Lingua Catalana
Lingua Catalana (Català, Valencià) | |
---|---|
IPA | [ kə.tə'ɫa / ka.ta'ɫa /va.ɫen.si'a ] |
Taxinomia | lingua Indoeuropaea e subfamilia Romanica |
Locutores | 9 200 000 |
Sigla | 1 ca, 2 cat, 3 cat |
Status publicus | |
Officialis | Hispania, Andorra |
Privata | Gallia, Sardinia |
Litterae | — |
Scriptura | Scriptura Latina |
Procuratio | Institut d'Estudis Catalans et Acadèmia Valenciana de la Llengua |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictaeSitus locutorum linguae Catalanae |
Lingua Catalana[1] vel Catalanica[2] (ipsa lingua català) est lingua Indoeuropaea Romanica, orta Medio Aevo ab Latina vulgari Romanorum, qui in parte orientali Pyrenaeorum montium consederant. Catalane loquuntur 9 200 000 hominum, quorum fere dimidio est patria lingua, in Catalaunia, in Insulis Baliaribus, in Andorra, in Finibus Aragoniae, in Rossilione, inque Sarda urbe Algario, et in Communitate Valentina inque Murciano pago Carche.[3] Quod in Valentia Murcianoque lingua Valentina (valencià) appellatur normaque alia regitur quam in ceteris terris, Catalana lingua pluricentrica habetur. Populi quoque parvi Catalane loquuntur totam per orbem, in quibus clarissimi sunt 200 000 loquentes in Argentina.[4] Regio propria linguae Catalanae comprehendit 68 730 km² et 13 529 127 hominum (2009),[5] in 1687 municipiis.
In aliis regionibus alius gradus iuris atque usus est Catalanae, cum nihil iuris publici habeat in Francia, sola ius habeat in Andorra, iusque communicetur in tribus communitatibus autonomis Hispanicis et partim in Algario, urbe Italiae. Secundum Institutum Statisticae Catalauniae anno 2008, Catalana erat secunda lingua in usu in Catalaunia, superata ab lingua Hispanica et linguae solitae statu[6] et linguae patriae[6] et linguae agnitae, quamquam Catalana magis utebantur quinque ex septem regionibus functoriis, et 80 centesimae cunctorum incolarum Catalane loqui sciebant.[6] In illa tamen terra lingua Catalana est princeps in iuvenibus docendis, in re publica gerenda, et in nuntiis publicis, usumque eius augendi studio diligenter explorat Generalitas Catalauniae, nec nihil impendit linguae et in Catalaunia et alibi consulendo.[7]
Litterae Catalanae floruerunt primum in Aragonia mediaevali atque iterum in Hispania moderna exeunte saeculo XIX et ineunte XX.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen linguae a Catalunya, id est Catalaunia terra, tractum est, cum origo eius vocabuli ipsa sit in ambiguo. Maxime viget sententia pristinum nomen Gathiam Launiam fuisse ex vocabulo Gothia vel Gauthia ("Gothorum terra"). Nam principes populusque Catalanus ex Marchia Gothica orti sunt.[8][9]
Varietas nominum
[recensere | fontem recensere]Nomen Catalanae linguae Catalane scribitur català. Locutio autem est [kətəˈla] in orientalibus dialectis, [kataˈla] in occidentalibus. Ceterum, in Communitate Valentina et Carche solet vocari valencià [valensiˈa], [balensiˈa]. Quod vocabulum saepe in dialectos illis locis proprias usurpatur, sed etiam universae linguae Catalanae adhibetur.[10].[11][10] In Itala autem urbe Algario nomen linguae de iure est Algarensis. Alia quoque nomina proposita sunt ne intellegerentur quae quidam ex vocabulo "Catalana" intellegunt, ut català-valencià-balear ("Catalana-Valentina-Balearis"), aut bacavès (ex initiorum nominum BAlearium Insularium, CAtalauniae, et Valentiae), aut catalunyès ("Catalauniensis", nomen nove fictum de nomine terrae).[12] Aliud quoque nomen, quo maiores usi sunt, est llemosí ("Lingua Lemovicina").
Historia
[recensere | fontem recensere]Medium Aevum
[recensere | fontem recensere]Saltem post saeculum II sunt indicia vocabulorum et locutionis propriorum in Hispania Tarraconensi et dissimilium ceterae Hispaniae.[15] Ibi ut alibi, mutatio Latinae vulgaris paulatim accidit, nec praecise determinari potest initium linguae Catalanae. Secundum Coromines credendum est maxima mutata saeculis VII et VIII facta esse, quamquam difficilis est fides rei, quod tantum lingua Latina artificiosa et a sermone vulgari distante scribebatur. Ex saeculo quidem VIII comites Catalani, fines suas in Musulmanos proferentes, linguam secum trahebant. Ante saeculum IX constat Catalana lingua ex Latina exstitisse in Tarraconensi et in utroque latere orientalium Pyrenaeorum. Haec impetum maiorem acceperunt ubi Comitatus Barcinonensis ab Imperio Carolingiorum anno 988 divisus est.[16]
Iam enim saeculo IX crebriusque X atque XI apparebant vocabula sententiaeve integrae in lingua Catalana inter scripta Latina, et scripta brevia plene Catalana, ut ius iurandum anni 1028 aut Greuges de Caboet ex annis 1080-1090.[17] In dimidio primo saeculi XII scripta est versio Fori Iudicum, cuius reliquia, servata in bibliotheca Abbatiae Montis Serrati, moderniore est sermone. Post annum 1150 sunt scripta plurima et exeunte saeculo XII apparent vetustissimae litterae artis curiosioris, id est Homiliae Organyà, liber tractatuum Christianorum. Tum linguae priscae Catalanae plurima communia cum ceteris linguis Gallo-Romanicis erant, praecipue cum prisca lingua Occitana, quacum continuum dialectorum efficiebat, quod paulatim divertebatur donec fere saeculo XIII linguae manifeste dissimiles exstiterant.[18]
Saeculis XI atque XII principes Catalani ad Hiberum fluvium fines proferebant, et saeculo XIII Regnum Valentiae, Murciam (quae in Hispanicam linguam saeculo XV transiit) atque Insulas Baliares ceperunt.[19] Urbi Algario in Sardinia Catalane loquentes saeculo XIV illati sunt.[20] Populus enim eius urbis ab imperio regis Petri Sollemnis medio anno 1354 defecerat; obsidione autem ac fame post dimidium fere annum expugnatus, expulsus est aut in servitutem redactus, urbsque colonis Catalanis ex commarcis Penedès et Campo Tarraconensi tradita.
In Medio Aevo inferiore, litteris Catalanis maxime florentibus, lingua aetatem auream habuit. Sunt inter auctores et opera eius temporis Raimundus Lullus (1232–1315), polymathes Maioricanus, historiae quae Quattuor Magnae Chronicae dicuntur (saeculis XIII et XIV), et schola poetica Valentina, cuius summus alumnus fuit Ausias Marchus (1397–1459). Saeculo XV urbs Valentia iam facta erat caput in rebus humanis Coronae Aragoniae et lingua Catalana in cuncto orbe Mediterraneo aderat. Hoc tempore Catalana, Cancellariae Regalis norma certa recta, fuit quod Costa Carreras "'magna lingua' Europae mediaevalis" vocat.[21] In publico usu quidem in Sicilia mansit usque ad saeculum XV, in Sardinia usque ad XVII.[22]
Primus liber typo mobili pressus in Hiberia fuit Catalanus, nomine Obres e trobes en lahors de la Verge Maria, anno 1474. Mutatio morum Medio Aevo in Renascentiam transeunte in clarissima fabula caballaria Tirant lo Blanc (1490), quam Martorell scripsit, sicut in operibus Metge videtur.[23]
Initia aetatis modernae
[recensere | fontem recensere]Regnis Castellae et Aragoniae anno 1479 coniunctis, lingua Hispanica in honorem paulatim ascendebat[24] Catalanaque declinabat.[25][26] Urbani igitur et philologi homines facti sunt bilingues et litterae Catalanae auctoritate Hispanarum impelli coeperunt.[27]
Cum Tractatu Pyrenaeorum (1659) Hispania Franciae septentrionalem partem Catalauniae cessisset, Catalani sermones eius terrae in dominium venerunt Francogallici sermonis, qui anno 1700 facta est sola lingua publica regionis.[28][29]
Francia: saecula XVIII-XX
[recensere | fontem recensere]Parvo post res novas Francicas (1789), Res Publica Prima Francica vetuit in re publica et impedivit in aliis usibus linguas regionales Franciae, inter alias Catalanam, Alsatam, Britonicam, Occitanam, Flandricam, et Vasconicam.
Post coloniam Francicam Algerium anno 1830 constitutum, eo Catalane loquentes saepius commigraverunt, Hispanis Lucentinis circa Oranum, Algeriae Catalanis septentrionalibus et Minoricanis consedentibus, quorum omnium lingua appellata est patuet. Anno igitur 1911 circa 100 000 hominum Catalane loquebantur. Hi tamen, post Algerium anno 1962 liberum se professum, paene omnes in Catalauniam Septentrionalem (facti Pieds-Noirs) Lucentumve fugerunt.[30]
Hispania: saecula XVIII-XX
[recensere | fontem recensere]In Hispania occasus Catalanae in saeculum XVIII prolatus est. In bello de successione Hispanica Habsburgianis victis (1714), leges etiam illatae sunt, quae cum alios mores Aragoniae cohiberent, tum in scriptis forensibus linguam Hispanicam per totam Hispaniam postulabant.
XIX autem saeculo litterae Catalanae renatae sunt (Renaixença) et adhuc vigent.[31] Haec aetas iniit Oda in Patriam (scripsit Aribau, 1833), quam secuta sunt secundo dimidio saeculi XIX et initiis XX opera Verdaguer (poetica), Oller (fabulae realistae), et Guimerà (scaenica).[32] Saeculo XIX in regione Carche provinciae Murcianae Valentine loquentes iterum consederunt.[33] Catalana lingua normam orthographicam anno 1913 accepit; inde in Re Publica Hispanica Secunda (1931–1939) leges adversae paene omnes expeditae sunt iusque publicum Catalanae inditum.[34]
Catalaunia mansit pleraque unilinguis usque ad finem saeculi XIX, cum in ludos (ubi Hispanice docebatur) vulgus est inductum, secundum studium Universitatis Barcinonensis.[35] Qui Castellane loquentes in Catalauniam migrassent Catalanam, quod erat lingua communis, adhuc in decennio anni 1930 accipiebant.[36] Tum bellum civile (1936–1939) sequentiaque decennia infesta linguae Catalanae evenerunt. Dictatura Francisci Franco (1939–1975) linguam Hispanicam in ludis et in re publica gerenda per Hispaniam cunctam postulavit.[37][38]In ludis, in collegiis publicis, atque in rebus sacris lingua essentiaque Catalana opprimebatur.[39] Quidam quoque Catalani, praecipue ordinum superiorum, desiderio Francisci Franco populi Hispanici uniformis consentientes, linguam Catalanam sua sponte intermittebant. Tamen lingua intra domos vivens superstes dictaturae evenit. Porro nonnulli honesti scriptores Catalani litterarum usu resistebant.[40]
In ipsa dictatura certamina praemiaque multa et honesta operibus Catalanis instituta sunt: Ianuario 1944 praemium Eugenii Nadal exstitit, anno 1945 subsidio publico centeni anni Patris Cinthi Verdaguer acti sunt, anno 1947 praemium Iohannis Martorell in mythistorias Catalane scriptas, anno 1949 praemium Victoris Català in mythistorias parvas Catalane scriptas ac praemia Aedos in biographias, praemium Iosephi Ysart in tractatus, praemiumque Ossa Menor, postea Caroli Riba appellatum. Anno 1951, praemium publicum in poetica Catalana datum est tantidem pecuniae quantum in poetica Hispanica. Eodem anno Selecta Editions operibus Catalanis edendis institutum est et praemium Iohannis Martorell Iosepho Pla ob opus El carrer estret datum est. Per annos posteriores usque ad finem dictaturae praemia innumerabilia nata sunt, ut Lletra d'Or, Amadei Oller in poetica, Sant Jordi in mythistorias (150,000 pesetas possidens), Praemium Honoris Litterarum Catalanarum, Verdaguer, praemium Iosephi Pla, praemium Mercedis Rodoreda in narrationes breves.[41] Primum programma televisorium in lingua Catalana emissum est anno 1964.[42]
Usum linguae Catalanae minuebant cum honor decidens et interdictum ludorum tum insuper homines, qui annis 1950 ex cetera Hispania in Catalauniam migraverunt. Hi saepe nesciebant esse linguam Catalanam, neque ergo eam discendam et usurpandam censebant. Cum Catalaunia caput oeconomicum Hispaniae esset, hi migrantes crebro et ab omnibus Hispaniae partibus veniebant. Tamen, qui bilingues non facti essent, rarius negotia adepti sunt.[43]
Status praesens
[recensere | fontem recensere]Notandissimum sociolinguistis est Catalanae in omnibus terris ubi adest bilinguismus socialis contingere: in Rossilione cum Francogallica, in Algario cum Italiana (magis quam cum Sarda), et in cetero territorio cum Hispanica, etiam in Andorra, ubi una est lingua publica secundum constitutionem.
Loci
[recensere | fontem recensere]Catalana est lingua princeps in Catalaunia, (Francia, Hispania); Valentia, Balearibus Insulis et Aragonia (Hispania); Andorra; et Sardinia (Italia). Iam inveteravit nomen Països Catalans (Terrae Catalanae) in quasdam aut omnes illas regiones, aliis alias significationes vocabulo tribuentibus; cum enim linguam communem moresque traditos designet atque ab oratoribus publicis recentius exercitetur, statu in iure caret. Prolatum quidem est exeunte saeculo XIX, divulgatum autem ab Iohanne Fuster libro Nosaltres els valencians («Nos Valentini», 1962). Praecipue in Communitate Valentina nomen "Terrae Catalanae" et cum eo pancatalanismus in plurimas dissensiones erupit.
- Andorra est civitas sui iuris, ubi Catalana sola ius linguae publicae habet et Catalana (dialecto occidentali) 43.8 centesimae incolarum uti solent. Aliae quidem linguae crebrae sunt in negotiis et in rebus familiaribus, et Catalana est lingua patria modo 35.7 centesimis incolarum.
- Hispania
- In Catalaunia, Catalana est lingua propria et ius publicum cum Hispanica et Occitana (dialecto Aranica) communicat. In territorio extant dialecti diversae. Catalana est patria 31 centesimis insularum.
- In Insulis Baliaribus est lingua propria et ius publicum cum Hispanica communicat. Extant dialecti diversae. Catalana est lingua solita 46 centesimarum incolarum.
- Maior pars Communitatis Valentinae Catalane loquitur. Catalana lingua habet ius linguae propriae sub nomine Valentinae communicatque ius publicum cum Hispanica. Exstant dialecti diversae, quarum una est communis septentrioni Communitatis Valentina et austro Catalauniae. Catalana est lingua solita fere 40 centesimarum incolarum. Quaedam partes occidentales et australes lingua Hispanica seu Aragonensi saltem a saeculo XVIII utuntur.[44]
- In finibus orientalibus Aragoniae cum Catalaunia, qui constant ex commarcis La Litera et Matarraña, et fere dimidio municipiorum Ribagorza, Bajo Cinca et Bajo Aragón - Caspe, circa 29 000 personas solent uti lingua Catalana.[45] Cum nihil iuris publici possideat, in legibus autonomicis de usu tutelaque linguarum propriarum Aragoniae, quamquam in iis nusquam apparet vocabulum "Catalana", comprehenditur.[46]
- In oppidum Carchem regionis Murcianae Valentini saeculo XIX redierunt.[47]
- Francia
- Priscae terrae tributariae Comitatus Rossilionis et Comitatus Ceritaniae (nunc nuncupantur Rossilio aut Catalaunia Septentrionalis) ad Monarchiam Hispanicam usque ad Tractatum Pyrenaeorum (1659) pertinebant. Paene totam praefecturam Pyrenaeorum Orientalium comprehendunt. Lingua Catalana ius publicum non habet multumque Francogallicae cessit.
- Italia
Catalaunia
[recensere | fontem recensere]Post rem publicam Hispanicam restitutam lingua Catalana statum principalem in re publica, in docendo, et in nuntiis publicis accepit. Catalaunia igitur facta est communitas linguistica bilinguis sine civitate, cui magnitudine nulla alia Europaea est par.[51] In quibusdam familiis et immutatio ad Catalanam linguam fit.[52] Linguae publicae secundum Catalano Statuto Autonomiae instituta sunt et Castellana seu Hispanica, ut passim in Hispania, et Catalana, et tertia lingua Aranica (dialectus Occitana, qua incolae Valles Aranica loquuntur). Habetur quoque Catalana lingua propria Catalauniae, cum Occitana habeatur propria Vallis Aranicae. Cives Catalauniae paene universi bilingues sunt, ambas linguas principes scientes, sed lingua patria dissimiles. Catalana autem minus utuntur in terra urbana Barcinonis et Agro Tarraconensi. Anno 2018 99.8 centesimae civium Castellane et 81.2 centesimae Catalane loqui sciebant.[53] Usus autem unius aut alterius linguae secundum ordinem societatis, in quo colloquium fiat, variari solet. Secundum Institutum Statisticae Catalauniae, anno 2018 34.3 centesimis civium Catalana erat lingua patria (31.5 centesimis sola et 2.8 centesimis coniuncte cum Hispanica), 43.2 centesimis propria (36.3 centesimis sola et 6.9 centesimis cum Hispanica), et 43.5 centesimis solita (36.1 centesimis sola et 7.4 centesimis cum Hispanica.[54]
Generalitas Catalauniae leges expedit, quibus usus Catalanae linguae augeatur promoveaturque. Secundum statutum:[55]
Catalana [...] est lingua usus communis et praeferendi rerum publicarum gerendarum nuntiorumque publicorum Catalauniae, et lingua communiter in docendo usurpata vectoria atque didascalica.– Statutum Autonomiae Catalauniae, articulum 6.a.
Sic, dum fere tota civitatis educatio in Catalana et aliquod Hispanice datur, gubernationis grapheocratia tota in Catalana est. Negotia ostendere saltem in Catalana totam nuntiationem (e.g. escarum indices, folia muralia) coguntur sub legalium multarum poena, si officio non funguntur. Ad usum Catalanae proferendum et in Catalaunia et in aliis terris, Generalitat de Catalunya (gubernatio autonoma Catalauniae) argentum quotannis impendit per talia collegia qualia Consorci per a la Normalització Lingüística.[56][57]
Catalane doceri in omnibus ludis imperatum est,[58], sed Hispanica uti licet et cum magister sic malit et cum unus aut plures discipuli recentes in Catalauniam advenerint.[59] Nuper quibusdam partibus in re publica Hispanica linguam Hispanicam in ludis Catalanis proferre conatis, Maio 2022 Tribunal Supremum Hispanicum magistratus Catalauniae hac lege uti monuit, ut 25 centesimae omnium scholarum Hispanice audiantur.[60]
Fines orientales Aragoniae
[recensere | fontem recensere]Catalana est lingua propria et tradita Finium orientalium Aragoniae, ibique maxime universalis est scientia Catalane voce loquendi. Nam 80.2 centesimae incolarum adultorum, id est 33,743 homines, sciunt, ut recentius anno 2014 censum est,[61] cum anno 2004 42,000 homines fuerint, id est 88.8 centesimae incolarum adultorum.[62]. Tamen Catalana iure publico caret et in Finibus et in cuncta Aragonia, minimeque adest in societatibus publicis, et exigue in docendo, cum modo optione eam discere liceat.
Communitas Valentina
[recensere | fontem recensere]Status linguae Catalanae in Communitate Valentina est multiplex, cum homines ex cetera Hispania linguam Castellanam inferentes migrent, simulque fiat immutatio linguae praecipue in urbibus Valentia Lucentoque. Castellana in urbibus, Valentina ruri nunc dominatur; Valentina maxime in Provincia Castalia et parte australi Provinciae Valentiae, minime in Provincia Lucento et terra urbana Valentiae auditur. Ambas linguas publicas profitetur Statutum Autonomiae, et Valentina lingua propria habetur.
Duo praedominia linguistica, Castellanum et Valentinum, definit Lex de Usu Disciplinaque Linguae Valentinae ad situm sermonum saeculo XIX. Praedominium Castellanum partem quandam mediam et occidentalem, et his seiunctam partem australem extremam (Aspem et Monforte del Cid) comprehendit, cum 25 centesimis territorii et 13 centesimis incolarum. Hic minima est scientia linguae Valentinae. Praedominium Valentinum oras et commarcas iis contiguas continet, 75 centesimas territorii et 87 centesimas incolarum comprehendens. Etiam ibi pauciores Valentina quam Castellana domi utuntur (anno 2008 32.3 centesimae cum 7.6 centesimis domi bilinguibus), et numerus minuitur.[63]
Immutatio linguae ab Valentina ad Castellanam paene perfecta est Lucenti[64] et praevalet Valentiae, cum ruri nondum valeat. Recens erat quasi diglossia plurimis incolis, qui Catalane modo privatis colloquiis loquebantur, cum in publicis officiis Castellana sola audiretur. Valentinae scribendae, postquam in ludis docta est, scientia valde aucta est, sed usus in loquendo valde recessit. Etiam multi migrantes ex aliis Hispaniae partibus numerum Castellane loquentium auxerunt.[65]
Insulae Baliares
[recensere | fontem recensere]Catalana est lingua propria Insulis Baliaribus, secundum Statutum Autonomiae, et publica sicut Castellana. Similiter ut in Catalaunia, Castellanam efferunt migrantes multo magis quam immutatio linguae.[66] Fortuna linguae Catalanae in Insulis Baliaribus varia est per insulas et locos; ea magis in Minorica et maiore parte Maioricae, id est Parte Externa, minus in Palma et in Ebuso auditur. Linguae quoque Anglica Theodiscaque in locis periegeticis audiuntur; etiam Italiana, quamquam minore momento, adest, praecipue in Frumentaria, quo multi Italici periegetici veniunt.
Andorra
[recensere | fontem recensere]Status Andorranus Catalanae similis est Catalauniensi, cum linguis aliis, praecipue Hispanicae, potius migrantium quam immutationis linguae causa cedat. Andorrae autem solius inter mundi civitatis[67] Catalana sola est lingua publica,[68] quo aliquando in res gentium accedit.[69][70] Andorra in Nationes Unitas die 28 Iulii anno 1993 accepta, Catalana oranti in eo concilio primum licuit.[71] Andorra quoque prima eam in Certamen Cantionum Eurovisionis anno 2004 intulit, Marta Roure canente «Jugarem a estimar-nos».[72] Linguarum Andorrae status ex demographia dimidio secundo saeculi XX valde novata evenit: anno 1940 peregrini fuerunt 17 centesimae incolarum, anno 1989 75.7 centesimae - is maximus numerus fuit - anno 2007 fere 65 centesimae.[68] Post constitutionem anno 1993 decretam res publica consiliis Catalanae amicis utitur, e.g. ut iuvenes Catalane doceantur.[73]
Rossilio
[recensere | fontem recensere]In Rossilione ut in plerisque locis Franciae, valde progressa est immutatio ab lingua loci ad Francogallicam, celerius in urbibus, ut fieri solet, rurique tardius. Francogallica sola post annum 1700 statu publico atque usu in publica disciplina fruitur. Catalana est lingua solita modo 5,7 centesimarum incolarum.[74] Anno 2004 ii, quibus Catalana sermo patrius est, plerique erant natu maiores 70 annis. 30 centesimae discipulorum primariorum et 15 centesimae secundariorum Catalanam linguam alienam discunt.[75] Curia Generalis Pyrenaeorum Orientalium Catalanam die 10 Decembris 2007 publice agnovit unam ex linguis praefecturae esse[76] et in usu publico iuvenibusque docendis promovere curat. Morale quoque collegium La Bressola ludos communitate rectos, qui discipulos in linguam Catalanam immergant, procurat.
Algarium
[recensere | fontem recensere]Usus dialecti Algarensis post Secundum Bellum Mundanum imminutus est ludis, televisione, atque diariis in lingua Italiana et adventu hominum Sarde loquentium.
Res publica Itala, per normam de linguis minoribus historicis, talibus linguis uti in rebus gerendis, iuvenibus docendis, et emissionibus radiophonicis televisoriisque RAI sinit, dummodo tutela linguae quaeratur apud consilium provinciale a municipiis, ubi eam quaerant quindecim centesimae incolarum.[49] Consilium quoque Regionale Sardiniae linguam Catalanam in urbe Algario Italianae et Sardae dignitate aequalem pronuntiaverat.[77] Urbs ipsa statutis tutelam atque usum illius promovet.[78]
Propter origenem Catalanam Algarenses urbem suam Barceloneta appellant,[79] et necessitudo morum est Catalauniae et Algario, confirmata a Generalitate Catalauniae impendiis ad linguam moresque Catalanas per orbem differendos. Insigne inter tradita patria est Cant de Sibil·la, qui Vigilia Natalis Christi (sicut in Maiorica) canitur.
Resurrexit tempore novissimo musica lingua Algarensi pacta, inter cuius poetas insignes est exempli gratia cantrix Franca Masu.
In disciplina
[recensere | fontem recensere]Democratia restituta, lingua Catalana in educatione reciperata est, sed impariter inter territoria. In Catalaunia enim et Baliaribus facta est lingua vectoria princeps, sed in Communitate Valentina Castellanam velut collegam in disciplina vehenda habet.[80]
In nuntiis publicis
[recensere | fontem recensere]Lingua Catalana in eius territoriis varia media communicandi utuntur, quae constituunt, ut dicitur, spatium communicativum Catalanum. In nuntiis pressis ostentandi sunt editiones in Catalana La Vanguardia et El Periódico de Cataluña, diaria solum Catalane edita El Punt Avui, Ara et L'Esportiu; copia nuntiorum commarcalium in Catalana (Segre, Regió7, Diari de Girona, El 9 Nou, etc.), magazinae in Catalana (El Temps, Sàpiens, etc.) copiaque diariorum digitalium in Catalana (VilaWeb, Racó Català, Nació Digital, Ara.cat, 324.cat, Diari de Balears, etc.). In radiophonia eminent Catalunya Ràdio, IB3 Ràdio, À Punt FM et RAC1 res omnium generum emittentes, Catalunya Informació emittens nuntios 24 horis diei, et Catalunya Música, Ràdio Flaixbac, Flaix FM et RAC105 in emittenda musica. Quantum denique ad televisionem spectat, mentio facienda est canalium generalium TV3, IB3 Televisió, À Punt, Andorra Televisió, 8tv et Fibwi4 et specialium 3/24, SX3/33, Esport3, Barça TV et Fibracat TV.
Derivatio
[recensere | fontem recensere]Lingua Catalana coniunctionem maximam habet cum Occitana, quacum lingua Occitano-Romanica dicitur. Dissentiunt vero docti utrum linguae Occitano-Romanicae penitus Gallo-Romanicae habendae sint, an quasi pons sint inter has linguas et Ibero-Romanicas.
Phonologia
[recensere | fontem recensere]Lingua Catalana fere ipsa phonemata origenis linguarum Romanicarum reddit, sed phonotactica mutationibus condicionalibus manifeste novata est.
Vocales
[recensere | fontem recensere]- Commune linguis Gallo-Romanicis:
- Casus vocalium gravium finalium excepta -A (MŪRU(M), FLŌRE(M) > mur, flor), non ut in linguis Ibero-Romanicis, quae eas servant nisi in quibusdam flexionibus -E (muro sed flor / chor), aut in Italo-Romanicis, quae omnes servant (muro, fiore).
- Commune Occitanae soli:
- Copia diphthongorum: ([aj] mai -numquam-, [ej] rei -eh- [interiectio]), [aw] cau -cadit-, [ew] beu -bibit-, [ow] pou -puteus-...)
- Contraria linguis Gallo-Romanicis:
- -u- Latina servata (nec antelata) (LUNA(M) > Catalane lluna ['ʎuna], Occitane luna ['lynɔ], Francogallice lune ['lyn], Gallo-Italice ['lyna]).
- Vocalis *ɛ (ex Latina Ĕ) facta /e/ (nisi apud liquidas /r, l, ʎ/, et in aliquot casibus ceteris), et *e (ex Latina Ē et Ĭ) facta *ə. In dialecto normali, vocale *ə facta /ɛ/, veteres vocales inversae sunt: NEVE(M) > Catalane neu [new], Occitane nèu [nɛw] -nix-; PE(N)SU(M) > Catalane pes [pɛs], Occitane pes [pes] -pondus- Dialectus Baliaris vetustam /ə/ servat, et in dialectis occidentalibus ambo soni confluunt in /e/.
- Contraria Occitanae:
- Diphthongus AU in [ɔ] contractus (CAULE(M), PAUCU(M) > col, poc).
- Vocales *ɛ et *ɔ (ex Ĕ et Ŏ) numquam fiunt diphthongi.
- Commune australi parti Romanicae occidentalis:
- Series -ACT- facta -ET (LACTE(M), FACTU(M) > llet, fet)
Derivatio vocalium acutarum hac tabula conspici potest:
Latina classica Proto-
RomanicaProto--
CatalanaCatalana
mediaĪ
VĪTAM/*i/
*vita/*i/
*vida/i/
vida [ˈbið̞ə]Ĭ
SICCUM/*e/
*sẹcọ
*pẹsọ "pondus"/*ə/
*səc
*pəs/ɛ/
sec [sɛk]
pes [pɛs]Ē
PĒNSUM
Ĕ
TERRAM
MEL
NIVEM > *NEVEM
MEMBRUM/*ɛ/
*tęrra
*męl(e)
*nęve
*męmbrọ/*ɛ/
*tęrra
*męl
*nęβ
*męmbrę/ɛ/
terra [ˈtɛrə]
mel [mɛɫ]
/e/
neu [new]
membre [ˈmembɾə]Ā
PĀNEM/*a/
*pane
*cadi(t)/*a/
*pa
*cau/a/
*pa [pa]
*cau [kaw]Ă
CADIT
Ŏ
MOVET/*ɔ/
*mǫβi(t)/*ɔ/
*mǫβ/ɔ/
mou [mɔu]Ō
FLŌREM
HONŌREM
RŌBUR/*o/
*flọre
*ǫnọre
*rọb.re "quercus"
*fọrca
*fọrnọ/*o/
*flọr
*onọr
*rọβ.re
*fọrca
*fọrn/o/
flor
honor [uˈnoɾ]
roure [rowɾə]
forca [foɾkə]
forn [foɾn]Ŭ
FURCAM
FURNUMŪ
LŪNAM/*u/
*luna/*u/
*ʎuna/u/
lluna [ʎunə]
Consonantes
[recensere | fontem recensere]- Commune linguis Gallo-Ibericis:
- -P-, -T-, -C- inter vocales sonoratae -b-, -d-, -g- (CAPRA(M), CATENA(M), SECURU(M) > cabra, cadena, segur)
- Communia linguis Gallo-Romanicis:
- Series PL, CL, FL- ad initium vocabuli servatae (PLICARE, CLAVE(M), FLORE(M) > plegar, clau, flor).
- Consonantes surdae ad finem vocabuli sonorae fiunt si initium vocabuli proximi est vocalis aut consonans sonora. Sic consonantes [s], [t], [p], [ʃ], [k] et [tʃ] fiunt [z], [d], [b], [ʒ], [g] y [dʒ]. Exempli gratia (elocutione Valentina): "els homes" (viri cum articulo definito) [els] + [ɔmes] -> [el'zɔmes]; "blat bord" (triticum silvestre) [blat] + [boɾ(t)] -> [blad'boɾ(t)].
- Communia Occitanae
- Casus consonantis -N in fine vocabuli (postquam vocalia finalia ceciderunt; in Latina igitur haec N saepe inter vocales steterat: PANE, VINU > pa, vi). In plurale autem, nisi in quibusdam dialectis septentrionalibus, [n] servata est (e.g.: pans, vins), quod Occitane non fit.
- Exsurdatio consonantium in fine vocabuli: verd [t], àrab [p], diàleg [k]...
- Contraria Occitanae ac propria Catalanae:
- -D, cum inter vocales stetisset, in -u conversa (PEDE(M), CREDERE > *PĔD, *CRED-RE peu, creure)
- -C + e, i, in fine vocabuli > -u (*CRUCE(M) > *crou > creu, PACE(M) > pau)
- Flexio verbalis -TIS derivata est in -u (MIRATIS 'aspicitis' > *miratz > *mirau > mirau/mireu.)
- Communia aliis linguis Romanicis:
- Redactio serierum -MB-, -ND- > -m-, -n- (CAMBA(M), CUMBA(M), MANDARE, BINDA(M) > cama -crus-, coma -vallis montanus-, manar, bena -fascia-), communis Occitanis dialectis Gasconicae et Languedocianae meridionali.
- Palatizatio consonantis L- ad initium vocabuli (LUNA(M), LEGE(M) > lluna, llei -ley-), communis Fuxiensi (dialecto Occitanae) et Asturicae.
- Palatizatio geminatae -NN- (ANNU(M) > any, CANNA(M) > canya), communis Hispanicae.
- Palatizatio seriei -is- , quae exstiterat ex -X-, SC- (COXA(M), PISCE(M) > cuixa, peix)
- Affricatae Proto-Romanicae J, G + e, i servatae (JACTARE, GELARE> gitar -recumbere-, gelar)
- Novae geminatae: setmana [mm], cotna [nn], espatlla [ʎʎ] (vel espatla [ll]), intel·ligent [ll], communes Occitanae et dialectis Italis.
Morphologia
[recensere | fontem recensere]- Omnes linguae Romanicae articulum definitum ex demonstrativo Latino pepererunt, non autem ex eodem. Pars linguae Catalanae (Balearium et orae Gerundensis) articulum salat (< IPSE, IPSA, IPSUM) servavit. Cum hic articulus in prisca lingua Catalana magis valuerit, nunc in dialecto normali plerisque aliis articulus est el, la, els, les ex ILLE, ILLA, ILLUD (in dialectis occidentalibus, in septentrione Castaliae, et in Algarensi manent dictiones in masculino lo, los). Hoc mutatum plurimas linguas Romanicas sequitur. Articulus ex IPSE alibi valet modo in Sarda, et periclitatur aut exstincta est in quibusdam locis Comitatus Provinciae et Siciliae.
- Tempus praeteritus formatur periphrasi per verba auxiliara ex VADERE derivata, unde verbum quoque anar ("vadere, ire") tempum praesentem habet: e.g. jo vaig anar, tu vas anar, ell va anar, nosaltres vam / vàrem anar, vosaltres vau / vàreu anar, ells van / varen anar (praeteritus periphrasticus verbi "ire"). Hoc est commune Occitanae et quibusdam sermonibus Aragonensis.
Lexis
[recensere | fontem recensere]Pleraque vocabula Catalana ab Latinis orta sunt. Similitudo lexica inter Catalanam et alias linguas Romanicas est secundum Ethnologue (anno 2022): 87% cum Italiana; 85% cum Hispanica et Lusitana; 76% cum Iudaeo-Hispanica et Rhaetica; 75% cum Sarda; 73% cum Dacoromanica. Catalana, ut omnis lingua Romanica, aliquot vocabulis nativis sensum peculiarem dedit. Quorum exempla:
- verba: cōnfīgere > confegir 'conscribere', congemināre > conjuminar 'coniungere', dē-ex-somnitāre > deixondar/-ir 'suscitare', dēnsāre > desar 'servare', ignōrāre > enyorar 'desiderare', indāgāre > prisca Catalana enagar 'incitare', odiāre > pCat ujar 'lassare, fatigare', pācificāre > apaivagar 'pacare', repudiāre > rebutjar 'reicere, abnuere';
- nomina: brīsam > brisa 'lora', budam > boga 'scirpus', catarrhum > cadarn 'catarrhus', congestam > congesta 'cumulus nivis', dēlīrium > deler 'ardor, passio', fretum > freu 'frenum mechanicum', lābem > (a)llau 'lapsus nivis', ōra > vora 'ora, limes', pistrīcem 'sawfish' > pestriu > pestiu 'vulpes marinus, mustelus; raia', prūna > espurna 'scintilla', tardātiōnem > tardaó > tardor 'autumnus'.[81]
Cum et Hispanicae et Catalanae superstratum Gothicum fuerit, ab eo non eadem sumpserunt. Exempli gratia, Catalana vocabula fang "lutus" et rostir "torrere" origene Germana contraponuntur Hispanicis lodo et asar (ex "assare"), cum Catalane filosa "fusus" et templa "tempus capitis" dicantur, Hispanica rueca et sien Germanica origene trahat.
Similiter se habent vocabula ab Arabica acceptis. Catalana igitur alfàbia "tina" et rajola "tegula" ab Arabica traxit, cum Hispanice eadem tinaja et teja dicantur; Catalane autem oleum dicitur oli et oliva oliva, cum Hispanica vocabula aceite et aceituna sint. Multo quidem magis praevalet in lingua Hispanica Arabica pars.[82]
Super illa vocabula, quae ab Latina hereditate accepit, lingua Catalane cito alia Graeca et Latina imitari coepit. Per medium enim aevum primamque partem moderni, qui Catalane scribebant etiam Latinas litteras norant, quare vocabula Latina facile in scripta moxque in dicta trahebant. Haec iam apud Raimundum Lullum inveniuntur, et saeculis XIV et XV multo plura Graeca et Latina vocabula nove accepta quam aliae linguae Romanicae Catalana habebat.[83]
Aliae linguae, unde vocabula in Catalanam transierunt, sunt Anglica, Francogallica, Italiana, Occitana, Castellana, et Vasconica.
Latina | Catalana | Occitana | Sarda (Campidanensis) | Italiana | Francogallica | Hispanica | Lusitana | Dacoromanica |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
consobrinus | cosí | cosin | fradili | cugino | cousin | primo | primo, coirmão | văr |
frater | germà | fraire | fradi | fratello | frère | hermano | irmão | frate |
fratris aut sororis filius | nebot | nebot | nebodi | nipote | neveu | sobrino | sobrinho | nepot |
aestas | estiu | estiu | istadi | estate | été | verano, estío | verão, estio | vară |
vespera | vespre | ser, vèspre | seru | sera | soir | tarde, noche[86] | tarde, serão[86] | seară |
matutinum tempus | matí | matin | mangianu | mattina | matin | mañana | manhã, matina | dimineață |
sartago | paella | padena | paella | padella | poêle | sartén | frigideira, fritadeira | tigaie |
lectus | llit | lièch, lèit | letu | letto | lit | cama, lecho | cama, leito | pat |
avis | ocell, au | aucèl | pilloni | uccello | oiseau | ave, pájaro | ave, pássaro | pasăre |
canis | gos, ca | gos, canh | cani | cane | chien | perro, can | cão, cachorro | câine |
prunum | pruna | pruna | pruna | prugna | prune | ciruela | ameixa | prună |
butyrum | mantega | bodre | burru, butiru | burro | beurre | mantequilla, manteca | manteiga | unt |
frustum | tros | tròç, petaç | arrogu | pezzo | morceau, pièce | pedazo, trozo[87] | pedaço, bocado | bucată |
griseus | gris | gris | canu | grigio | gris | gris, pardo[88] | cinzento, gris | gri,[89] sur, cenușiu |
calidus | calent | caud | callenti | caldo | chaud | caliente | quente | cald |
nimis | massa | tròp | tropu | troppo | trop | demasiado | demais, demasiado | prea |
velle | voler | vòler | bolli(ri) | volere | vouloir | querer | querer | a vrea |
capere | prendre | prene, prendre | pigai | prendere | prendre | tomar, prender | apanhar, levar | a lua |
precari | pregar | pregar | pregai | pregare | prier | orar | orar, rezar, pregar | a se ruga |
rogare | demanar/preguntar | demandar | dimandai, preguntai | domandare | demander | pedir, preguntar | pedir, perguntar | a cere, a întreba |
quaerere | cercar/buscar | cercar | circai | cercare | chercher | buscar | procurar, buscar | a căuta |
advenire | arribar | arribar | arribai | arrivare | arriver | llegar, arribar | chegar | a ajunge |
loqui | parlar | parlar | chistionnai, fueddai | parlare | parler | hablar, parlar | falar, palrar | a vorbi |
ēsse | menjar | manjar | pappai | mangiare | manger | comer (manyar in Lunfardo; papear sermone vulgari) | comer (papar sermone vulgari), manjar | a mânca |
Phonologia
[recensere | fontem recensere]Inter notas insignioribus phonologiae Catalanae sunt:
- Contrapositiones vocalium /ɛ e/ et /ɔ o/, ut in aliis linguis Romanicis occidentalibus excepta Hispanica.[90]
- Copia diphthongorum cum /w/, ut in Galliciana et Lusitana.[91]
- Copia vocabulorum monosyllaborum, contraria aliis linguis Romanicis, in quorum fine valde variae consonantes, etiam series consonantium, stare possunt.[92]
- Exsurdatio obstruentium finalium, quae paria qualia amic ("amicus") vs. amiga ("amica") genit.[93]
Hic describitur praecipue elocutio Catalanae Medianae, quae normalis habetur.
Vocales
[recensere | fontem recensere]Catalana servat, sicut pleraeque linguae Romanicae occidentales excepta Hispanica, septem vocales acutas linguae Proto-Romanicae.[95]: /a ɛ e i ɔ o u/.[96] Dialectus Baliaris octavam habet /ə/.[97] In dialecto normali, vocales graves in tres rediguntur: /a e ɛ/ > [ə]; /o ɔ u/ > [u]; /i/ distincta manet. Aliae dialecti aliter vocales redigunt.
Vocales anteriores | Vocales posteriores | ||||
---|---|---|---|---|---|
Vocabula | gel ("gelus") gelat ("lac gelidum") |
pedra ("lapis") pedrera ("lapicidinae") |
banya ("lavat") banyem ("lavamus") |
cosa ("res") coseta ("recula") |
tot ("omnia") total ("summa") |
Transcriptio in IPA |
[ˈʒɛl] [ʒəˈlat] |
[ˈpeðɾə] [pəˈðɾeɾə] |
[ˈbaɲə] [bəˈɲɛm] |
[ˈkɔzə] [kuˈzɛtə] |
[ˈtot] [tuˈtal] |
Diphthongi
[recensere | fontem recensere]Plerique diphthongi Catalani sunt diphthongi cadentes (i.e. prima vocalis est plena vocalis, secundaque fit consonans approximans vel semivocalis).
- Haec vocabula diphthongum habent, itaque monosyllaba sunt:
- mai 'numquam' [maj] / noi 'puer' [nɔj]
- pau 'pax' [paw] / bou 'bos' [bɔw]
- diu 'dicit' [diw]
- Haec hiatum habent, itaque bisyllaba sunt:
- dia 'dies' ['di.ə]
- cua 'cauda' ['ku.ə]
- diuen 'dicunt' ['diwən]
Diphthongi scandentes fiunt modo [w] semivocali post [k] et [g]:
- aigua «aqua» ['aj.gwə] (2 syllabae)
- ungüent «unguentum» [uŋ.'gwɛnt] (2 syllabae)
- pingüí «spheniscida» [piŋ.'gwi] (2 syllabae)
- llenguota «lingua grandis» [ʎəŋ.gwɔ.tə] (3 syllabae)
- quatre «quattuor» ['kwa.tɾə] (2 syllabae)
- qüestió «quaestio» [kwəs.ti.'o] (3 syllabae)
- quota «rata pars» ['kwɔ.tə] (2 syllabae)
Consonantes
[recensere | fontem recensere]Systema consonantium Catalanum plerumque Proto-Romanicum conservat.
Bilabiales | Alveolares / Dentales |
Palatales | Velares | ||
---|---|---|---|---|---|
Nasales | m | n | ɲ | ŋ | |
Mutae | surdae | p | t | k | |
sonorae | b | d | ɡ | ||
Affricatae | surdae | ts | tʃ | ||
sonorae | dz | dʒ | |||
Fricativae | surdae | f | s | ʃ | |
sonorae | (v) | z | ʒ | ||
Approximantes | centrales | j | w | ||
laterales | l | ʎ | |||
Tremulae simplices | ɾ | ||||
Tremulae multiplices | r |
Mutae et affricatae
[recensere | fontem recensere]Consonantes mutae et affricatae sonorae (/b/, /d/, /dʒ/, /g/) ad finem vocabuli cum surdis (/p/, /t/, /ts/, /tʃ/, /k/) commiscentur.[100] Elocutio est surda si sequitur sonus surdus aut pausa et sonora si sequitur sonus sonorus. Inter vocales autem aut liquidas mutae sonorae leniuntur in fricativas: /b/ > [β], /d/ > [ð], /ɡ/ > [ɣ]; excipiuntur /d/ post laterales et /b/ post /f/.
Fricativae
[recensere | fontem recensere]In sermone normali /v/ cum /b/ commixta est.[101] Manet tamen in Balearica,[102] Algarensi, Valentina, et quibusdam locis Catalauniae australis.[103]
Omnibus fricativis ad finem vocabuli ante pausam aut sonum surdum elocutio contingit surda, sed ad finem vocabuli ante sonum sonorum /s/ et /ʃ/ sonorae fiunt.
Liquidae
[recensere | fontem recensere]Apud /l/ /ʎ/ /m/ /n/, consonantes geminatas /l:/ /ʎ:/ /m:/ /n:/ habet sermo normalis. Sunt qui /r/ multiplicem arbitrentur geminatam habendam apud /ɾ/ simplicem.[104]
In sermone normali, consonanti /l/ elocutio velarizata [ɫ] semper contingit, sed in dialectis occidentalibus hoc modo in coda syllabae fit.[105]
Situs rhoticarum /r/ et /ɾ/ est valde similis ut in Hispanica. Ergo inter vocales contraponuntur, sed alibi sunt in situ complementario. Si prima consonans est in syllaba, [r] evenit, si in initio syllabae sed post consonantem , evenit [ɾ]. In cauda variatur per dialectos: sermo normalis habet [r] infirme multiplicem, sed dialectis occidentalibus solet esse [ɾ].[106]
Scriptura
[recensere | fontem recensere]Formae principales | A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | K | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | W | X | Y | Z | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Formae subiunctae | À | Ç | É È | Í Ï | L·L | Ó Ò | Ú Ü |
Lingua Catalana litteris Latinis scribitur, cum aliquot litteris adiectis et digraphis, modo ordinato ac plerumque phonologiam reddente.[107] Litterae K, W, Y solum in vocabula peregrina usurpantur.
Norma scribendi tractata est inter alia in Primo Congressu Gentium de Lingua Catalana, qui Barcinoni Octobri 1906 habitus est. Deinde Sectio Philologica Institut d'Estudis Catalans (IEC, anno 1911 constituti) Normes ortogràfiques anno 1913 dirigentibus Antonio Maria Alcover Pompeioque Fabra edidit. Anno 1932 Valentini scriptores atque sapientes Castaliae congressi Normes de Castelló, normas IEC secutas, sollemniter adoptarunt.[108]
Elocutio | Exempla | |
---|---|---|
a | /a/ | banya [ˈbaɲə] ("lavat") |
à | /a/ | ànima [ˈanimə] ("anima") |
b | /b/ ([b~β]), sed mb in fine syllabae sonat [m] | boig ['bɔtʃ] ("insanus"), amb [əm] ("cum") |
c | /k/; /s/ ante e, i; nc in fine syllabae sonat [ŋ] | cunya ['kuɲə] ("cunea"); felices [fə'ɫisəs] ("felices", feminino genere); blanc [ˈbɫaŋ] ("albus") |
ç | /s/ | feliç [fəˈɫis] ("felix") |
d | /d/ ([d~ð]); nd in fine syllabae sonat [n] | desig [də'zitʃ] ("desiderium"), rotund [ru'tun] ("merus, manifestus") |
e | /e/, /ɛ/ | membre [ˈmembɾə] ("membrum"), pel [ˈpɛɫ] ("pilus") |
é | /e/ | també [təmˈbe] ("quoque") |
è | /ɛ/ | elèctric [əˈɫɛktrik] ("electricus") |
f | /f/ | foc [ˈfɔk] ("ignis") |
g | Plerumque /g/ ([ɡ~ɣ]) | botiga [buˈtiɣə] ("taberna") |
/ʒ/ ante e et i | boges ['bɔʒəs] ("insanae") | |
ng in fine syllabae sonat [ŋ] | fang [ˈfaŋ] ("lutus") | |
gu | /ɡ/ ante i et e | guerra [ˈɡɛrə] ("bellum") |
/ɡw/ alibi | guant [ˈɡwan] ("digitabulum") | |
gü | /ɡw/ (scribitur ante e et i) | llengües [ˈʎɛŋ.ɡwəs] ("linguae") |
h | tacita | ham [ˈam] ("hamus") |
i | /i/, /j/ | amic [əˈmik] ("amicus"), rei [ˈrej] ("rex") |
í | /i/ acuta | camí [kəˈmi] ("via") |
ï | /i/ in hiatu | ruïna [ru.'i.nə] ("ruina") |
ig | [tʃ], [dʒ] et [itʃ], [idʒ] in fine vocabuli | raig [ˈratʃ] ("rivus"), desig [də'zitʃ] ("desiderium") |
ix | /ʃ/ ([jʃ] in quibusdam dialectis), /iʃ/ | caixa [ˈkaʃə] ("capsa"), guix [ˈɡiʃ] ("creta") |
j | /ʒ/ | boja ['bɔʒə] ("insana") |
l | /l/ | gel [ˈʒɛɫ] ("gelus") |
ll | /ʎ/ | lloc [ˈʎɔk] ("locus") |
l·l | /ll/ | novel·la [nuˈβɛɫɫə] ("mythistoria") |
m | /m/ | banyem [bəˈɲɛm] ("lavamus") |
n | /n/, sed etiam /m/ ante bilabiales et /ŋ/ ante velares | envegen [əmˈbɛ.ʒən] ("invident"), llengua [ˈˈʎɛŋ.ɡwə] ("lingua") |
ny | /ɲ/ | Catalunya [kətəˈɫuɲə] ("Catalaunia") |
o | /o/, /ɔ/ | fons [ˈfons] ("fundus"), home [ˈɔmi] ("vir") |
ó | /o/ | cançó [kənˈso] ("cantus") |
ò | /ɔ/ | pròxim [ˈpɾɔksim] ("propinquus") |
p | /p/; mp in fine syllabae sonat [m] | pedra [ˈpeðɾə] ("lapis"), compte [ˈkom.tə] ("ratio") |
qu | /k/ ante i et e | qui [ki] ("qui") |
/kw/ alibi | quatre [ˈkwatrə] ("quattuor") | |
qü | /kw/ (scribitur ante e et i) | obliqües [uβˈɫikwəs] ("obliquae") |
r | /r/ ad initium vocabuli et ante pausam, /ɾ/ alibi, sed ad finem vocabuli saepe tacet | roure [ˈrowɾə] ("quercus"), pedrera [pəˈðɾeɾə] ("lapicidinae"), posar [puˈza] ("ponere"), aqüífer [ə.'kwi.fəɾ] ("solum aquarium") |
rr | /r/ (scribitur inter vocales) | ferro [ˈfɛru] ("ferrum") |
s | Plerumque /s/, sed inter vocales /z/ | set [ˈsɛt] ("sitis"), casa [ˈkazə] ("domus") |
ss | /s/ (scribitur inter vocales) | grossa [ˈɡɾɔsə] ("magna") |
t | Plerumque /t/ Ante liquidam, signum geminandi Ante sibilantem, signum affricandi Post n et l ad finem syllabae tacet |
tot [ˈtot] ("omnia") atlas [ˈaɫɫəs] ("atlas"), rotllo [ˈrɔʎʎu] ("volumen"), setmana [səmˈmanə] ("septimana"), cotna [ˈkonnə] ("corium") fetge [ˈfeddʒə] ("iecur"), mitjó [midˈdʒo] ("udo"), despatx [dəsˈpatʃ] ("tabularium"), dotze [ˈdoddzə] ("duodecim"), potser [putˈsɛ] ("fortasse") guant [ˈɡwan] ("digitabulum") |
u | /u/, /w/ | vuit [bujt] ("octo"), neu [new] ("nix") |
ú | [u] | pallús [pəˈʎus] ("stultus") |
ü | [u] in hiatu | taüt [təˈut] ("arca cadaveris") |
v | /b/ ([b~β]) | ven [ben] ("vendit") |
x | [ʃ] in initio vocabuli aut post consonantem post vocalem (nisi i), [ɡz] ante vocalem acutam, [ks] post vocalem acutam |
xarxa [ˈʃarʃə] ("rete") exacte [əɡˈzaktə] ("exactus"), fax [ˈfaks] ("facsimile") |
z | /z/ | quinze [ˈkinzə] ("quindecim") |
Scriptura Braille
[recensere | fontem recensere]Litterae Catalanae scriptura Braille sic efficiuntur.[109]
Morphosyntaxis
[recensere | fontem recensere]Morphosyntaxis Catalana est similis ceteris linguis Romanicis. Notanda sunt:[110]
- Articuli et definitus et indefinitus.
- Nomina, adiectiva, pronomina, et articuli per genera (masculinum et femininum) et numeros (singularem et pluralem) flectuntur. Per casus autem nihil flectitur nisi pronomina.
- Verbis est flexura ampla per personas, numeros, tempora, aspectus, et modos (etiam modum coniunctivum).
- Vocabula praecipue, at non rigide, ordine subiectum-verbum-obiectum posita.
Nomina et adiectiva
[recensere | fontem recensere]
|
|
|
|
Flexura per genera notabilissime differt a Lusitana, Hispanica, et Italiana suffixo masculino -o amisso, quam ob rem vicissitudo -o/-a mutata est in ø/-a.[111] Excipiuntur pauca, ut minso/minsa ("rarus/rara").[112] Fiunt multae vicissitudines non penitus regulares, inter alias:[113]
- Affricatio: boig/boja ("insanus/insana") vs. lleig/lletja ("turpis")
- n amissa: pla/plana ("planus/plana") vs. segon/segona ("secundus/secunda")
- Exsurdatio obstruentium finalium: sentit/sentida ("sentitus/sentita") vs. dit/dita ("dictus/dicta")
Paria suppletiva sunt rara ut in lingua Italiana et Hispanica, nec Francogallica. Catalane igitur dicitur noi/noia ("puer"/"puella") et gall/gallina ("gallus"/"gallina"), cum Francogallice sint garçon/fille et coq/poule.[114]
Adiectivis generis ambigui ex tertia declinatione nova nota feminina inici solet, ut etiam in Occitana et Francogallica. Invenitur igitur bullent/bullenta ("fervens") apud traditum bullent/bullent.[115]
Ut in aliis linguis Romanicis occidentalibus, pluralem exprimit praecipue suffixum -s, quod similiter ut flexura per genera, tamen rarius, vicissitudines morphologicas efficit.[116] Quarum gravissima est -o- quibusdam seriebus consonantium in masculino genere iniecta: el pols/els polsos ("pulsus"/"pulsūs") vs. la pols/les pols ("pulvis"/"pulvera").[117]
Determinantia
[recensere | fontem recensere]
|
|
|
Flexura determinantium est multiplex, praecipue ob multitudinem elisionum, similis tamen linguis vicinis.[119] Sunt plures contractiones praepositionum cum articulo quam Hispanicae, ut dels (praepositio genitiva cum articulo definito masculino plurali), sed pauciores quam Italianae (cui sunt sul, col, nel, etc.).[120]
In Catalana Mediana paene omissa sunt possessiva gravia (mon, etc.) elataque sunt acuta cum articulo (el meu, etc.), sicut in Italiana.[121]
Pronomina personalia
[recensere | fontem recensere]singular | plural | ||
---|---|---|---|
1a persona | jo, mi | nosaltres | |
2a persona | vulgare | tu | vosaltres |
sollemne | vostè | vostès | |
reverens | (vós)[123] | ||
3rd person | masculinum | ell | ells |
femininum | ella | elles |
Pronominibus personalibus Catalanis morphologia est multiplex, praecipue gravibus, quae multas formas habent (13, apud 11 in Hispanica et 9 in Italiana).[124] Notanda sunt pronomen generis ambigui ho et magna libertas in pronominibus gravibus componendis (65 composita).[125]
Personae secundae contingit distinctio T-V, propria omnibus linguis Romanicis sed aliena Latinae classicae. Nam alia pronomina in sollemniore modo appellandi, alia in vulgariore usurpantur.
Haec multo maiorem libertatem extraponendi Catalanae quam Francogallicae aut Hispanicae faciunt. Ergo Catalane dici potest m'hi recomanaren ("Me ei commendarunt"), cum Francogallice ils m'ont recommandé à lui et Hispanice me recomendaron a él dicendum sit.[126] Sic, etsi nomina casibus carent, paene omnis res nominalis thema periodi fieri potest, cum Francogallice necesse sit vocem passivam adhibere, aut in Hispanica obiectum rectum praepositione notare.[127]
Verba
[recensere | fontem recensere]Infinita | Forma | |||||
---|---|---|---|---|---|---|
Infinitivus | portar | |||||
Gerundium | portant | |||||
Participium perfectum | portat (portat, portada, portats, portades) | |||||
Indicativus | jo | tu | ell / ella [vostè] |
nosaltres | vosaltres [vós] |
ells / elles [vostès] |
Praesens | porto | portes | porta | portem | porteu | porten |
Imperfectum | portava | portaves | portava | portàvem | portàveu | portaven |
Praeteritum (exoletum) | portí | portares | portà | portàrem | portàreu | portaren |
Futurum | portaré | portaràs | portarà | portarem | portareu | portaran |
Condicionale | portaria | portaries | portaria | portaríem | portaríeu | portarien |
Coniunctivus | jo | tu | ell / ella [vostè] |
nosaltres | vosaltres [vós] |
ells / elles [vostès] |
Praesens | porti | portis | porti | portem | porteu | portin |
Imperfectum | portés | portéssis | portés | portéssim | portéssiu | portessin |
Imperativus | jo | tu | ell / ella [vostè] |
nosaltres | vosaltres [vós] |
ells / elles [vostès] |
— | — | porta | porti | portem | porteu | portin |
Ut in omnibus linguis Romanicis, plures flexurae verbis quam nominibus contingunt. Suffixa ubique iniecta sunt, adiuta infixis, vocalibus vicissim mutatis, radicibusque suppletis; quae tamen secundaria ac minus productiva quam in Hispanica sunt.[129]
Systema verbale commune est fere omnibus linguis Romanicis occidentalibus, sed indicativo perfecto simplici in plerisque dialectis supposita est periphrasis anar ("ire") + infinitivo.[130]
Mos est verba Catalana in tres coniugationes digerere, quibus sunt vocales propriae -a-, -e-, -i-, hancque in duos typos scindere. Sola tamen nostro tempore productiva est prima coniugatio (fere 3500 verbis crebris), et mediocriter tertia (in typo verbi servir, fere 700 verbis crebris) cum verba secundae coniugationis infra 100 sint, nec nova fingere liceat nisi componendo.[131]
Fictio vocabulorum
[recensere | fontem recensere]Derivatio morphologica in Catalana iisdem principiis ut in aliis linguis Romanicis utitur. Nam plura uno affixa uni lexemati saepe agglutinantur, aliquot vicissitudines sonorum fiunt, ut elèctric [əˈlɛktrik] ("electricus") vs. electricitat [ələktrisiˈtat] ("electricitas"), et solent verba habere praefixa, ut preveure ("praevidere").[132]
Vocabula modis variis componi possunt.[133]
Forma | Exemplum | Sensus |
---|---|---|
nomen altero nomine per praepositionem definitum | màquina d'escriure | "dactylographium" |
nomen adiectivo definitum | estat major | "collegium ducum" |
nomina recte composita, altero primum definiente | paper moneda | "charta argentaria" |
verbum cum obiecto compositum | paracaigudes | "umbrella descensoria" |
nomen adiectivo definitum, ipsum sensu adiectivo | pit-roig | "erithacus" |
Ordo vocabulorum
[recensere | fontem recensere]Periodi Catalani formam communem lingarum Romanicarum occidentalium accipiunt. Ordo enim principalis vocabulorum est subiectum–verbum–obiectum.[135]; tamen aliquot libertatis, etsi minus quam in Latina, manet. Exempli gratia, dicere licet tam Ha arribat el tren ("Advenit tramen") quam El tren ha arribat ("Tramen advenit").[136]
Nomina hominum
[recensere | fontem recensere]Cum in tota Hispania cuique sint et patrium et maternum cognomen, proprium linguae Catalanae est coniunctionem i ("et") intericere, qui mos lege permissus est.[137][138]
Dialecti
[recensere | fontem recensere]Dialectis linguae Catalanae magna est similitudo, haud ut in aliis linguis Romanicis, et lexica et semantica et syntactica et morphologica et phonologica.[139] Intelligibilitas inter dialectos est magna,[140][141][142] aestimata inter 90 et 95 centesimas,[143] excepto dialecto remoto Algarensi.[144]
Dialecti Catalanae in duas magnas greges dividuntur, quas primus anno 1861 distinxit Manuel Milá y Fontanals, scilicet orientalem et occidentalem,[145][146] discordes praecipue elocutione vocalium gravium a et e. In orientalibus enim dialectis in /ə/ mixtae sunt, sed in occidentalibus manent /a/ et /e/.[147][148] Sunt quidem alia discordia in elocutione, morphologia verbali, et lexi.[149] Catalana occidentalis ex duabus dialectis occidentali-septentrionali et Valentina, orientalis ex quattuor, scilicet Mediana, Baliari, Rossilionensi, et Algarensi, constat.[150] Haec vero in dialectos minores dividi possunt.
Catalana Mediana habetur norma elocutionis et plurimi ea loquunutur, in regionibus celebribus provinciae Barcinonensis, dimidio orientali Tarraconensis, maioreque parte Gerundensis habitantes.[151] Regit hanc normam Institutum Scientiae Rerum Catalanarum. In Communitate autem Valentina alia norma est, ab Academia Valentina Linguae recta.
Grex | Catalana occidentalis | Catalana orientalis | ||||
---|---|---|---|---|---|---|
Dialectus | Occidentalis-septentrionalis | Valentina | Mediana | Baliaris | Septentrionalis/Rossilionensis | Algarensis |
Regio | Hispania, Andorra | Hispania | Francia | Italia | ||
Andorra, provincia Ilerda, occidentalis pars Tarraconensis, Fines Aragoniae | Communitas Valentina, Carchis | Provincia Barcinonensis, orientalis pars Tarraconensis, maxima Gerundensis | Insulae Baliares | Rossilio/Catalaunia Septentrionalis | Urbs Algarium in Sardinia |
Phonologia
[recensere | fontem recensere]Dialecti sunt discordes in gradu vocalium redigendarum,[154] et in modo /ɛ e/ contraponendarum.[155]
In dialectis orientalibus (Maioricana excepta), vocales graves in tres rediguntur: /a e ɛ/ > [ə]; /o ɔ u/ > [u]; /i/ distincta manet.[156] In Algarensi vocalis [ə] in [a] summissa est. Occidentales systema Proto-Romanicum quinque vocalium gravium servat: /e ɛ/ > [e], /o ɔ/ > [o], /a u i/ manent.[157] In quibusdam vero dialectis occidentalibus vocales nonnumquam ultra rediguntur aut concinuntur. Dialecto Maioricanae sunt quattuor vocales graves, /a e ɛ/ ut in Catalana orientali mixtis, sed /o ɔ/ > [o] ab /u/ ut in Catalana occidentali distinctis.[158]
Vocalis /ɛ/ Catalanae Medianae in Baliari dialecto /ə/ sonat. Multa vocabula in dialectis orientalibus /ɛ/ sed in occidentalibus /e/ habent.[159]
Paria vocabulorum: primi radice acuta, alterius radice gravi |
Occidentalis | Orientalis | |||
---|---|---|---|---|---|
Maioricana | Mediana | Septentrionalis | |||
Vocales anteriores |
gel ("gelus") gelat ("lac gelidum") |
[ˈdʒɛl] [dʒeˈlat] |
[ˈʒɛl] [ʒəˈlat] |
[ˈʒel] [ʒəˈlat] | |
pera ("pirum") perera ("pirus") |
[ˈpeɾa] [peˈɾeɾa] |
[ˈpəɾə] [pəˈɾeɾə] |
[ˈpɛɾə] [pəˈɾeɾə] |
[ˈpeɾə] [pəˈɾeɾə] | |
pedra ("lapis") pedrera ("lapicidinae") |
[ˈpeðɾa] [peˈðɾeɾa] |
[ˈpeðɾə] [pəˈðɾeɾə] | |||
banya ("lavat") banyem ("lavamus") Maioricane: banyam ("lavamus") |
[ˈbaɲa] [baˈɲem] |
[ˈbaɲə] [bəˈɲam] |
[ˈbaɲə] [bəˈɲɛm] |
[ˈbaɲə] [bəˈɲem] | |
Vocales posteriores |
cosa ("res") coseta ("recula") |
[ˈkɔza] [koˈzeta] |
[ˈkɔzə] [koˈzətə] |
[ˈkɔzə] [kuˈzɛtə] |
[ˈkozə] [kuˈzetə] |
tot ("omnia") total ("summa") |
[ˈtot] [toˈtal] |
[ˈtot] [tuˈtal] |
[ˈtut] [tuˈtal] |
Morphologia
[recensere | fontem recensere]Indicativus praesens 1ae personae: in Catalana orientali et occidentali-septentrionali cadit -o, -i, vel -∅ secundum dialectum in omnibus coniugationibus. In Valentina cadit -e in 1a coniugatione, -∅ in 2a et 3a.
Verba incohativa: in Catalana orientali cadunt -eixo, -eix, -eixen, -eixi; in occidentali -isc/-esc, -ix, -ixen, -isca/-esca.
Coniugatio | Catalana orientalis | Catalana occidentalis | Sensus | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Mediana | Septentrionalis | Baliaris | Valentina | Occidentalis-septentrionalis | ||||
1a | parlo | parli | parl | parle | parlo | 'loquor' | ||
2a | temo | temi | tem | tem | temo | 'timeo' | ||
3a | pura | sento | senti | sent | sent | sento | 'sentio', 'audio' | |
incohativa | poleixo | poleixi | poleix vel polesc | polisc vel polesc | pol(e)ixo | 'polio' |
/n/ in nominibus et adiectivis pluralibus, quae proparoxytona fuerint: Catalana orientalis omittit, ut homes 'viri', joves 'iuvenes'; Catalana occidentalis servat, ut hòmens 'viri', jóvens 'iuvenes'. Ebusitana in hac re occidentales dialectos sequitur.[161].
Lexis
[recensere | fontem recensere]Sensus | "speculum" | "puer" | "scopae" | "umbilicus" | "exire" |
---|---|---|---|---|---|
Catalana orientalis | mirall | noi | escombra | llombrígol | sortir |
Catalana occidentalis | espill | xiquet | granera | melic | eixir |
Normae
[recensere | fontem recensere]Linguae Catalanae sunt duae normae principales:
- norma universa, quam regit Institut d'Estudis Catalans (IEC), et cui fundamentum est orthographia a Pompeio Fabra edita, aptata ad sermonem Catalanam Medianam Barcinonensem, Hispanismis expertem, sed quaedam ex aliis dialectis in normam accipiens;[162] et
- norma Communitatis Valentinae et Carchis, quam regit Acadèmia Valenciana de la Llengua (AVL), condita in litteris sermoneque Valentinis atque normis traditis Castaliae.
Discordia normarum manifestissima est scriptura accentus multarum litterarum e in syllabis acutis, quibus in orientalibus dialectis elocutio est [ɛ], ergo scriptura è, sed in Valentina é scribitur secundum elocutionem occidentalem [e], exempli gratia: francès, anglès, cafè, conèixer, comprèn (IEC) / francés, anglés, café, conéixer, comprén (AVL) (Francicus, Anglicus, caffeum, noscere, comprehendit). Tamen alia vocabula etiam norma Valentina è scribuntur quamquam ibi dicuntur [e], ut: què, València, sèsam, plèiade, bèstia, sèrie et època. Alia dissimilia sunt tl (AVL) pro tll in quibusdam vocabulis, ut ametla/ametlla ('amygdalum'), espatla/espatlla ('dorsum'), demonstrativa brevia (este 'hic', eixe 'ille') ex aequo cum auctis (aquest, aqueix), et formae verbales propriae Valentinae aut omnibus dialectis occidentalibus ut suffixum incohativum, prima persona singularis indicativi praesentis, et modus coniunctivus.
Quamquam et linguistae et ipsa AVL consentiunt Catalanam et Valentinam unam linguam esse, sunt in Valentia qui Valentinam seiunctam velint. Hanc sententiam proferunt praecipue homines ipsi Valentina imperiti. [163] Ob istam dissensionem aliquando facta sunt miranda. Ita, cum Constitutio Europaea conscriberetur, magistratus Hispaniae Unioni Europaeae translationes singulas praebuerunt in Vasconicam, Gallaicam, Catalanam, et Valentinam, sed Catalanus et Valentinus textus idem fuerunt.[164]
Insulae Baliares norma IEC utuntur, sed ad dialectum Baliarem aptata a collegio philologico Universitatis Baliarium Insularum. Cum igitur IEC tam rectum cantam quam cantem ('canimus') scribere habeat, Universitas formam in omnibus rebus praeferendam in Insulis Baliaribus habet cantam. Aliud proprium normae Baliari est 1a persona singularis indicativi praesentis exitu carens: jo compr ('ego emo'), jo tem ('ego timeo'), jo dorm ('ego dormio').
IEC ipse normam aptatam ad dialectum Algarensem effecit. Ei sunt inter alia: articulus definitus lo pro el; peculiaria pronomina possessiva la mia, lo sou/la sua, lo tou/la tua, et cetera; tempus imperfectum omnium coniugationum cum -v- /v/: cantava, creixiva, llegiva; multa vocabula propria: manco pro menys ('minus'), calqui u pro algú ('aliquis'), qual/quala pro quin/quina ('qui, quae'), et cetera; et pronomina gravia mutata.
Auctoritas in aliis linguis
[recensere | fontem recensere]Per totum Mediterraneum, praesertim in Italia australi et insulis Tyrrheni Maris, sunt linguae et dialecti quarum derivationem lingua Catalana impulit. Inter quas:
- Sarda (Sardinia)
- Sicula (Sicilia)
- Neapolitana (Neapolis)
- Sassaritana (Sassaris, in Sardinia)
- Gallurensis (Gallura, in Sardinia)
- Lingua Castellana churro (commarcae internae Communitatis Valentinae)
- Lingua Castellana Murciana (Murcianum)
Etiam in terris Vandalis australibus et occidentalibus auctoritas Catalana linguae Castellanae affuit cum Catalani illuc saeculo XVIII migrarent.
Diplomata
[recensere | fontem recensere]Lingua Catalana docetur in universitatibus paucis sed situ diversis per Europam et Americam, et in domis rerum Catalanarum per orbem.[165][166] Diplomata in aliis terris non eadem, sed aequalia, accipi possunt.
- In Catalaunia, Collegium Perpetuum Catalanae curat diplomata Inscriptionis Generalis Consiliorum Linguisticorum.[167]
- In Communitate Valentina, La Junta Qualificadora de Coneixements de Valencià est collegium quod scientiam Valentinae probat. Sunt quoque alia collegia probatoria adaequata, La Comisión Interuniversitaria de Estandarización de Acreditaciones de Conocimientos de Valenciano (CIEACOVA) et Escuela Oficial de Idiomas (EOI).[168] Quae diplomata in gradus diversos haberi possunt: A1; A2; B1; B2; C1; C2; Lingua procurationis; Lingua in nuntiis publicis; et Libri corrigendi.[168]
- In Baliaribus, Direcció general de política lingüística talia diplomata curat.[169]
- In terris externis, Institutum Raimundi Lulli examina ad diplomata linguae Catalanae accipienda pronuntiat. Probantur gradus A2, B1, B2, C1 et C2. Requiritur vectigal, exceptis quibusdam terris, ut examen inire liceat. Id Institutum est consortium Generalitatis Catalauniae, Gubernationis Insularum Baliarium, et Civitatis Barcinonis.[170]
Exemplar
[recensere | fontem recensere]Lectum[171] ex fabula quam Manuel de Pedrolo anno 1970 scripsit, Un amor fora ciutat ("Amor extra urbem").
Catalane | Verbum pro verbo versum | Ad sensum versum |
---|---|---|
Tenia prop de divuit anys quan vaig conèixer | Habebam prope duodeviginti anni cum vado noscere | Fere duodeviginti annos habebam cum novi |
en Raül, a l'estació de Manresa. | is Raül, ad ea statio de Minorisa | Raül, in statione ferriviaria Minorisae. |
El meu pare havia mort, inesperadament i encara jove, | Is meus pater mortuus erat, insperate et adhuc iuvenis, | Pater meus mortuus erat, insperate et adhuc iuvenis, |
un parell d'anys abans, i d'aquells temps | unum par de anni ante, et de illa tempora | ante aliquot annis; quorum temporum |
conservo un record de punyent solitud. | conservo una memoria de acuta solitudo | magnae solitudinis etiam nunc memor sum. |
Les meves relacions amb la mare | Eae meae coniunctiones cum ea mater | Mea societas cum matre |
no havien pas millorat, tot el contrari, | non erant minime meliores factae, omnia is contrarius, | minime invaluerat; potius |
potser fins i tot empitjoraven | forsan etiam peiores fiebant | forsan et decidebat |
a mesura que em feia gran. | ad mensura quae me faciebam magnus. | quanto magis adolescebam. |
No existia, no existí mai entre nosaltres, | Non exstabat, non exstitit numquam inter nos, | Non exstabat, nec umquam inter nos exstiterat |
una comunitat d'interessos, d'afeccions. | una communitas de studia, de affectus. | studiorum aut affectuum communitas. |
Cal creure que cercava... una persona | Necesse est credere quod quaerebam... unus homo | Credendus sum quaesivisse... hominem |
en qui centrar la meva vida afectiva. | in qui circumagere ea mea vita affectiva. | cui affectus animi intenderem. |
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Basileae quartum congressum linguae Catalanae . . . habetis": (p. 484 apud Google Books)
- ↑ "Catalanice . . . catalanitatem . . . linguae Catalanicae" hic legis
- ↑ "La AVL destaca que el valenciano sigue vivo en la comarca murciana de El Carche". 23 Julii 2013
- ↑ Joshua Project. "Catalonian :: Joshua Project". Joshua Project
- ↑ El català, llengua d'Europa. 2009
- ↑ 6.0 6.1 6.2 "Usos lingüístics. Llengua inicial, d'identificació i habitual Metodologia". Idescat
- ↑ "Formula:Citation error"
- ↑ García Venero 2006.
- ↑ Burke 1900, p. 154.
- ↑ 10.0 10.1 Acadèmia Valenciana de la Llengua (9 February 2005). "Acord de l'Acadèmia Valenciana de la Llengua (AVL), adoptat en la reunió plenària del 9 de febrer del 2005, pel qual s'aprova el dictamen sobre els principis i criteris per a la defensa de la denominació i l'entitat del valencià". pp. 52
- ↑ Lledó 2011, pp. 334–337.
- ↑
- ↑ Veny 1997, pp. 9–18.
- ↑ Moran 2004, pp. 37–38.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 632.
- ↑ Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
- ↑ MORAN, J. i J. A. RABELLA (ed.)Primers textos de la llengua catalana. Barcelona: Proa, 2001. ISBN 84-8437-156-5
- ↑ Riquer 1964
- ↑ Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
- ↑ Wheeler 2010, p. 190.
- ↑ Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
- ↑ Wheeler 2010, p. 190.
- ↑ Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
- ↑ Wheeler 2010, p. 190.
- ↑ Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
- ↑ Wheeler 2010, p. 190-191.
- ↑ Wheeler 2010, p. 190.
- ↑ Wheeler 2010, p. 191.
- ↑ "L'interdiction de la langue catalane en Roussillon par Louis XIV". "CRDP, Académie de Montpellier
- ↑ Marfany 2002.
- ↑ Wheeler 2010, p. 190.
- ↑ Costa Carreras & Yates 2009, pp. 10–11.
- ↑ Wheeler 2010, p. 1.
- ↑ Wheeler 2010, p. 190.
- ↑ https://www.ccma.cat/324/des-de-quan-som-bilingues-els-catalans-primer-estudi-del-proces-dintroduccio-del-castella/noticia/2915249 Des de quan som bilingües els catalans? Primer estudi del procés d'introducció del castellà]
- ↑ «La bilingüització de Catalunya durant el segle XX», amb Francesc Bernat, Mireia Galindo i Carles de Rosselló els primers immigrants no catalanoparlants, que es concentren sobretot a l’àrea de Barcelona, adopten generalment el català perquè continua sent la llengua predominant del carrer.
- ↑ Wheeler 2010, p. 190.
- ↑ Burgen, Stephen (22 Novembris 2012). "Catalan: a language that has survived against the odds". The Guardian
- ↑ Casademont, Enric Pujol (2020). "Culture, language and politics. The Catalan cultural resistance during the Franco regime (1939-1977)". Catalan Historical Review 13: 69–84
- ↑ CORNELLÀ-DETRELL, JORDI (2011). Literature as a Response to Cultural and Political Repression in Franco's Catalonia. Boydell & Brewer. ISBN 978-1-85566-201-8.
- ↑ Una polèmica literària sota el franquisme. . Palavracomum
- ↑ Primera emisión de un programa en catalán. . RTVE
- ↑ Rendon, Sílvio (2007). "The Catalan premium: language and employment in Catalonia". Journal of Population Economics 20 (3): 669–686
- ↑ Wheeler 2005, p. 1.
- ↑ Encuesta de usos lingüísticos en las comarcas orientales de Aragón. Año 2003.[nexus deficit] [1][nexus deficit] Gobierno de Aragón - Instituto Aragonés de Estadística, Estadística de usos lingüísticos en la Franja de Aragón. Año 2004. Generalidad de Cataluña
- ↑ "Dictamen de la comisión de Educación, Cultura y Deporte sobre la proposición de ley de uso, protección y promoción de las lenguas propias de Aragón"
- ↑ Wheeler 2005, p. 1.
- ↑ "Encuesta de usos lingüísticos en l’Alguer 2004". Generalitat de Catalunya
- ↑ 49.0 49.1 "Legge 15 Dicembre 1999, n. 482. Norme in materia di tutela delle minoranze linguistiche storiche. Gazzetta Ufficiale n. 297. 20 dicembre 1999"
- ↑ Estatut Comunal. Art.9. Ciutat de l'Alguer, 8 Augusti 2000
- ↑ Wheeler 2003, p. 207.
- ↑ Wheeler 2010, p. 191.
- ↑ [2],Coneixement de llengües 2018
- ↑ [3]. Encuesta de usos lingüísticos de la población 2018. Instituto de Estadística de Cataluña (Idescat).
- ↑ "Formula:Citation error"
- ↑ 2010 Language Policy Report. . Generalitat de Catalunya
- ↑ CPNL, Consorci per a la Normalització Lingüística-. Consorci per a la Normalització Lingüística. . Consorci per a la Normalització Lingüística - CPNL
- ↑ Wheeler 2010, p. 191.
- ↑ Armora, Esther (9 Septembris 2013). "Cataluña ordena incumplir las sentencias sobre el castellano en las escuelas". ABC
- ↑ "You are here: ANSAmed. Catalonia: Supreme Court, 25% of lessons must be in Spanish"
- ↑ Sorolla, Natxo (coord ); Gimeno, Chabier; Giralt; Montañés, Miguel; Moret, María Teresa; Reyes, Anchel; Sisas, Ramón; Solé, Joan et al (2018). Prensas de la Universidad de Zaragoza. p. 51. ISBN 9788417633509
- ↑ (pdf) Enquesta sobre usos lingüístics a la Franja. Sorolla. 2005
- ↑ Servicio de Investigación y Estudios Sociolingüísticos, Fondo de Datos Numéricos, de la Consellería de Cultura, Generalidad Valenciana. Datos de "lengua que habla en casa".
- ↑ Montoya, Brauli: La difusió social de la substitució lingüística a la ciutat d’Alacant: Assaig d’una cronologia Formula:Wayback, Treballs de sociolingüística catalana 13, pp. 25-38.
- ↑ "Estadística d'usos Lingüístics a Catalunya".
- ↑ Bernat Joan i Marí: Canvi demogràfic i substitució lingüística a les illes Pitiüses Formula:Wayback Institut d’Estudis Eivissencs Territoris (1999), 2:103-111
- ↑ Població segons llengua d'identificació. Dades enllaçades 2003-2008 Catalunya. Any 2008. Instituto de Estadística de Cataluña (Idescat).
- ↑ 68.0 68.1 "La llengua a Andorra"
- ↑ http://www.unesco.org/new/es/unesco/worldwide/unesco-regions/europe-and-north-america/andorra%7C Andorrae accessus in Nationes Unitas
- ↑ [4] Socii Consilii Europae.
- ↑ [http://www.unmultimedia.org/s/photo/detail/413/0413555.html Oratio ministri rerum externarum Andorrae ad Nationes Unitas.
- ↑ "Andorra en el festival de Eurovisión de 2004."
- ↑ Wheeler 2010, p. 191.
- ↑ http://www.lavanguardia.com/politica/20160817/403994492086/catalan-frances-catalunya-nord-independencia.html Sólo 1´3% emplea a diario el catalán y sólo un 5´7% lo entiende en Rosellón.
- ↑ Wheeler 2010, p. 191.
- ↑ "Charte en faveur du Catalan" "La catalanitat a la Catalunya Nord"
- ↑ "Formula:Citation error"
- ↑ Estatut Comunal. Art.9. Ciutat de l'Alguer, 8 Augusti 2000.
- ↑ "Barceloneta de Sardeniya, en la página de la Obra Cultural de l'Alguer"
- ↑ El catalán en el ámbito educativo. . Culturcat (Generalidad de Cataluña)
- ↑ Bruguera 2008, p. 3046.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 632.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 632.
- ↑ Jud 1925.
- ↑ Colón 1993, pp. 33–35.
- ↑ 86.0 86.1 Lusitane véspera et Hispanice víspera "pridiana dies" dicitur.
- ↑ Hispanice trozo quoque dicitur, quod vocabulum a tros tractum est. Colón 1993, p 39. Item Lusitana troço accepit, sensu scilicet novato: "res, instrumentum".
- ↑ Gris est vocabulum recens ab Occitana acceptum. Pardo est antiquius Gallego, Rosa; Sanz, Juan Carlos (2001). Diccionario Akal del color. Akal. ISBN 978-84-460-1083-8
- ↑ Saeculo XX a Francogallica acceptum.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Carbonell & Llisterri 1999, p. 62.
- ↑ Hic, ut fieri solet, "lingua Proto-Romanica" designat linguam minorem quam Proto-Romanica sensu stricto, matrem non Sardae sed omnium Romanicarum ceterarum.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Wheeler 2010, pp. 37, 53-54.
- ↑ Wheeler 2010, pp. 53-55.
- ↑ Carbonell & Llisterri 1999, pp. 61–65.
- ↑ Lloret 2004, p. 278.
- ↑ Wheeler 2005, p. 13.
- ↑ Carbonell & Llisterri 1992, p. 53.
- ↑ Veny 2007, p. 51.
- ↑ Bonet, Eulàlia; Mascaró, Joan (1997). "On the Representation of Contrasting Rhotics". In Martínez-Gil, Fernando; Morales-Front, Alfonso. Issues in the Phonology and Morphology of the Major Iberian Languages. Georgetown University Press. ISBN 978-0-87840-647-0.
- ↑ Recasens & Espinosa 2005, p. 20.
- ↑ Padgett 2009, p. 432.
- ↑ Wheeler 2010, p. 6.
- ↑ Carreras, Joan Costa, ed. (2009). The Architect of Modern Catalan: Selected writings. John Benjamins Publishing. ISBN 978-9027289247
- ↑ World Braille Usage (3a. ed.). Perkins. 2013. p. 172. ISBN 978-0-8444-9564-4
- ↑ Swan 2001, pp. 97–98.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630-631.
- ↑ Fabra 1926, pp. 29–30.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 630.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Fabra 1926, p. 42.
- ↑ Exoletum in plerisque dialectis.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Fabra 1926, pp. 70–71.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 631.
- ↑ Catalan. . World Atlas of Language Structures (WALS) Online
- ↑ Wheeler, Yates & Dols 1999.
- ↑ Wheeler 2005, p. 8.
- ↑ In articulo 19.1 Legis 1/1998 legitur, "Civibus Catalauniae licet forma normaliter recta in lingua Catalana praenominum atque cognominum suorum uti, et coniunctionem 'i' inter cognomina adhibere."
- ↑ Enciclopèdia Catalana, pp. 634–635.
- ↑ Wheeler 2005, p. 1.
- ↑ Costa Carreras & Yates 2009, p. 5.
- ↑ Moll 2006, p. 47.
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namede25
- ↑ Moll 2006, p. 47.
- ↑ Feldhausen 2010, p. 5
- ↑ Enciclopèdia Catalana, pp. 634–635.
- ↑ Moll 2006, p. 47.
- ↑ Moll 2006, p. 47.
- ↑ Wheeler 2005, p. 1.
- ↑ Feldhausen 2010, p. 5
- ↑ Feldhausen 2010, p. 5
- ↑ Feldhausen 2010, p. 5
- ↑ Wheeler 2005, p. 2-3.
- ↑ Wheeler 2005, p. 37.
- ↑ Wheeler 2005, p. 38.
- ↑ Wheeler 2005, p. 54.
- ↑ Wheeler 2005, p. 53.
- ↑ Wheeler 2005, p. 53-54.
- ↑ Wheeler 2005, p. 38.
- ↑ Wheeler 2005, p. 53-55.
- ↑ Moll, Francesc de B. (1968). Gramática catalana; referida especialment a les Illes Balears. Palma de Mallorca: Editorial Moll. ISBN 84-273-0044-1
- ↑ Enciclopèdia Catalana, p. 632.
- ↑ Wheeler 2003, p. 207.
- ↑ Isabel i Vilar, Ferran (30 Octobris 2004). Traducció única de la Constitució europea. . I-Zefir
- ↑ El catalán cumple 40 años de enseñanza en Moscú. . La Vanguardia. 22 Martii 2018
- ↑ Mineure en études catalanes. . Université de Montréal. 2018
- ↑ "Formula:Citation error"
- ↑ 168.0 168.1 "Formula:Citation error"
- ↑ "Direcció general de política lingüística"
- ↑ "Formula:Citation error"
- ↑ Swan 2001, p. 112.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dictamen sobre els principis i criteris per a la defensa de la denominació i l'entitat del valencià, Acadèmia Valenciana de la Llengua, 9 Februarii 2005
- Badia i Margarit, A. M.. Gramàtica Històrica Catalana. ISBN 84-7502-111-5
- Bonet, Eulàlia; Mascaró, Joan (1997). "On the Representation of Contrasting Rhotics". In Martínez-Gil, Fernando; Morales-Front, Alfonso. Issues in the Phonology and Morphology of the Major Iberian Languages. Georgetown University Press. ISBN 978-0-87840-647-0
- Britton, A. Scott (2011). Catalan Dictionary & Phrasebook. New York: Hippocrene Books. ISBN 978-0781812580
- Bruguera, Jordi (2008). "Historia interna del catalán: léxico, formación de palabras y fraseología". In Ernst, Gerhard. Romanische Sprachgeschichte. 3. Berlin, New York: Walter de Gruyter. pp. 3045–3055
- Burke, Ulrik Ralph (1900). A History of Spain from the Earliest Times to the Death of Ferdinand the Catholic. Longmans, Green, and Co.. p. 154
- Carbonell, Joan F.; Llisterri, Joaquim (1992). "Catalan". Journal of the International Phonetic Association 22 (1–2): 53
- Carbonell, Joan F.; Llisterri, Joaquim (1999). "Catalan". Handbook of the International Phonetic Association: A Guide to the usage of the International Phonetic Alphabet. Cambridge: Cambridge University Press. pp. 61–65. ISBN 0-521-63751-1
- Collins English Dictionary. HarperCollins Publishers. 1991. ISBN 0-00-433286-5
- Colón, Germà (1993). El lèxic català dins la Romània. Biblioteca Lingüística Catalana. Valencia: Universitat de València. ISBN 84-370-1327-5
- Costa Carreras, Joan; Yates, Alan (2009). The Architect of Modern Catalan: Selected Writings/Pompeu Fabra (1868–1948). Instutut d'Estudis Catalans & Universitat Pompeu Fabra & Jonh Benjamins B.V.. pp. 6–7. ISBN 978-90-272-3264-9
- Fabra, Pompeu (1926). Gramàtica Catalana (4th ed.). Barcelona: Institut d'Estudis Catalans
- Feldhausen, Ingo (2010). Sentential Form and Prosodic Structure of Catalan. John Benjamins B.V.. ISBN 978-90-272-5551-8
- Ferrater (1973). "Català". Enciclopèdia Catalana Volum 4 (1977, corrected ed.). Barcelona: Enciclopèdia Catalana. pp. 628–639. ISBN 84-85-194-04-7
- Gallego, Rosa; Sanz, Juan Carlos (2001). Diccionario Akal del color. Akal. ISBN 978-84-460-1083-8
- García Venero, Maximiano (7 July 2006). Historia del nacionalismo catalán: 2a edición. Ed. Nacional
- Gove, Philip Babcock, ed. (1993). Webster's Third New International Dictionary. Merriam-Webster, Inc.. ISBN 3-8290-5292-8
- Grau Mateu, Josep (2015). El català, llengua de govern: la política lingüística de la Mancomunitat de Catalunya (1914–1924). Revista de llengua i dret, 64
- Guinot, Enric (1999). Els fundadors del Regne de València: replobament, antroponímia i llengua a la València medieval. Valencia: Tres i Quatre. ISBN 8475025919
- Hualde, José (1992). Catalan. Routledge. p. 368. ISBN 978-0-415-05498-0
- Jud, Jakob (1925). Problèmes de géographie linguistique romane. Paris: Revue de Linguistique Romane. pp. 181–182
- Koryakov, Yuri (2001). Atlas of Romance languages. Moscow
- Lledó, Miquel Àngel (2011). "26. The Independent Standardization of Valencia: From Official Use to Underground Resistance". Handbook of Language and Ethnic Identity : The Success-Failure Continuum in Language and Ethnic Identity Efforts (Volume 2). New York: Oxford University Press. pp. 336–348. ISBN 978-0-19-539245-6
- Lloret, Maria-Rosa (2004). "The Phonological Role of Paradigms: The Case of Insular Catalan". In Auger, Julie; Clements, J. Clancy; Vance, Barbara. Contemporary Approaches to Romance Linguistics: Selected Papers from the 33rd Linguistic Symposium on Romance Languages. Philadelphia: John Benjamins. p. 278
- Marfany, Marta (2002). Els menorquins d'Algèria. Barcelona: Abadia de Montserrat. ISBN 84-8415-366-5
- Melchor, Vicent de; Branchadell, Albert (2002). El catalán: una lengua de Europa para compartir. Bellaterra: Universitat Autònoma de Barcelona. p. 71. ISBN 84-490-2299-1
- Moll, Francesc de B. (2006). Gramàtica Històrica Catalana (Catalan ed.). Universitat de València. p. 47. ISBN 978-84-370-6412-3
- Moran, Josep (1994). Treballs de lingüística històrica catalana. Barcelona: Publicacions de l'Abadia de Monsterrat. pp. 55–93. ISBN 84-7826-568-6
- Moran, Josep (2004). Estudis d'història de la llengua catalana. Barcelona: Publicacions de l'Abadia de Montserrat. pp. 37–38. ISBN 84-8415-672-9
- Padgett, Jaye (December 2009). "Systemic Contrast and Catalan Rhotics". The Linguistic Review 26 (4): 431–
- Recasens, Daniel (1993). "Fonètica i Fonologia". Enciclopèdia Catalana
- Recasens, Daniel; Fontdevila, Jordi; Pallarès, Maria Dolors (1995). "Velarization Degree and Coarticulatory Resistance for /l/ in Catalan and German". Journal of Phonetics 23 (1): 288
- Recasens, Daniel (1996). Fonètica descriptiva del català: assaig de caracterització de la pronúncia del vocalisme i el consonantisme català al segle XX (2nd ed.). Barcelona: Institut d'Estudis Catalans. pp. 75–76, 128–129. ISBN 9788472833128
- Recasens, Daniel; Pallarès, Maria Dolors (2001). De la fonètica a la fonologia: les consonants i assimilacions consonàntiques del català. Barcelona: Editorial Ariel. ISBN 978-84-344-2884-3
- Recasens, Daniel; Espinosa, Aina (2005). "Articulatory, positional and coarticulatory characteristics for clear /l/ and dark /l/: evidence from two Catalan dialects". Journal of the International Phonetic Association 35 (1): 1, 20
- Recasens, Daniel; Espinosa, Aina (2007). "An Electropalatographic and Acoustic Study of Affricates and Fricatives in Two Catalan Dialects". Journal of the International Phonetic Association 37 (2): 145
- Riquer, Martí de (1964). "Vol.1". Història de la Literatura Catalana. Barcelona: Ariel
- Russell-Gebbett, Paul, ed. (1965). Mediaeval Catalan Linguistic Texts. Dolphin Book Co. Ltd., Oxford
- Schlösser, Rainer (2005). Die romanischen Sprachen. Munich: C.H. Beck
- Swan, Michael (2001). Learner English: A Teacher's Guide to Interference and Other Problems, Volume 1. Cambridge University Press. ISBN 9780521779395
- Thomas, Earl W. (1962). "The Resurgence of Catalan". Hispania 45 (1): 43–48
- Vallverdú, Francesc (director), Bañeres, Jordi (coordinador), (2002) Enciclopèdia de la Llengua Catalana Vol. XII. Barcelona: Edicions 62, S.A. , direc. editorial: Ramon Bastardes. ISBN 84-297-5026-6
- Wheeler, Max W. (1979). Phonology of Catalan. Oxford: Blackwell. ISBN 978-0-631-11621-9
- Wheeler, Max; Yates, Alan; Dols, Nicolau (1999). Catalan: A Comprehensive Grammar. London: Routledge
- Wheeler, Max (2003). "5. Catalan". The Romance Languages. London: Routledge. pp. 170–208. ISBN 0-415-16417-6
- Wheeler, Max (2005). The Phonology of Catalan. Oxford: Oxford University Press. p. 54. ISBN 978-0-19-925814-7
- Wheeler, Max (2006). Encyclopedia of Language and Linguistics
- Wheeler, Max (2010). "Catalan". Concise Encyclopedia of Languages of the World. Oxford: Elsevier. pp. 188–192. ISBN 978-0-08-087774-7
- Veny, Joan (1997). "greuges de Guitard isarn, Senyor de Caboet (1080–1095)". Homenatge a Arthur Terry. Barcelona: Publicacions de l'Abadia de Montserrat. pp. 9–18. ISBN 84-7826-894-4
- Veny, Joan (1998). Els Parlars Catalans. Barcelona: Moll. ISBN 84-273-1038-2
- Veny, Joan (2007). Petit Atles lingüístic del domini català. 1 & 2. Barcelona: Institut d'Estudis Catalans. p. 51. ISBN 978-84-7283-942-7
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lingua Catalana spectant. |
Lege de {{{2}}} in Vicilibris. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Lingua Catalana spectant. |
- Institut d’Estudis Catalans
- Acadèmia Valenciana de la Llengua
- Ethnologue
- Curso de catalán para hispanohablantes (in Vicilibris).
- Diccionario catalán - español
- Diccionario español - catalán
- verbs.cat (de coniugatione verbis Catalanis cum exercitiis)
Anglo-Normannica · Auridunica · Aragonensis · Aromanica · Arpitanica · Asturiana · Burgundica · Caesariaca · Campanica · Catalana · Corsa (Gallurica, Sassarensis) · Cispadana · Dalmatica · Dacoromanica (Moldovica, Valachica) · Extremadurensis · Fala · Franco-Comitatina · Francogallica · Foroiuliensis · Gallaica · Gallonica · Guernesica · Lingua Haitiana · Hispanica (Castellana) · Insubrica · Istrica · Istro-Romanica · Italiana (Tusca litteraria) · Iudaeo-Francogallica · Iudaeo-Italiana · Latina Dolomitica · Iudaeo-Hispanica · Legionensis · Ligustica (Monoecensis) · Lotharingica · Lusitana · Megleno-Romanica · Mirandica · Moeso-Romanica · Mosarabica · Neapolitana (Aprutina, Bariana, Consentina, Daunia, Lucana, Molisina) · Normannica · Occitanica · Orobica · Pedemontica · Pictavo-Santonica · Picardica · Romancica · Romanensis · Sarda · Serquica · Shuadit · Sicula (Bruttia, Sallentina) · Tarentina · Venetica (Talica) · Vallonica