Content-Length: 65880 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Leopoldus_Dreher

Leopoldus Dreher - Vicipaedia Jump to content

Leopoldus Dreher

E Vicipaedia
effigies Leopoldi Dreher quam fecit anno 1925 Anscharius Lazar
glossarium Polonico-Esperanticum annis inter 1930 et 1935 editum

Leopold Dreher, cuius falsum nomen Leo Turno (natus die 24 Octobris 1896 Cracoviae, mortuus anno 1941 Leopoli), iuris consultus et Esperantici fautor Austro-Hungaricus et Polonicus fuit.

Ortuus ex familia Abraham Aron Dreher et Breindel Leae Rabinowicz[1] efficaciter agebat in sionismo promovendo et plura lingua Hebraica pangere fas erat. Idioma Zamenhofianum autem ex anno 1911 edidicerat. Iam anno insequenti res disponere auxiliabatur, ut congressus universalis octavus digne atque gloriose Cracoviae celebrari posset.

Anno 1918 ferventer editionem periodici, cui titulus Esperanta Voĉo, proposuerat; inde plures annos actis publicandis moderator summus erat. Cum legatio officialis esperantistarum Polonicorum (Pola Esperanto-Delegitaro, PED) conditus esset, nimirum etiam Leopoldum Dreher ad cooperationes invitabant.

Neque non iuvabat opuscula in Esperanticum convertere. E lingua Theodisca in Linguam internationalem inde ab anno 1913 interpretatus est, ut in foliis Juna Esperantisto legi potest. Postea multa ei conversa praesertim his in diurnis in lucem prolata sunt: Pola Esperantisto, Esperanta Voĉo, Esperanto Triumfonta, Heroldo de Esperanto. Neque linguistica sprevit et de lingua ipsa studia fecit atque vulgo explicavit. Itaque anno 1922 liber definitivus Esperanticus hominibus, quibus sermo patrius Polonicus, offerri potuit. Tres editiones principem editionem secutae sunt. Anno 1928 non iam tironibus cursus Supera Kurso de Esperanto dedicatus est. Festivitati cessum est in anthologia quadam anno 1931 edita praetitulata Studo per Rido. Dreher magister et viva voce multos linguam Esperanticam docuit et commissioni ad Esperanticum purificandum (Lingva Komitato) interfuit. Encyclopaedia Esperantica quoque laboribus eius sedulis fulta est.[2].

Dreher Iudaeus anno 1941 in ghecto Leopolditano a barbaris interfectus est.[3]

  • Anekdotaro, 1931
  • Supera Kurso de Esperanto, 1928 (editio altera anno 1932[4], editio tertia post mortem, 1958)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum Dreher spectant.








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Leopoldus_Dreher

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy