Content-Length: 132584 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Brexitus

Brexitus - Vicipaedia Jump to content

Brexitus

E Vicipaedia
Britanniarum Regnum et Unio Europaea.

Brexitus[1] fuit ratio Britanniarum Regni ab Unione Europaea amovendi.

Facultas secessionis ab unione in articulo 50 Foederis de Unione Europaea praescripta est. Rectio Britannica die 23 Iunii 2016 plebiscitum de secessione ab unione vel remanatione in ea habuit, et 51.9 centesimae suffragatorum secessionem praetulerunt.

Epistula Primae ministrae Britannicae Theresae May ad Praesidem Consilii Europaei de secessione ab Unione.

Itaque die 29 Martii 2017, Britanniarum Regnum rite declaravit se Unione Europaea decedere velle. Igitur Britanniarum Regnum secundum articulum 50 foederis de Unione Europaea die 29 Martii 2019 ab unione secedere praesumebatur, nisi

  • declarationem de decessione retrahit,
  • foedus facit de decessione cum Unione Europaea quod alia die valere incipit,
  • moram rogat Consilium Europaeum et hoc consilium unanimiter moram concedet.

Die 20 Martii 2019 prima ministra Britannica talem moram usque ad 30 Iunii 2019 rogavit,[2] quia foedus de decessione inter rectionem Britannicam et Commissionem Europaeam compositum in parlamento Britannico non iam approbatum erat. Consilium Europaeum die 21 Martii 2019 moram concessit usque ad diem 22 Maii 2019 si hebdomada sequente pactio de decessione in Camera Communium approbatur, et aliter usque ad 12 Aprilis 2019.[3]

Cum Camera Communium pactionem de decessione non in tempore approbavisset, Britanniarum Regnum iterum moram rogavit die 5 Aprilis 2019 usque ad diem 30 Iunii 2019. Post disceptationem Consilium Europaeum Britanniarum Regno probante concessit moram usque ad diem 31 Octobris 2019 si Britanniarum Regnum mense Maio comitia Parlamenti Europaei habet (quod factum est), aliter usque ad diem 31 Maii 2019.[4] Nihilominus, Britanniarum Regnum prius secesserit si foedus fecerit de decessione cum Unione Europaea quod priore die valere incipit.

Die 16 Octobris rectio Britannica et Commissio Europaea de nova adumbratione foederis pactae sunt, quae postridie a Consilio Europaeo probata est[5] et deinde in Camera Communium disceptetur. Die 19 Octobris Britanniarum Regnum alteram moram rogavit usque ad diem 31 Ianuarii 2020, sed rectio Britannica porro die 31 Octobris 2019 secedere volebat et disceptatio in Camera Communium continuabat. Die 28 Octobris Consilium legatorum diplomaticorum (Coreper) Unionis Europaeae consensit ut ista mora concedatur quod die sequenti per litteras a Consilio Europaeo rite decretum est.[6]

Interea, ob progressione haud satisfacienti in parlamento, Camera Communium dimissa est et comitia die 12 Decembris 2019 habita sunt, post quae rectio maiore parte in camera fruitur. Die 23 Ianuarii 2020, lex Britannica ad finem foederis de decessione approbandi[7] edicta est. Parlamentum Europaeum die 29 Ianuarii 2020 foedus etiam approbavit. Ita decessio Britanniarum Regni ab Unione Europaea die 31 Ianuarii 2020 effecta est.[8]

Tempus transitorium

[recensere | fontem recensere]

Die 1 Februarii 2020 tempus transitorium coeperat, per quod Britanniarum Regnum regulas Unionis Europaeae observabat et ita in unione teloniali remanebat, sed in institutis eius non repraesentabatur. Cives et societates mercatoriae Britannicae in unione ac cives et societates mercatoriae unionis in Britanniarum Regno tractabantur sicut ante Brexitum.

Tempus transitorium usque ad diem 31 Decembris 2020 permanebat. In eo tempore unio et Britanniarum Regnum de foedere liberi commercii agebant. Quod die 30 Decembris 2020 ictum est[9] et a die 1 Ianuarii 2021 interim adhibetur[10].

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Brexitum spectant.

Dissertationes de Brexitu in sermone Latino

[recensere | fontem recensere]








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Brexitus

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy