Gulielmus von Humboldt
Obitus: 8 Aprilis 1835; Berolinum
Patria: Regnum Borussiae
Nomen nativum: Friedrich Wilhelm Christian Karl Ferdinand von Humboldt
Familia
Coniunx: Caroline von Humboldt
Proles: Gabriele von Bülow, Adelheid von Hedemann, Caroline von Humboldt, Theodor von Humboldt
Memoria
Fridericus Gulielmus Christianus Carolus Ferdinandus de Humboldt, breviter Gulielmus de Humboldt (Potestampii natus die 22 Iunii 1767; in Tegel prope Berolinum die 8 Aprilis 1835 mortuus) fuit vir publicus Borussicus, doctus Germanicus, et conditor universitatis Berolini, quae hodie ad honorem eius Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis appellatur.
Vita
[recensere | fontem recensere]Iam puer Gulielmus Graece, Latine, Francice loquebatur. Ei erat tantus amor rerum classicarum cognoscendarum tantumque studium antiquae Graeciae et Romae, ut anno 1791 se a munere in administratione Borussiae amoveret et ad studia philosophiae linguae, linguisticae comparativae et linguisticae anthropologicae dicaret.
Anno 1802 Romam Borussiae legatus apud Sanctam Sedem missus est. Ibi cum anno 1803 filiolus eius Gulielmus mortuus esset, parentes, ut protestantes erant, vetiti sunt eum in sepulcreto Catholico sepelire. Ad hanc difficultatem fugiendam partem fundi prope pyramidem Cestianam extra urbem siti, dicti pratum populi Romani, emerunt. Ibidem anno 1807 etiam Fridericum, filiolum minorem natu, sepeliverunt. Haec sepulcra hodie in parte antiqua dicti Coemeterii acatholici (Italiane 'Cimitero acattolico di Roma') sunt, quod coemeterium ex his origenibus temporibus insequentibus accrevit.
Gulielmus anno 1809 Borussiae minister educationis creatus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Peter Berglar: Wilhelm von Humboldt. Rowohlt, Reinbek anno 1970.
- Tilman Borsche: Wilhelm von Humboldt. Beck, Monaci anno 1990, ISBN 3-406-33218-8
- Eberhard Kessel: Wilhelm von Humboldt: Idee und Wirklichkeit. Stuttgarti anno 1967
- Herbert Scurla: Wilhelm von Humboldt: Werden und Wirken. Claassen, Dusseldorpii anno 1976, ISBN 3-546-48255-7
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum de Humboldt spectant. |
- De Gulielmo de Humboldt in Stanford Encyclopedia Philosophiae (Anglice)
- Thomas Uecker, "HUMBOLDT, Wilhelm von" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 1168–1173 (Theodisce)