Content-Length: 81097 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Gaius_Servilius_Glaucia

Gaius Servilius Glaucia - Vicipaedia Jump to content

Gaius Servilius Glaucia

E Vicipaedia
Wikidata Gaius Servilius Glaucia
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 142 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: December 100 a.C.n., 100 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value

Gaius Servilius Glaucia (mortuus 100 a.C.n.) fuit senator Romanus qui popularium factioni studebat. In rebus publicis gerendis societatem cum Gaio Mario consule et Appuleio Saturnino tribuno plebis fecerat. At, cum spreta lege praetor consulatum continuo peteret atque una cum Saturnino competitorem Gaium Memmium per satellites interfecisset, et ipse ab iratis inimicis senatus consulto ultimo armatis trucidatus est.

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]

Nobili Serviliorum familia quamvis natus Glaucia popularium factionis et Gai Mari consulis patrocinio nitebatur ad magistratus sine intermissione continuandos et iura Reipublicae laedenda.

  • Quaestor anno incerto.
  • Anno 102 a.C.n. a censore Metello Numidico malos ob mores una cum Appuleio Saturnino notatus est[1], sed quia collega Metellus Caprarius (sobrinus erat Numidici) ei non consensit Glaucia e senatu pulsus non est[2].
  • 101 a.C.n. tribunus plebis fuit.
  • 100 a.C.n. praetor erat et legem de iudiciis repetundarum[3] tulit quae illa iudicia equitibus reddebat. Simul primus comperendinatum instituit[4], hoc est duplicem sessionem. Eodem anno iam consulatum petebat quamquam salvis legibus ratio talis petitionis haberi non poterat.

Die 9 decembris (?[5]) Gaius Memmius consulatus petitor et rivalis Servilii Glauciae qui et ipse contempta lege quae intervallum esse inter praeturam et consulatum esse iubebat, consulatum praetor petebat[6], ipso die comitiorum a fautoribus popularium palam occisus est. Postridie senatores indignantes senatusconsultum ultimum et adversus Saturninum et adversus Glauciam, hostes publicos appellatos, edixerunt (videant consules ne quid respublica detrimenti capiat) et Gaius Marius consul sive invitus (nam per plures annos in re publica gerenda socii fuerant) et fraudem meditans ut salutem amicis praestaret sive quia et ipse audaciam Saturnini et Glauciae metuere coeperat, vim armatam eis adhibuit : in Capitolium profugos obsedit et fide salutis data[7] eos comprehendit. Cum in Forum descendissent ambo viri ab iratis senatoribus aliisque optimatium fautoribus lapidibus tegulisque iniectis necati sunt[8], sine iudicio. Una cum Glaucia et Saturnino periere illo die quaestor Saufeius, Quintus Labienus (Titi Labieni patruus), Equitius, tribunus plebis qui sese filium Tiberii Gracchi esse falso gloriabatur, et multi alii. Quam ob caedem triginta sex post annos, anno 63 a.C.n., Gaius Rabirius, senator quidam qui caput Saturnini per convivia in ludibrium circumtulerat[9], perduellionis reus a Tito Labieno factus a Cicerone defensus est.

Huius caedis in culpa partim fuit quod tum Romani intra Urbem vigiles perpetuos et armatos non habebant, quibus tranquillitatem publicam praestare possent. Nam edicto senatus consulto consul cives voluntarios armabat[10], qui voluntarii cives iam irati esse solebant atque adversarios trucidare cupiebant. Certe his eventis potentia Gai Marii in republica aliquanto minor facta est : nam popularium factionis dux partem plebis a se abalienavit.

  1. Pro Sestio 101.
  2. Appianus, BC I.126.
  3. J.-L. Ferrary [1]
  4. Cicero, Secunda actio in Verrem I.9.26. Commentarium huius loci per Claudium Nicolet invenies in Hieronymus Carcopino, Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 327-330.
  5. Ex Appiano (BC I.146) qui scribebat Equitium, filium suppositum Tiberii Gracchi, eo ipso die perisse quo tribunatum inibat. Compertum autem habemus tribunorum plebis potestatem die 10 decembris quotannis iniri. Tamen nonnulli eruditi errorem Appiani fuisse volunt quia in cap.73 libri De Viris illustribus legitur diem 'maximo aestu' fuisse ideoque Marium aquae ductus intercepisse ut qui in Capitolio obsidebantur ad citiorem deditionem cogerentur. Alia argumenta (non cogentia, ut videtur : nam multi contra dicunt) quoque Ernestus Badian (1984 : 101-106, vide supra) adferebat cur hoc eventum maturius in anno 100 a.C.n. collocandum esse arbitretur.
  6. Cicero, Brutus 224.
  7. Pro Rabirio 28.
  8. Secundum De Viris 73 Glauciae cervix fracta est.
  9. De Viris 73
  10. Pro Rabirio 20 : [consules] arma capere et se sequi iubent. Parent omnes; ex aede Sancus armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Ernst Badian, "The Death of Saturninus. Studies in chronology and prosopography", Chiron 1984 (14) : 101-147.
  • J.-L. Ferrary, "Recherches sur la législation de Saturninus et de Glaucia" in MEFRA 1977(89) : 619-660 Hic legere potes et ibidem 1979(91) : 85-134 Hic legere potes








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Gaius_Servilius_Glaucia

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy