Content-Length: 56306 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Vermiculus

Vermiculus - Vicipaedia Jump to content

Vermiculus

E Vicipaedia
Porphyrophora polonica (nota larvas rubras) et Scleranthus annuus, planta qua insectum vescitur.

Vermiculus est nomen nonnullorum Insectorum, quae ad colorem rubrum ("vermiculatum")[1] obtinendum in usu erant. Vocabulum hoc apud Lucretium, opinionem sui temporis de generatione spontanea sequentem, invenitur: putrefacta (...) ligna vermiculos pariunt.[2]

Insecta haec sunt Hemiptera superfamiliae Coccoideorum, exempli gratia Kermes ilicis (olim Coccus ilicis dictus, in Quercu ilice vivens) vel Kermes vermilio, ubi insecta adulta feminei sexus colliguntur terenturque. Sunt alia Coccoidea, exempli gratia Porphyropora polonica, ubi larvae ad tincturam obtinendam colliguntur.

Apud Plinium vero nomen vermiculi ad alia insecta significanda usurpatur: est in farre vermiculus teredini similis.[3]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Breynius, Ioannes Philippus (1731) Historia naturalis Cocci radicum tinctorii, quod Polonicum vulgo audit[4]
  1. Stearn, W.T. (1992) Botanical Latin. [Editio quarta] David & Charles. ISBN 0-1753-0052-2. [p. 242]
  2. Plezia, Marianus (1999) Słownik łacińsko-polski. Tom V. Varsoviae: PWN. ISBN 83-01-12769-4.
  3. Plinii, Nat. His., 22.121.
  4. Joannis Philippi Breynii, Historia naturalis Cocci radicum tinctorii, quod Polonicum vulgo audit ; praemissis qvibusdam Coccum in genere et in specie Coccum ex Ilice, qvod grana Kermes et alterum americanum, qvod Cochinilla Hispanis dictur spectantibus. Cum figuris coloribus nativis pictis. Gedani 1731.










ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Vermiculus

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy