Content-Length: 91724 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Iugurtha

Iugurtha - Vicipaedia Jump to content

Iugurtha

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Iogurtum.
Iugurtha captivus ante Sullam ductus

Iugurtha (natus anno 160 a.C.n., mortuus Romae 104 a.C.n.) rex Numidiae atque hostis Romanorum fuit.

Iugurtha nepos Massinissae ac filius Micipsae regis erat. Fratres minores e patre Adherbal et Hiempsal fuerunt.

Vita ante regnum

[recensere | fontem recensere]

Iugurtha iussu patris tirocinium militis fecit atque anno 134 a.C.n. dux sagittariorum factus est. Inter obsidionem Numantiae 133 a.C.n. auxiliis Numidianis praefuit atque se fortiter praebuit. Linguam Latinam didicit[1] atque cum nobilibus ut e.g. Publio Cornelio Scipione Aemiliano Africano amicitias condidit. Propter laudem militarem apud plebem Numidiae valde acceptus erat. Ante mortem Micipsa, Cornelio Scipione suadente, Iugurtham, qui non ab uxore prima natus erat, iure aequo adoptavit et eum una cum Adherbale atque Hiempsale regnaturum constituit.

Traditio Iugurthae in denario a Fausto Sylla, triumviro monetali circa 56 a.C.n., in patris honorem percusso. Iugurtham manus pone tergum vinctum et genu subnixum ostendit dum Sullae Felici in tribunali sedenti Bocchus rex Mauritaniae ramum oleae porrigit. Eadem scaena in anulo signatorio Lucii Syllae insculpta erat.

Paulo postquam Micipsa mortuus est iurgium inter fratres de dominatione extitit. Iugurtha Hiempsalem vicit atque necari iussit. Adherbal autem e regno pulsus a senatu Romano auxilium petivit[2]. Romani regnum diviserunt atque Adherbal partem orientalem sterilem accepit[3]. Anno 112 a.C.n. Iugurtha fratrem iterum aggressus est et eum una cum mercatoribus Romanis Cirtae necavit[4]. Quamquam Iugurtha legatos ad Romanos mittebat, Romani ei bellum indixerunt[5]. Anno 111 a.C.n. consul Lucius Calpurnius Bestia, quamquam Iugurtham non vicerat, finivit pecunia magna accepta[6]. Iugurtha a Gaius Memmio tribuno plebis Romam vocatus est, ubi Massivam filium regis Gulussae regnum appetens necari iussit. Iugurtha Romam relinquere coactus est.[7] Anno 110 a.C.n. Spurius Postumius Albinus consul et Aulus Postumius Albinus frater bellum renovaverunt, sed apud Suthul oppidum victi abibant[8]. Deinde Quintus Caecilius Metellus Numidicus bellum suscepit, qui arma atque exercitationes militum auxit[9]. Metellus Iugurtham vicit neque tamen eius regnum totum expugnare potuit[10]. Anno 107 a.C.n. Gaius Marius bellum suscepit[11]. Denique Iugurtham auxilio quaestoris sui Lucii Cornelii Sullae captivum fecit et Romam triumpho habito demonstravit. Tum anno 104 a.C.n. necatus est[12].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 5,4-9,1
  2. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 8,2-11,9; Titus Livius, Periochae LXII
  3. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 12-16
  4. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 20-27
  5. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 27,1-28,2
  6. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 28,4-29,7
  7. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 30, 32-35.
  8. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 36-38
  9. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 39-40; 43-45; Marcus Tullius Ciero, Brutus 127-128
  10. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 46-69
  11. Plutarchus, Marius 7-9
  12. Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 114,3








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Iugurtha

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy