Daphne (mythologia)
Daphne in mythologia Graeca est naiades et filia Penei, fluminis in Thessalia. Iuvenem Apollinem effugit, qui eam amore stimulatus persequitur; in laurum a patre convertitur (nam Δάφνη Graecum vocabulum est, quod laurum significat). Sic haec fabula nobis rationem reddit, non tantum nominis huius arboris, sed etiam cur Apollo lauro arbore maxime delectetur, ac corona laurea caput cingat, ut poetae deum carminum imitantes.
Fabula.
[recensere | fontem recensere]Secundum Ovidium poetam non casu Apollo Daphnen adamavit, sed ab ultione irrisi Cupidinis qui duas sagittas e pharetra sua misit : alteram auratam in pectus dei Delphici, qua eum inexplebili amore incendit, unam plumbatam quae effecit, ut Daphne omnem amorem aspernaretur[1]. Nec preces audire dei voluit et refugit per silvas quam celeriter potuit. Deus tamen cupidine stimulatus etiam velocior fuit ac iam manum nymphae iniecerat cum illa, patrem non longe aspiciens, precatur ac rogat eum ne virginitatem filiae suae eripi pateretur. Tum numine dei fluminis in laurum arborem commutata est. Apollo frustra lignum osculans, tandem dixit, si non coniugem, attamen arborem suam fore Daphnen. Atque nympha deo annuisse foliorum cacumine, ut capite, narratur. Praenomen hodieque est Daphne in multis regionibus orbis.
De Daphne in litteris.
[recensere | fontem recensere]Iam ab antiquitate exeunte et per omne medium aevum Christiani auctores[2] castitatem Daphnes celebraverunt, ut quae etiam Apollini, iuveni deo ac formoso restitisset. Haec interpretatio in commentariis moralibus Ovidii vulgata est, qui quarto et quinto decimo saeculis floruerunt. Italicus vero poeta Petrarcus (1304-1374) in hac fabula agnovit velut imaginem sortis poeticae et amoris sui in Lauram, puellam nobilem quam in libro Carminum (italice Canzoniere) celebravit. Nam Laura in lingua Italica idem est atque Daphne in lingua Graeca. Poeta et ipse puchritudinem semper fugientem persequitur, et postquam ipsa effugit, laurea tamen corona (id est gloria poetica) caput cingit[3]. Scilicet amor pulchri vim poeticam tribuit. Multa post saecula et Germanicus poeta Henricus Heine hoc thema similiter retractavit.
De Daphne in musica.
[recensere | fontem recensere]Haec fabula in historia theatri lyrici magnas partes sibi asseruit. Multae enim sunt lyricae fabulae Daphne (vel Dafne) inscriptae :
- Circa 1597 in Italia Rinuccini quidam libellum inscriptum La Dafne favola drammatica scripsit et Iacobus Peri musicam (hodie deperditam) composuit. Fuit una ex primis vel etiam prima lyrica fabula.
- 1607 Mario da Gagliano novam musicam ad eundem libellum composuit.
- 1627 Henricus Schuetz novam musicam ad eundem libellum a Martino Opitz in germanicam linguam translatum composuit. Haec prima fabula lyrica Germanica fuisse putatur.
- 1640 Gli amori d’Apollo e di Dafne Francisci Cavalli
- 1674 Francogallicus poeta Ioannes de La Fontaine quoque pastoralem comoediam a compositore Lullio rogatus scripsit. Lullius vero musicam numquam composuit[4].
- 1708 Georgius Fridericus Haendel (cantata)
- 1938 Ricardus Strauss musicam ad "tragoediam bucolicam" a Iosepho Gregor scriptam composuit.
De Daphne in pictura et sculptura.
[recensere | fontem recensere]Pictores et sculptores quoque hoc thema libenter tractaverunt : notissima est statua a Bernini sculpta[5], quam paulo supra dextra admirari poteras, antequam de communibus deleretur. Iam in domo Pompeiana "Ephebi"[6] dicta pictura parietalis hanc fabulam retractabat.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Ovidius, libro primo Metamorphoseon 452-566.
- Hyginus mythographus, Fabulae 203.
- Pausanias libro octavo Descriptionis Graeciae, cap.20 qui fabulam diversam ab Arcadibus traditam referebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ W. S. M. Nicoll, "Cupid, Apollo, and Daphne (Ovid, Met. 1. 452 ff.)", The Classical Quarterly, 1980ː 174-182
- ↑ E.g. Firmicus Maternus XII,3 etc.
- ↑ Nicholas Mann, "Pétrarque et les métamorphoses de Daphné", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1994ː 382-403.
- ↑ Benoît Bolduc, "Daphné et la tradition du drame musical à la Renaissance", Le Fablier. Revue des Amis de Jean de La Fontaine, 2002ː 19-24
- ↑ James Toupin, "Bernini's "Apollo and Daphne"", The Classical Outlook, 1999ː 17. Andrea Bolland, "Desiderio and Diletto: Vision, Touch, and the Poetics of Bernini's Apollo and Daphne", The Art Bulletin, 2000ː 309-330
- ↑ Domus ephebi (Anglice)
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Sébastien Barbara, "« Daphne ad Olympum». Une résurgence bithynienne de la légende de Daphné", Revue des Études Grecques, 2019ː 411-447
- Claire Dorly, "Daphné : Un mythe de métamorphose, métamorphoses d’un mythe", Cahiers jungiens de psychanalyse, 2019ː 49-67 [1]
- Christine Ferlampin-Acher, "Daphné dans les textes français du Moyen Âge : des amours réticentes", Cahiers de l'AIEF, 2006ː 291-308
- Christopher Francese, "Daphne, Honor, and Aetiological Action in Ovid's "Metamorphoses"", The Classical World, 2004ː 153-157
- Yves Giraud, La Fable de Daphné. Essai sur un type de métaphore végétale dans la littérature et dans les arts jusqu'à la fin du XVIIe siècle, Genavae, Droz, 1938 Recensio critica
- Christine Kossaifi, "Daphnis et Daphné. Mythe et poésie dans l'Idylle I de Théocrite", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 2005ː 113-144
- William R. Nethercut, "Daphne and Apollo: A Dynamic Encounter", The Classical Journal, 1979ː 333-347
- Angélique Thomine, "Le Mythe de Daphné vu par Sylvia Plath", Les Chantiers de la création, 2013
- Jeffrey Wills, "Callimachean Models for Ovid's 'Apollo-Daphne'", Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici, 1990ː 143-156
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Imagines Daphnes in Musaeo Iconographico Warburgiano
- Iconologia in situ Ikonos
- Hederich, Benjamin: "Daphne". - Apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 870-871
- Vicimedia communia plura habent de Daphne
- Daphne apud Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft