Content-Length: 88091 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Pugna_Leuctrica

Pugna Leuctrica - Vicipaedia Jump to content

Pugna Leuctrica

Latinitas bona
E Vicipaedia
Dispositio exercituum ante proelium aciem obliquam Epaminondae exhibens (caeruleo colore).

Pugna Leuctrica[1] inter Lacedaemonios ac Thebanos (necnon utriusque civitatis socios) die 6 Iulii anno 371 a.C.n. mense Iulio incipiente apud Leuctra in Boeotia commissa est. Epaminondas imperator Thebanus exercitum Lacedaemoniorum devicit, quo facto Thebani hegemoniam in Graecia per aliquot annos obtinuerunt.

Quid ante proelium acciderit

[recensere | fontem recensere]

Anno 371 a.C.n., cum praecipuae civitates Graeciae longo bello sine victore exhaustae legatos Spartam misissent ad pacem componendam quae iuberet omnes civitates tam parvas quam magnas sui iuris in posterum esse (quae stipulatio iam in Pace Regis vel Antalcidae dicta anno 387/386 a.C.n. scripta erat), in quo concilio Epaminondas praeclaram orationem de iniquitate imperii Lacedaemonii habuit[2], Thebani confoederationem Boeticam solvere noluerunt. Itaque quamquam Lacedaemonii et ipsi cum civitatibus Laconiae et Messeniae idem faciebant, Agesilaus, alter rex Spartae, nomen Thebanorum e foedere oblitterandum iussit[3]. Atque pace ita cum ceteris facta Lacedaemonii magistratus, adversus solos Thebanos praecipuis sociis destitutos victoriae facilis occasionem oblatam credentes, per regem Cleombrotum, qui exercitui in Phocide tum praeerat, Thebas adgredi properaverunt. Eventus spem eorum acerbe delusit : nam viginti post dies[4] quam paene omnes Graeci, Thebanis exclusis, pacem fecerant Lacedaemonii apud Leuctra tantam cladem acceperunt quantam antea numquam.

De nova dispositione aciei

[recensere | fontem recensere]

Ad hoc proelium Epaminondas novam dispositionem tacticam excogitavit, "obliquam aciem" (Graece λοξὴ Φάλαγξ) dictam : nam et optimos (inter quos "sacra cohors" trecentis delectis hoplitis constans a Pelopida ductis) et plurimos (quinquaginta ordines in latitudinem ibi stipabantur) milites in sinistro cornu adversus regem Cleombrotum collocavit. Quo cornu ducente in hostes ingressus est. Contra dextrum cornu multo infirmius paulum retro egerat, ne statim cum hostibus validioribus confligeret. Putabat enim si qui circum regem stabant vicisset ceterum quoque Lacedaemoniorum exercitum cessurum esse. Ac res ut speraverat evenit, eo facilius quod equites Thebani prius equitatum hostium fuderant.

Quid proelium effecerit

[recensere | fontem recensere]

Quod si Xenophonti credimus[5], pars paene dimidia civium Spartae qui arma ferre possent hoc proelio periit : quocirca civitas pristinam potentiam reciperare non potuit. Hieme 370/369 a.C.n., quod antea numquam acciderat, Epaminondas, magnum exercitum ducens, Laconiam vastavit diripuitque, tecta ipsius urbis defendere contento Agesilao nec proelium committere in aperto audente. Quin etiam aestate sequenti Lacedaemonii fecundissimam partem agri sui, Messeniam, omnino amiserunt[6]. Principatus autem (Graece hegemonia) apud Graecos penes Thebanos fuit ab anno 371 a.C.n. usque ad Epaminondae mortem (362 a.C.n.).

  1. Cornelius Nepos, Pelopidas 2,4
  2. Cornelius Nepos, Epam. VI,4. Plutarchus, Ages. XXVII,6-7.
  3. Plutarchus, Ages. 28.
  4. Die 5 mensis Hecatombaei, Pax die 14 Scirophorionis icta erat.
  5. Agesilaus II,24. Apud Dionysium Halicarnassensem (Ant. Rom. II,17,2) legitur Spartam hac pugna mille et septingentos (1700) viros amisisse.
  6. Plutarchus, Ages. XXXIV,1-2. Vide etiam Isocrates, Ad Philippum 47 et Panathenaicus 58.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pugnam Leuctricam spectant.








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Pugna_Leuctrica

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy