Hadrianus VI
Obitus: 14 Septembris 1523; Roma
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Dicio Pontificia
Nomen nativum: Adriaan Florenszoon Boeyens d'Edel
Pontificatus
Insignia heraldica
Hadrianus VI (natus Adriaan Florenszoon Boeyens Dedel seu Hadrianus Floris filius Boeyens Dedel), natus 2 die mensis Martii 1459, mortuus 14 die mensis Septembris 1523, pontifex maximus ecclesiae catholicae fuit. Hadrianus Batavus erat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Hadrianus Floris f. Boeyens Dedel in urbe Batavae Traiecto ad Rhenum die 2 Martii 1459 natus est. Pater Hadriani Boeyentis Dedelis fuit ebenista Flor Boeyentis f. Dedel. Mater eius Geretrudis fuit. Avus Hadriani fuit Boeyens de Edele, proavus Hadriani fuit Ioannes Edel. Primum cognomen "Boeyens" a patronimico "Boeyentis filio" pendet. Secundum cognomen "Dedel" ab origenaria forma "de Edele" tractum est.
Anno 1476 Hadrianus studia philosophiae apud universitatem Lovanii coepit. Post duos annos magister factus theologiae ac iuri canonico studuit. Anno 1491 doctor theologiae factus est. Devotio moderna Hadriano fuit.
Hadrianus rector et cancellarius universitatis Lovanii fuit.
Hadrianus praeceptor et postea consiliarius imperatoris Caroli V fuit.
Mense Novembri 1516 Hadrianus inquisitor magnus Aragonae et Navarrae, postea episcopus urbis Hispanicae Tortosae ac die 25 Iunii 1517 cardinalis a papa Leone X creatus est.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Die 9 Ianuarii 1522 Filius Floris papa creatus est. Boeyentis Dedelis electio Romanis non placuit ac "Papa Barbarus" is vocatus fuit.
Hadrianus VI per saecula ultimus papa fuit qui non ex Italia venit. Nostra tandem aetate cardinales alienigenos papas eligere coeptum est, ut Ioannem Paulum II, qui a Polonia venit, et Benedictum XVI, qui natione theodisca erat, et Franciscum, qui in Argentina natus est.
Sepultus est in ecclesia sanctae Mariae Animae (italice dell'Anima) ad collegium Teutonicum, ubi sepulcrum eius factum iussu episcopi Guilielmi de Enckevoirto qui unicus cardinalis in unico concistoro Hadriani fuit[1], quem papa moriens unum atque unicum cardinalem creaverat, adhuc exstat.
Hadrianus sibi nomen pontificale non imposuit sed suum nomen servavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ cf. Ferdinandus Gregorovius, Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter, Monaci 1978, vol. 3, p. 554
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hadrianus VI in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "HADRIAN VI., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 429–430 (Theodisce)
- Karl Mittermaier, Die deutschen Päpste. Benedikt XVI. und seine deutschen Vorgänger. 2006
- Kenneth Setton, The Papacy and the Levant, 1204-1571. Vol. 3/4, The Sixteenth Century. Philadelphiae: American Philosophical Society, 1984 vol. 3 apud archive.org (vol. 4 apud Google Books)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum VI spectant. |