Content-Length: 73063 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Fridericus_Syrup

Fridericus Syrup - Vicipaedia Jump to content

Fridericus Syrup

E Vicipaedia
Fridericus Syrup anno 1927

Fridericus (Theod. Fridericus) Syrup (natus 9 Octobris 1881 oppido Lüchow (Saxonia Inferior), mortuus 31 Augusti 1945 in castris carceraliis Sovieticis Sachsenhausen apud Arausionis castrum) fuit vir publicus Germaniae nullius factionis.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius minister cursus publici fuit. Ipse post maturitatem acceptam Hannoverae, Monachii, Rostochii arti machinatoriae, iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1903 diploma machinatoris adeptus est, anno 1905 doctor promotus est. Tum minister publicus Borussiae factus est et in observandis societatibus et industria operam dedit. Eo officio ad annum 1918 fungebatur et tum etiam varia scripta de tutela opificum composuit. Bello Orbis Terrarum I finito Syryp in administerio Borussiae operam dedit, quod milites belli in vitam civilem reduceret. Anno 1920 praeses Magistratus Imperii ad conciliandos opifices factus est. Qui magistratus ab anno 1927 et auxilium opificiis opere carentibus tribuebat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Syrup nunc et secretarius statalis in Administerio Imperii Laboris erat. Curtius de Schleicher cancellarius eum 3 Decembris 1932 etiam administrem laboris fecit, sed Adolphus Hitler successor eum 30 Ianuarii 1933 iterum praesidem magistratus laboris nominavit. Hoc officio fungens et contra Iudaicos cives acriter consuluit et opera gravia eos coegit. Anno 1938 Syrup acriter aegrotatus est et usque ad finem belli opus paene non pergere potuit.

Bello Orbis Terrarum II finito Berolini mansit, quamquam fugere ei licuerat, et a militibus Sovieticis captus est. In Castra carceralia Sachsenhausen missus paulo post mortuus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Administri Laboris Imperii Germanici

Gustavus Bauer (SPD) | Alexander Schlicke (SPD) | Henricus Brauns (Centrum) | Rudolphus Wissell (SPD) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Fridericus Syrup (nullius factionis) | Franciscus Seldte (NSDAP) |

Consilium ministrorum de Schleicher (3 Decembris 1932 - 28 Ianuarii 1933)

Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Fridericus Syrup (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis) | Guntherus Gereke (Populus ruris)









ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Fridericus_Syrup

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy