Tranquillus Parthenius
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Andronicus Tranquillus Parthenius Dalmatus (Croatice Fran Andrijević, anno 1490 Tragurii natus et anno 1571) ibidem mortuus, fuit dominicanus, humanista Croaticus et poeta Latinus. Ragusii et Patavii et Vindobonae et Ingolstadii educatus, Lipsiae docuit. Ferdinando imperatori ab anno 1543 a secretis fuit[1]. Urbano Rhegio, Eobano Hesso, Euricio Cordo familiaris fuit. Parthenius persona est Colloquiorum Erasmi.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Collected works of Erasmus. Colloquies. Toronti 1997. P. 407.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Ad Deum contra Turcas oratio carmine heroico. Ejusdem epistola ad Hieronymum ..., 1515
- Ode in triumpho de victoria Sigismundi regis Poloniae contra Moscos habita, 1515
- Epistola ad clarissimum ac nobilem virum Hieronymum de Croatia 1518
- Epistola ad Maximilianum Caesarem Augustum 1518
- Declamatio de vero philosopho ac philosophiae origene Lipsiae, 1518
- Oratio de laudibus eloquentiae [una cum epistola comitatoria Vito Vuerlero, antaŭ 1518
- Epigramma ad Conradum Peuttinger, 1519
- Epistola ad Bilibaldum Pirckheimerum Lipsiae, 1519
- Dialogus: Sylla, 1527
- Epistola de rebus in Hungaria gestis ab illustrissimo et magnifico Ludovico Gritti deque eius obitu, 1534
- Oratio ad Germanos de Bello Suscipiendo Contra ..., 1541
- Epistola ad regem Ferdinandum Vindobonae, 15.1.1541
- Oratio de Caesaribus Romanorum invictissimis Carolo et Ferdinando, Vindobonae, 1541
- Carmen invectivum, Vindobonae, 1564
- Epistola Pio V papae
- Epistolae Antonio Verantio
- Ad Optimates Polonos admonitio, 1584
- Epistola et elegidium Vadiano Ingolstadii, 1517-1518
- Epistolae Aloiso Cippico