43 a.C.n.
Appearance
Annus 43 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (51 a.C.n.) · 50 a.C.n. · 49 a.C.n. · 48 a.C.n. · 47 a.C.n. · 46 a.C.n. · 45 a.C.n. · 44 a.C.n. · 43 a.C.n. · 42 a.C.n. · 41 a.C.n. · (40 a.C.n.) |
43 a.C.n. (XLIII a.C.n.) = 710 a.U.c.
Eventa
[recensere | fontem recensere]per loca
[recensere | fontem recensere]Roma et Italia.
[recensere | fontem recensere]Vibio Pansa et Aulo Hirtio consulibus.
- Mense Ianuario : Marcus Antonius, dum ei Galliam Cisalpinam eripere vult, Decimum Iunium Brutum Mutinae obsidet. Senatus legatos de pacis condicionibus ei mittit. Simul tamen exercitus in armis adversus eum sub consulibus et Octaviano paratos habet.
- Die 1 Ianuarii Cicero quintam Philippicam adversus Marcum Antonium in senatu habuit, die vero quarto Ianuarii sextam apud populum.
- Die 7 Ianuarii imperium Octaviano nondum XX annos nato a senatu delatum est : pro praetore enim exercitui veteranorum praefuit quem privatus sponte sua contraxerat.
- Die 3 Februarii : octava Philippica.
- Die 4 Februarii : nona Philippica.
- Mense Aprili : post pugnam ad Mutinam Marcus Antonius victus cum paucis militibus fugit. Quin etiam hostis publicus a senatu iudicatus est. At consules ambo perierunt, Hirtius in acie, Pansa paulo post ex vulneribus. Respublica sine capite erat ! Praeterea Octavianus et Decimus Brutus inter se amici non erant : itaque Octavianus leges accipere a Bruto noluit, qui solus Antonium persecutus est.
- Die 21 Aprilis : quarta decima Philippica (et ultima nobis tradita) eo ipso die habita quo pugnatum erat ad Mutinam.
- At Ventidius Bassus praetor qui dilectum in agro Picenti Antonii iussu habuerat, tres legiones novas Marco Antonio adduxit. Ipse Antonius, ergastulis patefactis, in itinere servos et gladiatores secum rapuerat : ita brevi tempore exercitum non spernendum habuit. In Galliam Narbonensem iter facit ad Marcum Aemilium Lepidum et post colloquia in castra eius recipitur. Lepidus quidem a senatu hostis et ipse die 30 Iunii iudicatur sed Asinius Pollio, qui Hispaniam ulteriorem regebat, auxilium suum ei pollicetur.
- Mense augusto Octavianus cum exercitu Romam iter facit et militibus armatis ad portas minantibus a senatu consulatum exigit : ita nondum annos XX natus die 19 Sextilis consul fit, cum Quinto Pedio collega (qui et ipse nepos erat Caesaris sororis). Eodem tempore cum Lepido et Antonio societatem imperii iniit.
- Lex Pedia (a Quinto scilicet Pedio lata) amnestiam anno priore decretam abrogavit : omnes homines qui coniurationi adversus Caesarem interfuissent et caedis eius participes fuissent absentes damnati atque igni et aqua interdicti sunt (id est : eorum bona publicata sunt ac cuivis eos necare licebat).
- Octobri exeunte vel ineunte novembri Octavianus, Lepidus et Marcus Antonius Bononiae societatem coniungunt ut inimicos per proscriptiones de medio tollerent atque sibi novum magistratum crearent quo praepollerent in republica.
- Mense novembri : secundus triumviratus id est societas inter Marcum Antonium, Lepidum et Octavianum adversus Caesaris interfectores lege Titia sanctus est : triumviri reipublicae constituendae creati sunt cum imperio summo (imperio maiore quam consulum qui a triumviris designabantur).
- Postquam triumvir factus est Octavianus consulatum abdicavit : fine anni consules fuerunt Ventidius Bassus (qui initio anni praetor fuerat) et C. Carrinas.
Asia minor.
[recensere | fontem recensere]- Ineunte anno (Ianuario mense ?) Gaius Trebonius, proconsul Asiae et unus ex coniuratis qui Caesarem necaverant, insidiis Publii Cornelii Dolabellae, proconsulis Syriae interficitur. Qui consul anno priore fuerat et Marco Antonio favebat. Itaque provincias transmarinas occupare festinabat antequam a Bruto Cassioque tenerentur.
- Cum autem Dolabella in suam provinciam, Syriam, intrare voluit, omnes exercitus in imperio C. Cassii repperit. Circumventus Laodiceae obsessus est ac sibi ipse mortem conscivit.
Graecia, Illyricum, Macedonia
[recensere | fontem recensere]- Marcus Iunius Brutus bellum adversus Marcum Antonium gerens, provinciam Macedoniam a proconsule Hortensio recepit atque praeoccupavit ; item milites Publii Vatinii proconsulis Illyrici ad se transeuntes recepit. Itaque cum Gaius Antonius Marci frater, cui anno priore Macedonia a senatu decreta erat, in provinciam ire voluit, captus ab inimicis est. Brutus litteras de rebus gestis mense februario ad senatum misit, qui auctore Cicerone ei publice gratias egit.
Gallia
[recensere | fontem recensere]- Lugdunum conditum est
Nati
[recensere | fontem recensere]- 20 Martii : Publius Ovidius Naso, poeta Romanus (mortuus 18 p.C.n.)
Mortui
[recensere | fontem recensere]- 7 Decembris — M. Tullius Cicero orator Romanus (natus 106 a.C.n.)
- ignotis diebus
- Atia mater Caesaris Octaviani, funere publico honorata.
- Decimus Laberius, eques Romanus et mimographus; natus est circa annum 105 a.C.n..
- Servius Sulpicius Rufus, scientia iuris clarissimus, amicus Ciceronis, consul anno 51 a.C.n. fuerat..
- Gaius Trebonius.
- Publius Cornelius Dolabella, proconsul Syriae, qui gener Ciceronis fuerat.
- Decimus Iunius Brutus, consul designatus.
- Aulus Hirtius et Caius Vibius Pansa consules ambo interierunt post pugnam ad Mutinam. Cum illis viris Respublica periit.
- Quintus Pedius, collega Octaviani in consulatu.
- Lucius Plautius Plancus, praetor proscriptus.
- Verres, in quem Cicero Verrines scripserat, eodem anno quo accusator interiit.
- Marcus Iuventius Laterensis, vir praetorius.
- Antipater, Herodis Magni pater, procurator Iudaeae