Content-Length: 112465 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Iustitia

Iustitia - Vicipaedia Jump to content

Iustitia

E Vicipaedia

Iustitia est virtus, qua suum cuique tribuimus, quae et particularis dicitur. Est enim et universalis, quae oboedientia est erga leges, et virtutes omnes morales (Graece δίκη, δικαιοσύνη)[1] complectitur.

Iustitia dea libra et carnificis gladio praebita, ore obligato.

Iustitia, patentiore significatu, est virtutum omnium complexio; restrictiore, virtus est, suum cuique tribuens; haud dubie praestantissima, quippe quae homines a mutuis iniuriis avertit, civitates erigit et custodit, regna eminere et florere facit, pacemque in orbe constituit. Eam docti varie partiuntur:

  1. Iustitia naturalis appellatur, per quam natura solum aut ratione ductrice, quod aequum est, praestamus;
  2. Legitima conformiter legibus, ex constitutione principis aut populi auctoritate latis, agit ea, quae conducibilia sunt communitati, adstringendo ad parendum subditos seu subiectos per senatus consulta, plebiscita(en), decreta, edicta(en), constitutiones principum, responsa prudentium: seu brevius, virtus est respiciens bonum commune cum in decernendo et gubernando, tum in obtemperando. Cuius pars est aequitas (Graece ἐπιείκεια), Latinis aequa legis (non tam secundum verba quam ex mente legum latoris) interpretatio, de qua etiam supra. Huc pertinent consuetudines laudabiliter a maioribus introductae et usu roboratae.
  3. Hinc oritur iustitia distribuens (seu distributiva) observatrix convenientiae seu proportionis geometricae in dividendis et dispertiendis muneribus, praemiis, oneribus inter personas rei publicae pro cuiusque dignitate et merito.
  4. Commutans iustitia (seu commutativa) aequum cuique reddit in mutuis commutationibus, contractibus, pactis, et cetera secundum proportionem arithmeticam, seu aequalitatem et congruentiam rei datae acceptam. Huius partes sunt emptio, venditio, usus fructus, usus nudus seu solus, locatio, conductio, depositum, pignoris acceptio, fideiussio, promissio simplex, stipulatio, transactio, et cetera.

Iustitia secundum ius Romanum

[recensere | fontem recensere]

Mire Cicero verbis dixit et circumscripsit iustitiam: "Iustitia est habitus animi communi utilitate conservata suam cuique tribuens dignitatem. Eius initium est ab natura profectum; deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt: postea res et ab natura profectas et ab consuetudine probatas legum metus et religio sanxit."[2] In Corpore Iuris Civilis, Iustiniani haec inveniuntur definitiones:

  • "Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens"[3].
  • "Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter celsus definit, ius est ars boni et aequi."[4]
  1. Forcellini sub voce Justitia.
  2. De Inventione II.58.160.
  3. Iustiniani Institutiones, I.1
  4. Iustiniani Digesta, 1.1.1pr.?

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Konow, James. 2003. "Which Is the Fairest One of All? A Positive Analysis of Justice Theories." Journal of Economic Literature 41 (4).
  • Pexenfelder, Michael. 1798. Apparatus eruditionis tam rerum quam verborum per omnes artes et scientias, II. Valentiae, apud Benedictum Monfort.
  • Rawls, John. 1999. A Theory of Justice. Editio retractata. Oxoniae: Oxford University Press.

Nexus interni









ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Iustitia

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy