Content-Length: 132267 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Apenninus

Apenninus - Vicipaedia Jump to content

Apenninus

E Vicipaedia
Cornu Grande in Viridario Nationali Montis Fiscelli (Grandis Saxi) et Montis Lagae iuxta Aprutium.

Apenninus (-i, m.; Graece Ἀπέννινα ὄρη et Ἀπέννινον ὄρος[1]; Italiane Appennini), sive, ut in plerisque libris titulisque legitur, Appenninus[2] (Graece Ἀπέννινος et Ἀπέννινα; etiam Italiane Appennini), est iugum quod Italiam in longitudinem dividit, plus quam nongenti quadraginta et quinque mille passum sive 1400 chiliometra longum, a septentrione (in Liguria) ad meridiem (in Calabria) ad orientalem paeninsulae oram pertinens. Virides silvestresque praecipue sunt, sed ad cacumen altissimum maxima moles glaciata in Europa meridiana est. Ex anno 2000, ministerium circumiectorum Italicum, commendationes Propositi Viridarii Apenninorum Europae respondens, Systema Apenninorum montes Siciliae septentrionalis comprehendere habet, ut omne spatium montanum 1500 chiliometra sit.[3] Hoc systema formam arcuatam ostendere videtur, quae orientale marum Ligustici Tyrrhenique latus est.

Culmen Appennini est Fiscellus, hodie Italiane Gran Sasso ('magnum saxum') appellatus, qui mons 2914 metra altus est.

Nomen a linguae Proto-Celticae vocabulo pen 'montis cacumen' esse videtur: fortasse fuit ab origene aut uno monti aut parti catenae, sed ex Polybii tempore totius huius montium fuerunt Apennini; nempe ei usque ad Massiliam.

Flora et fauna

[recensere | fontem recensere]
Canis lupus italicus, signum nationale Italiae.
Apennini Regiani.?

Flora et fauna inter Appeninum magnopere inter se variant. Apenninus aliquot oecosystemata intacta sustinet quae interventum humanum superant. In quibus inveniuntur nonnullae ex silvis et terris gramineis optime in Europa conservatis, quas viridaria nationalia nunc defendunt. Montes Apennini et eorum valles sunt unum ex ultimis magnorum praedatorum Europaeorum perfugiis, animalium sicut Cani lupi italici et Ursi arctos arctos (vulgo ursi fusci Marsicani), qui nunc in reliquis Europae Mediae regionibus exstincti sunt.

Apenninorum partes

[recensere | fontem recensere]
Rus in Appennino.

Nexus interni

  1. Strabo, Geographia, liber 5.
  2. TLL II 278 (s.v. Appenninus). Scriptio Apenninus e vulgari sermone oriundus postea increbruisse videtur. De quantitate primae A litterae nihil certi dici potest. Utique, si ad prosodicam "mammilla > mamilla" formulam mutata sit prima syllaba, A brevis sit.
  3. Gambino et Romano 2000–2001.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ardito, Stefano. 1984. Magico appennino: immagini, racconti e itinerari da Gran Sasso, Sibillini, Maiella, Parco nazionale d'Abruzzo, e dalle altre montagne dell'Italia centrale. Bauzani: Athesia. ISBN 8870143686.
  • Barchi, Massimiliano, Alberto Landuzzi, Giorgio Minelli, et Giampaolo Pialli. 2001. "Inner Northern Apennines." In Anatomy of an orogen: the Apennines and adjacent Mediterranean basins, ed. I. Peter Martini et Gian Battista Vai, 215–54. Dordrecht: Kluwer Academic Publishers.
  • Blackie, Christina, et John Stuart Blackie 1887. Geographical etymology, a dictionary of place-names giving their derivations. Londinii: Murray. Archivum.
  • Deecke, W. 1904. Italy; a popular account of the country, its people, and its institutions (including Malta and Sardinia). Conversus ab H. A. Nesbitt. Londinii et Novi Eboraci: Macmillan; S. Sonnenschein & Co.
  •  Gambino, Roberto, et Bernardino Romano. 20002001Territorial strategies and environmental continuity in mountain systems: The case of the Apennines (Italy). World Commission on Protected Areas.
  • Lake, Philip. 1911. "Apennines." Encyclopædia Britannica, ed. undecima, ed.Hugh Chisholm, 2: 161–63. Sicagi: Cambridge University Press.
  • Lunardi, Pietro. 2008. Design and construction of tunnels: analysis of controlled deformation in rocks and soils (ADECO-RS). Berolini: Springer.
  • Margheriti, Lucia, et al. 2006. "The subduction structure of the Northern Apennines: results for the RETREAT seismic deployment." Annals of Geophysics 49, no 4/5 (Augustus–Octobrem). PDF (Universitas Yalensis.
  • Martini, I. Peter, et Gian Battista Vai. 2001. "Geomorphologic Setting." In Martini, I. Peter; Vai, Gian Battista (eds.). Anatomy of an orogen: the Apennines and adjacent Mediterranean basins, ed. I. Peter Martini et Gian Battista Vai, 1–4. Dordrecht: Kluwer Academic Publishers.
  • Merriam-Webster Inc. 2001. "Apennines." Merriam-Webster's Geographical Dictionary, ed. tertia.
  • Pedrotti, F., et D. Gafta. 2003. "The High Mountain Flora and Vegetation of the Apennines and the Italian Alps." In Alpine biodiversity in Europe, ed. László Nagy, G. Grabherr, C. Körner, et D, B, A, Thompson, 73–84. Ecological studies, 167. Berolini et Heidelberae: Springer-Verlag.
  • Scott, J. M. 1973. A walk along the Apennines. Londinii: Bles. ISBN 0713805404.
  • Tassi, Franco. 1984. Fauna dell'Appennino. Florentiae: Giunti Martello.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Apenninos spectant.








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Apenninus

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy