultra tam importune desideres dissolvi tali intentione, ut scilicet non sis in carne talis quale tibi nunc donum gratuitae pietatis impendo; quia quanto ad indigniorem me inclinavero, tanto majori reverentia merito ab omni creatura extollor."CAPUT XX[2] Et cum haec consolatio mihi praestita esset in illa hora qua ad tua vivifica accederem sacramenta, et inde circa illa, ut justum erat, haberem versam intentionem, addidisti jam dictae revelationi etiam et hunc intellectum: quod scilicet eo modo et intentione quilibet accedere deberet ad sacratissimam corporis et sanguinis tui communionem, ut amore ejus amorem gloriae tuae vilipenderet etiam,si possibile esset, quod magnam damnationem sibi in hoc sacramento sumeret, ut tantummodo divine pietas magis claresceret, per hoc quod se tam indigno non dedignaretur communicare. Ad hoc tamen cum ego excusationem subinferrem quod quisquis respectu suae indignitatis abstinet a communione, ea intentione abstinet ne praesumptuose irreverentiam inferat sacramento tam praedigno, ad hoc benedictum responsum tuum accept in haec verba: "Tali intentione praesumens nunquam aliquis irreverenter accedere potest." Pro quo sit tibi laus, et gloria per infinita saeculorum saecula. [p. 94]
De specialibus privilegiis sibi a collatis[1] Cor meum et anima mea, cum tota substantia carnis meae omnibusque viribus et sensibus corporis et spiritus mei, cum universitate totius creaturae, laudes et gratiarum actiones dicant tibi, dulcissime Deus, fidelissime amator humanae salutis, pro dignantissima misericordia qua non suffecit pietati tuae dissimulare quod toties indecenter parata accedere non vereor ad tui sanctissimi corporis et sanguinis superexcellentissimum convivium, nisi etiam abyssalis supereffluentia tua mihi, instrumentorum tuorum vilissimo et inutilissimo, hunc colorem dono tuo superaddere dignata sit: quod gratia tua certitudinem accepi, quod omnis qui ad tuum sacramentum accedere desiderans, sed habens timorem conscientiae, trepidans retrahitur, si humilitate ductus a me famularum tuarum minima quaerit confortari, pro hac ipsius humilitate, tua incontinens pietas dignum ipsum judicat tantis sacramentis, quae vere percipiet in fructum salutis aeternae; adjungens quod si quem justitia tua non permitteret dignum judicari, nunquam permitteres ad meum consilium humiliari. O dominator excelse qui in altis habitas et humilia respicis b, quid divina dictavit miseratio tua cum videres toties indigne accedentem, justitia librante, judicium promereri, tu volens alios dignos efficere per virtutem humilitatis, quamvis sine me hoc melius posses, indigentiae tamen meae consulens pietas tua hoc per me perficere [p. 95] decrevit, ut vel sic participari possem meritis ipsorum, qui monitis meis fructum salutis potirentur.CAPUT XXI[2] Sed cum heu! in hoc nequaquam egeat miseria mea, nequaquam etiam uno tantum remedio contenta fuit miseratio tua, Deus benigne. Unde et addidisti me indignissimam certificare, quod quicumque, corde contrito et spiritu humiliato, aliquem defectum mihi querulando exposuerit, secundum quod per verba mea defectum illum majorem sive minorem audierit, secundum hoc, tu misericors Deus, velles judicare eum culpabiliorem vel innocentiorem; et quod gratia tua mediante post horam illam hoc semper habere deberet relevamen, quod nunquam tam periculose premi posset ab illo defectu, sicut antea fuerat pressus. In hoc etiam meae miserrimae consulens indigentiae, ut quae per omnes dies vitae meae ita negligens exstiti, quod heu! nunquam vel minimum defectum debito modo superavi, saltem aliorum victoriae mererer participari; cum tu, Deus meus bone, dignaris me vilissimum instrumentum tuum ad hoc assumere ut per verba oris mei aliis dignioribus amicis tuis gratiam victoriae ministrares.
[3] Tertio etiam copiosa liberalitas gratiae tuae inopiam meritorum meorum ea certitudine, ditavit, quod cuicumque aliquid beneficium vel alicujus delicti indulgentiam ex confidentia divinae pietatis promiserim, hoc benignus amor tuus secundum verbum meum tam firmum tenere proponeret, quasi hoc tu ore tuo benedicto juraveris in veritate; et hoc tam veraciter, quod addidisti, quia si videretur ipsis quod effectus tam salubris longe ultra placitum protraheretur, constanter admonendo tibi proponere deberent quod ego ex parte tui salutem promisissem, taliter saluti meae providens secundum illud evangelicum: "Eadem mensura qua mensi [p. 96] fueritis remetietur vobis" (Lk 6:38). Ut cum ego heu! non desistam in majoribus saepe culpis delinquere, saltem sic haberes occasionem culpas meas remissius judicandi.
[4] Quarto adhuc modo etiam addidisti mihi necessario benefacere, inter caetera certificando me quod quicumque humili ac devote intentione orationibus meis se commendasset, procul dubio consecuturus esset omnem fructum quem credere posset se per alicujus orationem obtenturum: in hoc etiam meae consulens negligentiae, quia cum omnino deficiam in persolvendo tam debitas quam gratuitas pro Ecclesia orationes, quibus ego ipsa lucrari possem, secundum illud: "Oratio tua in sinu tuo convertetur" (Ps 24:13) et de fructibus electorum tuorum quibus per me indignissimam postulantibus benefacis, tu mihi participareris per participationem aliquantulam portionem suppletionis.
[5] Quinto etiam nec in hoc supersedisti salutem meam augere, quod quasi speciali dono contulisti mihi ut omnis qui cum bona voluntate, intentione recta et humili confidentia, de profectu animae sermonem mecum moveret, nunquam a me discessurus esset sine aedificatione seu consolatione spirituali, quasi ipsum etiam congruum praevidens indigentiae meae, quia cum saepe heu! per inutilia verba defluens, talentum facundiae mihi indignae a tua largitate creditum quasi per terras dispergo, saltem de alieno deposito aliquantulum fruotum spiritualis lucri recolligam.
[6] Sexto, liberalitas tua, benigne Deus, adauxit mihi donum per omnia necessarium, certificans scilicet me pro eo, quod quicumque in charitate pro me vilissima creaturarum Dei, devote fidelitate oraverit, vel etiam ad emendandum delicta et ignorantias juventutis, imo malitiae et nequitiae meae se verbis oratoriis, seu operibus bonis exhibuerit, hoc praemio a tua liberalissima pietate remuneraretur, quod nunquam exiet de hoc saeculo antequam tali gratia donetur, quod [p. 97] conversatio ipsius in tantum tibi complaceat, quod alicujus specialis familiaritatis delectationis in anima ipsius possis habere. Et hoc benignissima tua paternitate et mea magna necessitate, cum non ignorares quanta et quam multiplici emendatione mihi opus esset, pro tam innumeris delictis seu negligentiis meis; et amens misericordia tua nullatenus sineret me perire et e contra pulchritudo justitiae tuae nullomodo permittere posset me cum tam diversis negligentiis meis salvari, eo saltem mihi provideretur quod ex participatione plurimorum lucrum cresceret singulorum.
[7] His, ex incontinentia liberalitatis tuae, benigne Deus, superaddidisti, quod si quis post obituam meum intelligens quod parvitati meae dignantius fuerit familiaritas tua in vita mea acclinata et ob hoc vellet se orationibus meis licet indignis humiliter commendasse, illum procul dubio velles tam dignanter exaudire sicut per alicujus preces velles aliquem exaudire, si ad recuperanda neglecta cum humili devotione grates tibi ageret, specialiter pro quinque.
[8] Quorum primum est pro amore quo me gratuita pietas tua ab aeterno praeelegit. Quod, ut verum fatear, vere prae caeteris gratuitis permaxime gratuitum est; cum non ignorares seriem perversae conversationis meae et in singulis malitiam et nequitiam, atque vitium ingratitudinis meae, in tantum quod juste etiam inter paganos negasses mihi decus humanae rationabilitatis; cum tamen pietas tua longe superans mala a mea, elegerit me prae caeteris christianis religione insigniendam.
[9] Item secundo, quod me salubriter attraxisti, et hoc idem juste fateor esse tibi naturaliter insitae mansuetudinis et benignitatis, cum indomabile cor meum, cui rectissime ferrea vincula congruerent, tam suavissima blanditate tibi attraxisti; ac si mansuetudinis tuae consortem in me recepisses et inde mihi adjungi per omnia delectareris. [p. 98]
[10] Item tertio, quod familiariter tibi univisti, et hoc idem, ut justissime, debeo assignare superereffuentiae incontinentissimae liberalitatis tuae; quasi justorum numerus non sufficeret ad excipiendam nimietatem pietatis tuae, me extremam in meritis advocare dignatus es, non ut habiliorem facilius justificares, sed ut in minus habili clarius reluceret miraculum tuae dignationis.
[11] Item quarto, quod jucunde fruereris; et hoc, ut ita dicam, amenti amori tuo possum assignare, quod saltem verbis non es dedignatus asserere, nisi hoc dices jucundam fruitionem tuam, quod omnipotens sapientia tua in eo delectetur, quod quandoque tam incredibili modo se aliqualiter adjungere potest sibi tam dissimili et omnino tam inapto.
[12] Item quinto, quod feliciter me consummare dignaris. Quod beneficium a» dulcissima pietate benignissimi amoris tui me quamvis indignissimam accepturam secundum fidele promissum veritatis tuae humiliter et firmiter spero et securissima caritate cum gratitudine complector, nullis omnino meis meritis, sed sola gratuita clementia misericordiae tuae, o meum summum, imo solum, totum, verum aeternale bonum!
[13] Haec singula cum sint tam stupendae dignationis tamquam omnino parvitati meae indecentia, quod nullo modo sufficere possum gratiarum actiones a me tibi factae, etiam in hoc subvenisti indigentiae meae, quod benignis promissionibus ad gratiarum actiones induxisti caeteros, quorum meritis defectus meus possit impleri et suppleri. Pro quo sit dignationi tuae laus condigna et gratiarum actio, ex parte omnium coelestium, terrestrium et infernorum.
[14] Super haec omnia adjecit inaestimabilis virtus charitatis tuae, Deus meus, haec dona supradicta, tali pacto dignantissime obfirmare. Nam cum die quodam ea mente revolverem et ex comparatione pietatis tuae ad impietatem meam [p. 99] quam tam longe superabundare gaudeo, usque ad illam praesumptionem ducta fuissem, quod causarer te mihi ea, more» pollicitantium, manu ad manum non firmasse, tua tractabilissima suavitas his objectionibus se benigne satisfacturum promisit, dicens: "Ne haec causeris accede et suscipe pacti acti mei firmamentum." Et statim parvitas» mea conspexit te quasi utrisque manibus expandere arcam illam divinae fidelitatis atque infallibilis veritatis, scilicet deificatum Cor tuum, et jubentem me perversam, more judaico signa quaerentem, dextram meam imponere, et sic aperturam contrahens menu mea inclusa dixisti: "Ecce dona tibi collatae me tibi illibataservaturum promitto, in tantum quod si ad tempus dispensative ipsorum effectum subtraxero, obligo me postmodum triplici lucro persoluturum, ex parte Omnipotentiae, Sapientiae et Benignitatis virtuosae Trinitatis, in cujus medio ego vivo et regno, verus Deus, per aeterna saecula saeculorum."
[15] Post quae suavissimae pietatis tuae verba, cum manum meam retraherem, apparuerunt in ea septem circuli aurei in modum septem annulorum, in quolibet digito unus et in annulari tres, in testimonium fidele quod praedicta septem privilegia mihi ad votum meum essent confirmata. Hinc etiam incontinentia pietatis tuae adjecit haec verba: "Quoties tu indignitatem tuam recogitans te immeritam donorum meorum et insuper de pietate confidis, toties offers mihi debitum censum de bonis meis."
[16] O quam subtiliter paternitas tua novit providere filiis extreme vilitate degeneratis, cum post expensionem substantiae innocentiae et per consequens gratae tibi devotionis, acceptare dignaris hoc cujus cumulus latere non potest, scilicet cognitionem indignitatis meritorum meorum! Quam tibi laudabiliter mihique salubriter cognoscere in omnibus donis tuis, tam interioribus quam exterioribus, et insuper in omnibus de pietate tua plene tibi confidere da, dator munerum a quo [p. 100] omne bonum procedit, et sine quo nihil validum seu bonum poterit reputari.
De effectu visionis divinae[1] Omnino etiam injustum judicavi recolens gratuita beneficia tuae amicabilis clementiae erga me valde indignam, si in hoc quasi ingrata oblivione pertransirem quod in quadam quadragesima accept mira dignatione tuae amicissimae pietatis. In secunda ergo dominica dum ad missam ante processionem cantaretur responsorium Vidi Dominum facie ad faciem, etc., mirabili quodam et inaestimabili coruscamine illustrate anima, in luce divinae revelationis apparuit mihi tanquam faciei meae applicata facies quaedam, secundum quod Bernardus dicit: Non formata sed formans, non perstringens oculos corporis, sed faciem laetificans cordis, grata amoris munere non colore (In Cantic. Sermo 31). Ex hac melliflua visione cum solares oculi tui oculis meis directe oppositi viderentur, qualiter tu suavis dulcedo mea tunc affeceris non solum animam meam, verum etiam cor meum cum omnibus membris, cum tibi soli sit notum, proinde quoad vixero tibi persolvam famulatum devotum.CAPUT XXII[2] Sed quamvis longe aliter placeat rosa tempore vernali cum virens et florens dat odorem, quam tempore hiemali, cum diu arefacta dicitur redoluisse suaviter, aliquantulum tamen excitare videtur delectationem recordatio praelibatorum. Unde et ego quali possum similitudine proferre desidero quid parvitas [p. 101] mea in illa praejucundissima visione tui senserit ad laudem amoris tui; ut si quis legentium forte similia vel majora acceperit, per recordationem ad gratiarum actionem excitetur. Et egomet saepius recolendo etiam caliginem negligentiarum mearum aliqualiter reprimam per gratitudinem, hoc speculo solari vibrato.
[3] Cum itaque illam desideratissimam faciem exhibentem copiam totius beatitudinis, ut praedixi, mihi immeritae applicuisses, ex deificis oculis tuis sensi per oculos meos intrantem lucem quamdam inaestimabilem, suavificam, quae transiens omnia interiora mea supra modum mirabilem virtutem in omnibus membris meis videbatur operari; primo quidem quasi evacuans omnes medullas ossium meorum, hinc etiam ipsa ossa simul cum carne annihilans in tantum quod tota mea substantia nihil aliud sentiebatur esse quam splendor ille divinus, qui ultra quod dici posset delectabili modo in seipso colludens inaestimabilem animae meae exhibuit serenitatis jucunditatem.
[4] O quid amplius dicam de ista, ut ita dicam, dulcissima visione? quia ut verum fateor secundum quod mihi videtur, omnium linguarum eloquentia per omnes dies vitae meae mihi hunc praeclarum modum videndi te, etiam in coelesti gloria, nunquam persuasisset, si dignatio tua, Deus meus, unica salus animae meae, per experientiam me ad illam non induxisset. Hoc tamen dicere me delectat, quod si est in divinis sicut in humanis, quod scilicet virtus oculi tui in tantum excedit istam visionem, sicut ego aestimo, vere dico, nisi divina virtus contineret, nunquam permitteret animam in corpore manere, cui hoc vel momentaliter indultum fuerit; quamvis non ignorem inscrutabilem omnipotentiam tuam ex abundantia pietatis, tam visionem quam etiam amplexum et [p. 102] osculum cum caeteris amatoriis exhibitionibus pro loco, pro tempore et pro persona, te solitum congruentissime temperare, cum saepius experta sum (pro quo tibi gratiarum actiones in unione mutui amoris semper venerandae Trinitatis persolvo) dignationem persuavissimi osculi tui, in tantum quod quandoque sedenti mihi et intendenti tibi in intimis, et legenti horas canonicas, seu vigilias pro defunctis, saepe inter unum psalmum decies vel pluries praedulce osculum infixisti ori meo, osculum quod etiam omne aromaticum excedit et mellis poculum, et etiam multoties tuum amicissimum adverterim in me respectum ac strictissimum persenserim amplexum in anima mea. Et haec omnia quamvis mirae fuerint suavitatis, nunquam tamen, vere fateor, in aliquo talem virtutis effectum sum experta sicut in illo excellentissimo respectu de quo praedixi. Pro quo et etiam pro aliis, quorum effectum tu solus nosti, sit tibi exhibitio suavitatis illius quam in supercoelesti apotheca divinitatis supra omnem sensum praejucunde persona personae instillat.
Gratiarum actio pro quodam maximo sed secretissimo dono[1] Et item consimilis tibi sit gratiarum actio, vel etiam major si esse potest, pro dono quodam superexcellentissimo tibi soli noto, cujus dignitatis magnitudo non sinit me hoc verbis exponere, nec etiam permittit me intactum relinquere, ne forte si humana fragilitas aliquo modo, quamvis omnino indebite, hoc memoriae meae subtraheret, quod absit, saltem his scriptis ad memoriam et gratitudinem possem revocari. Sed benignissima pietas tua, Deus meus, omnino avertat a [p. 102] me creaturarum tuarum indignissima hanc perversam amentiam, ut vel ad ictum oculi voluntarie permittam hoc tam praejocundissimum visitationis tuae donum gratitudini meae subtrahi, quod tam gratuitum ab incontinentissima liberalitate tua accepi, et per tam plures annos absque meis meritis servavi. Quia quamvis sim inter omnes indignissima, fateor tamen me in hoc dono majus accepisse quam unquam ullus homo posset in hac vita promereri. Unde et a dulcedine pietatis tuae adopto ut eadem dignatione qua illud omnino gratis et immeritae mihi dedisti, etiam ad laudem tuam in me conserves et per illud talem effectum in me peripsemate opereris, pro quo ab omni creatura in infinitum lauderis; quia quanto manifestius patet indignitas mea, tanto magis clarescit gloria tuae dignantissimae pietatis.CAPUT XXIII
Gratiarum actio, cum expositione diversorum beneficiorum, quam cum orationibus tam praecedentibus quam subsequentibus statutis temporibus prout potuit devotius legere consuevit[1] Benedicat tibi anima mea, Domine Deus, Creator meus; benedicat tibi anima mea et ex medullis intimarum mearum confiteantur tibi miserationes tuae quibus incontinentissima pietas tua tam indebite circumvenit me, o dulcissime amator meus. Gratias ago, ut undecumque possum, immensae misericordiae tuae, cum qua laudans glorifico longanimem patientiam tuam, qua dissimulasti, cum annos omnes infantiae et pueritiae, adolescentiae et juventutis [p. 104] meae, usque pene ad finem vicesimi quinti anni tam caecata dementia pertransirem, ut cogitationibus, verbis et factis perficerem absque remorsione conscientiae, ut mihi nunc videtur, omne quod libebat, ubicumque licebat, non te praecavente, sive per naturaliter mihi insitam mali detestationem et boni delectationem, sive per exteriorem proximorum redargutionem, ac si pagana inter paganos vixissem, et nunquam intellexissem quod tu, Deus meus, vel bonum remunerares, vel malum punires; cum tamen ab infantia, a quinto scilicet anno, me inter devotissimos amicos tuos in triclinio sanctae religionis tibi elegeris habilitari.CAPUT XXIV[2] Tua beatitudo, Deus meus, quamvis nec crescere nec decrescere possit, cum bonorum nostrorum non egeas, tam culpabilis tamen et tam negligens vita mea, sicut aliqualiter dici potest, cessit in detrimentum laudis tuae, quam sine intermissione singulis momentis tota substantia mea cum omni creatura merito laudaret, quid super his sentiat vel etiam sentire posset cor meum, ex dignantissima acclinatione tui ab ipsis etiam fundamentis commotum tu solus nosti.
[3] Unde in sadem commotions, pro emandatione offero tibi, Pater amantissime, omnem Passionem tui dilectissimi Filii, ab illa hora qua in praesepio super foenum reclinatus vagitum dedit, et deinceps pertulit per infantiles necessitates, pueriles defectus, adolescentiles adversitates et juveniles passiones, usque post horam illam qua inclinato capite in cruce cum clamore valido spiritum emisit. Item in suppletionem [p. 105] omnium negligentiarum mearum, offero tibi, Pater amantissime, omnem conversationem illam sanctissimam, quae in omnibus cogitationibus, verbis et factis perfectissima ab hora qua missus ab arce throni introivit per aurem virginis in regionem nostram tuus Unigenitus, usque post illam horam qua tuis paternis vultibus praesentavit gloriam carnis victricis.
[4] Ac deinde cum justum sit ut compatiatur tibi cor amici tui super omni adverso, rogo per Unigenitum tuum, in virtute Spiritus sancti, ut quicumque» a me rogatus, vel alio modo inductus, voluntatem ad hoc inclinaverit, quod tibi ad laudem, defectum meum supplere vellet, etiam uno gemitu, vel alio quantumvis parvo, in vita mea vel post mortem meam; ut pro ipso etiam suscipias hanc oblationem passionis et conversationis praedilecti Filii tui, in emendationem et suppletionem omnium peccatorum et negligentiarum ipsius. Ad hoc obtinendum exoro ut apud te permaneat desiderium meum indefessum usque ad finem saeculi, etiam cum adhuc tibi gratia tuaconregnavero in coelis.
[5] Item pro gratiarum actione, in profundissimam abyssum humilitatis tuae (me) demergens, cum superexcellenti misericordia tua simul collaudo et adoro illam dulcissimam benignitatem, qua me sic deperdite vivente, tu Pater misericordiarum, cogitasti super me cogitationes pacis et non afflictionis quomodo scilicet me sic multitudine et magnitudine beneficiorum tuorum exaltares, ac si prae cunctis mortalibus vitam angelicam in terris duxissem; et hoc inchoans in Adventu illo, antequam in Epiphania finirem vigesimum quintum annum quadam turbatione, qua sic commotum est cor meum, quod omnis juvenilis lascivia mihi desipere coepit. Tali modo praeparatum tibi aliqualiter cor meum. Post inceptum vigesimum sextum annum, [p. 106] feria secunda ante festum Purificationis, in crepusculo diei illius, post Completorium, cum nocte jam dictae perturbationis, tu lumen verum lucens in tenebris, terminasti mihi etiam diem puellaris vanitatis obscuratum tenebris spiritualium ignorantiarum. Nam in hora illa evidentissima dignatione mirabiliter et supra modum delectabiliter aderas mihi, amicabilissima reconciliatione me cognitioni et»amori tuo associans, et me ducens ad intima mea mihi ante horam illam valde incognita, mecum agere coepisti miris et occultis modis ut deinceps quasi in domo propria amicus cum amico, imo sponsus cum sponsa in corde meo delicias tuas jugiter cum anima mea posses habere.
[6] Pro quo pietatis negotio diversis horis diversisque modis me visitans, sed specialius magis dignanter in vigilia sacrae Annuntiationis, tandem ante Ascensionem die quodam mane affectuosius incipiens et vespere post Completorium perficiens, hoc donum eum omni creatura stupendum et reverendum contulisti: quod scilicet ab illa hora usque in praesens nunquam ad oculi ictum sensi vel cognovi te cordi meo alienatum; quin semper adesse te scirem, quandocumque ad interiora me direxi, exceptis semel undecim diebus. Quantis et quam plurimis omni acceptione dignis bonis, inter haec mihi salutarem praesentiam tuam gratiorem effeceris, cum nullis possim verbis explicare, da, dator munerum, ut proinde dignam tibi offeram hostiam jubilationis in spiritu humilitatis, et praecipue pro eo quod tam amoenam , secundum beneplacitum tuum atque meum, in corde meo tibi praeparasti inhabitationem; quod nec de templo Salomonis, nec de triclinio Assueri legi vel audivi, quod mihi videatur praeferendum deliciis illis, quas cognosco gratia tua, teipsum tibi praeparasse in intimis meis et quibus concessisti me indignissimam pariter tecum frui tanquam reginam cum rege.
[7] Inter quae et illa duo specialius praefero, quod scilicet [p. 107] impressisti cordi meo saluberrimorum vulnerum tuorum praeclara monilia, et ad hoc vulnus amoris tam evidenter et etiam efficaciter cordi meo infixisti, quod si nunquam ullam consolationem plus nec interius nec exterius mihi dedisses, in illis duobus solis tantam beatitudinem contulisti, si mille annis vivere deberem, singulis horis plus quam satis consolationis, eruditionis et gratitudinis inde possem habere.
[8] Addidisti etiam inter haec mihi inaestimabilem amicitiae familiaritatem impendere, diversis modis illam nobilissimam arcam divinitatis, scilicet deificatum Cor tuum praebendo in copiam omnium delectationum mearum; nunc gratis dando, nunc ad majus indicium mutuae familiaritatis illud mihi pro meo commutando; cum quo et tam occulta secretorum judiciorum simul et deliciarum tuarum mihi manifestasti, ac tam Amicissimis blanditatibus animam meam multoties liquefecisti, quod si ignorarem abyssalem supereffluentiam dignationis tuae, mirarer si intelligerem te prae omni creatura soli dignae beatissimae matri tuae, tecum regnanti in coelo, tam dignantissimae blanditatis exhibuisse affectum.
[9] Inter haec tamen leni blanditate quandoque perduxisti me ad salubrem cognitionem defectuum meorum, tamque amicabiliter in his pepercisti rubori meo, ac si tu, quod etiam nefas est dicere, dimidiam partem regni tui exinde amisisses, si puerilem verecundiam meam vel in modico commovisses. Ita velut astuta quadam involutione revelasti mihi aliquorum defectus tibi non placere; in quibus defectibus ad me rediens culpabiliorem inveni me quam aliquem illorum quos mihi praetendebas, cum tamen nec minimo nutu mihi unquam notificaveris quod defectus tales in me vel saltem modice unquam advertisses.
[10] Insuper tam fidelibus promissionibus allexisti animam meam, qualiter mihi in morte et post mortem velles benefacere; quod jure etiam si nullum aliud donum a te haberem, [p. 108] pro hoc solo jugiter viva spe anhelaret ad te cor meum. Nec sic quidem exhaustum est pelagus tuae incontinentissimae pietatis; quin orantem me frequentius exaudires tam incredibilibus beneficiis, sive pro peccatoribus, sive pro animabus, sive pro aliis causis, quod nunquam inveni amicum cui sine haesitatione auderem notificare, sicut ego cognovi , propter pusillanimitatem cordis humani.
[11] Ad cumulum ergo beneficiorum hoc addidisti quod mihi dilectissimam matrem tuam beatissimam Virginem Mariam in procuratricem praebuisti et me saepius affectui ipsius amicabiliter commendasti, sicut unquam diligentius fidelis sponsus dilectam sponsam propriae matri potuit commendare.
[12] Insuper in speciale ministerium deputasti mihi saepius nobilissimos palatii tui principes, non solum de choris Angelorum et Archangelorum, sed etiam altiorum, secundum quod pietas tua, benignissime Deus, mihi magis congruere judicabat, ut ad convenientiora sibi obsequia in spiritualibus»exercitiis me promoverent. Sed cum ego indignissima degenerem ingratitudinem meam, cum tu dispensative ad majorem salutem meam, saporem delectationis ex parte subtraheres, statim quasi nihil valentia oblivioni traderem, si post tempus gratia tua contigit me resipiscere, et hoc quod amiseram sive qualecumque donum a te repetere, in ipso momento illud mihi illibatum resignasti, ac si ego diligentissima cura illud in tuum sinum mihi reservandum reposuissem.
[13] Super haec omnia, quod miro modo praeferendum est multoties, sed specialius in festo sacratissimae Nativitatis, et in una Dominica, scilicet "Esto mihi", et alia etiam Dominica post Pentecosten, induxisti, imo rapuisti me ad talem tui unionem, quod supra miraculum miror quod [p. 109] post illas horas amplius potui vivere sicut homo inter homines, et quod magis stupendum imo horrendum in me est, quod heu! defectus meos postea, ut jure debuissem, non emendavi.
[14] Sed in his omnibus fons misericordiae tuae non est exsiccatus, o Jesu, omnium amantium amantissime, imo solus amens veraciter gratis et indignos.
[15] Nam cum pro lapsu temporis mihi vilissimae, indignissimae et ob hoc etiam ingratissimae, desipere inciperent talia, quae merito sine intermissione coelum cum terra inaestimabili extollerent tripudio, pro eo magis quod tu tam infinite summus, tam infinite extremae acclinare dignatus es, tu dator, renovator et conservator omnis boni, per hoc me torpentem ad gratitudinem reexcitasti: quod scilicet quibusdam personis, quas novi tibi magis devotas et familiares, hoc de donis tuis in me revelasti, quod certissime scivi quod ab homine habere non poterant, cum ego hoc nulli hominum revelassem , et tamen ex eorum ore audivi verba quae ego in secreto cordis mei recognovi.
[16] Cum his verbis et caeteris quae inter haec se memoriae meae ingerunt, tibi quod tuum est reddo, et per organum illud dulcisonum, scilicet divinum Cor tuum, per virtutem Spiritus Paracliti ea resonans decanto tibi, Domine Deus, Pater colende, laudes et gratiarum actiones ex parte omnium, coelestium, terrestrium et infernorum, omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.
[17] Cum igitur aurum colorum distinctionibus magis rutilet, et inter caeteros colores nigredo notabiliorem faciat distinctionem, propter sui ab auro dissimilitudinem, addo etiam quod meum est, scilicet ingratissimae conversationis meae [p. 110] nigredinem contra tam divine splendentem erga me beneficiorum numerositatem. Nam cum dare non posses alia dona quae te decerent, secundum tibi ingenitam regiam, imo divinam liberalitatem, ego etiam pro ingenita mihi rusticitate hoc aliter non suscepi, quam sicut decet vilissimam depravatricem. Et hoc idem naturalis tibi regia mansuetudo dissimulabat sic quod ideo nunquam minus mihi benefacere videbaris. Cum igitur tu cui in supercoelesti palatio paternae benignitatis suavis accubitus est, reclinatorium elegeris hospitari in meae paupertatis domicilio, ego degenerrima, incurialissima hospita negligenti studio tuo invigilare beneplacito curavi, quod ex naturali humanitate merito diligentiori cura respicere deberem aliquem leprosum, qui post multas illatas mihi injurias et molestias, ex necessitate ad hospitium meum declinasset.
[18] Item contra beneficium illud quod tu, vestitor siderum, mihi impendisti in amoenosa intimarum mearum dispositione sanctissimorum vulnerum tuorum impressione, secretorum revelatione, et familiarium ac amantissimarum blanditatum exhibitione, in quibus dedisti mihi suaviores delectationes in spiritualibus experiri, quod, ut credo, si ab oriente usque ad occidentem mundum circuissem, in corporalibus possem invenisse, ego ingratissima contumeliam tibi inferens vilipendi et exteriorem delectationem quaerens, cepes et allia nimis irreverenter tuo coelesti mannae praetuli. Promissionibus autem tuis, o Deus verax, sic diffidendo spei effectum averti, ac si homo mendax esses, qui nunquam promissum persolvisses.
[19] Item contra hoc quod indignis orationibus meis benigne acclinatus es, ego heu! saepius induravi cor meum contra voluntatem tuam, in tantum (quod cum lacrymis dicendum [p. 111] esset), quandoque dissimulavi intelligere voluntatem tuam, ne cogerer instigante conscientia perficere illam.
[20] Item contra hoc quod mihi suffragia gloriosae Matris tuae, beatissimorumque Spirituum dignatus es praebere, ego miserabilis exteriorum amicorum suffragia quaerens, saepius eos impedivi, cum tibi soli jure intendissem. Cum etiam justum esset proinde quod tua suavitas dona tua inter negligentias meas mihi illibata conservat, ego majorem gratitudinem conciperem et negligentiarum cautelam, contra tyrannico, imo diabolico more malum reddens pro bono, magis assumo ausum vivere sine cautela.
[21] Supra his omnibus maxima mea culpa quod post talem tamque incredibilem, tibique soli cognitam tecum unionem, non pertimui animam meam rursus maculare defectibus illis quos mihi inhaerere ad hoc permiseras, ut tuo adjutorio certando eos devincerem, et inde majorem gloriam tecum in coelis aeternaliter possiderem. Nec in hoc defuit mihi culpa, quod cum ad excitandam in me gratitudinem amicis tuis secreta mea detegeres, ego, omisso eo quod tu intendebas, quandoque ex hoc plus humane gaudendo debita gratitudine tibi respondere neglexi.
[22] Et nunc, o benignissime cognitor cordis mei, super istis et aliis quae horum occasione menti meae incidere possum, ascendat ad te gemitus cordis mei, et suscipe quam tibi offero querimoniam infelicitatum mearum nimium multarum, contra tam divinae clementiae nobilem bonitatem tuam, cum ea nobilitate compassionis et reverentiae, sicut nobis dedisti nosse per amantissimum Filium tuum in Spiritu sancto, ex parte omnium coelestium, terrestrium et infernorum. Ergo ego cum omnino sim in sufficiens ad promerendos dignos emendationum fructus, exoro pietatem tuam, [p. 112] dulcissime amator meus, ut quorum corda noveris tibi tam devota fidelitate astricta, quod ex eo holocaustum emendationis te placare potuerit, ipsis inspires, ut defectum meum ultra modum ingruentem talibus donis tuis velint supplere gemitibus, sive orationibus, vel etiam aliquibus bonis operibus, tibi soli Domino Deo ad laudem debitam, quia ut tu, inspector cordis mei, liquide cognoscis quod ad haec scribenda nihil omnino aliud coegit me nisi purus amor clementiae tuae laudis, quo post mortem meam plures ista legentes compatiantur benignissimae clementiae tuae, quod causa humanae salutis amor tuus unquam ad ima tantum debuit declinari, quod talia tam magna, tamque innumera dona permitteres sic vilipendi sicut ego heu! omnia dona tua in me depravavi.
[23] Sed grates qualescumque possum persolvo clementi misericordiae tuae, Domine Deus creator et recreator, pro eo quod desuper emuenti abyssopietatis tuae me certificasti verissime, quod quicumque etiam peccator, qui cum suprascripta intentione voluntatem suam ad hoc deflexerit, quod in laudem tibi mei memoriam facere voluerit, sive orans pro peccatoribus, sive gratias agens pro electis, sive etiam in quocumque opere benefaciens, quo devotius potest, nunquam praesentem vitam terminabit, antequam tu eum tali speciali gratia remuneres, quod tibi conversatio ipsius placeat, et etiam in corde ipsius habeas aliquam familiarem delectationem. Pro quo sit tibi laus illa aeterna quae de increato amore procedens jugiter refluit in teipsum.
Commendatio conscriptorum[1]. Ecce, amantissime Domine, talentum tuae dignantissimae familiaritatis mihi extremae vilitatis indignae creditum, amore amoris tui ad lucrum laudis tuae tam in praescriptis quam in postpositis expono; quia, ut certe spero, de gratia tua secure profiteri, audeo, quod nunquam ulla causa me compulit talia scribere vel dicere, nisi tantummodo consensus voluntatis tuae, et desiderium laudis tuae, ac zelus animarum. Teipso igitur teste, vero desiderio te laudari, et grates referri, eo quod incontinentissima pietas tua se meae indignitati non subtraxit, et etiam in eo desidero te laudari, ut aliqui ista legentes in dulcedine pietatis tuae delectentur, et inde tracti in intimis suis ampliora experiantur, sicut per alphabetum ad logicam perveniunt quandoque studentes, sic per istas velut depictas imaginationes ducantur ad gustandum intra se manna illud absconditum, quod nulla corporearum imaginationum admixtione valet partiri, sed solus qui edit adhuc esurit. Quo nos, omnipotens omnium bonorum largitor Deus sufficienter, pascere digneris per totem hujus exilii viam, quo ad usque revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem Domini transformemur a claritate in claritatem, tamquam a suavissimo spiritu tuo.[2] Sed interim, secundum tuum fidele promissum et intentionis meae humile desiderium, praesta omnibus haec scripta causa humilitatis legentibus congratulationem tuae dignationis, compassionem meae indignitatis, compunctionem ad [p. 114] suimet profectum: quo ex aureis thuribulis charitativorum cordium ipsorum tam suavis redolentia ascendat ad te, unde tibi omnis defectus ingratitudinis et negligentiae meae copiose suppleatur. Amen.
Explicit liber secundus
Liber Primus
Return to Matrologia Latina