Jump to content

Additamenta Estheris

E Vicipaedia
(Redirectum de Additamenta Esther)
Pictura Tentoreti hunc versum additamentorum Estheris depingens: "Cumque [Assuerus rex] elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput" (15.10 in Vulgata Clementina)

Additamenta Estheris[1] sunt sex loci Libri Estheris qui non in manuscriptis Hebraicis, sed in versione Graeca Septuaginta interpretum reperiuntur. Haec additamenta canonica in Ecclesia Catholica Romana, Ecclesia Orthodoxa, Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, atque Ecclesia Syrorum Orientalium, sed apud Iudaeos et Protestantes apocrypha habentur.

In Triginta novem articulis Ecclesiae Anglicanae "reliquum libri Hester" numeratur inter scripta quae "(ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia ad exempla vitae et formandos mores; illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet".[2]

In praefatione Novae Vulgatae historia versionum Latinarum relata est:

Liber ESTHER in Ecclesia legitur secundum duas formas canonicas. Textus Hebraicus a s. Hieronymo translatus exstat in editione Vulgata in Est 1, 1-10,3. Textus Graecus non est simplex versio, sed retractatio libri Hebraici, largiter aucta et etiam partim transformata. Partes, quae in libro Hebraico desunt, s. Hieronymus addidit post versionem textus Hebraici (in Vulgata 10, 4–16, 24). Editio Graeca condicioni Iudaeorum in diaspora degentium aptata est, ut apparet in transformato decreto regio Mardochaei (8, 12 et 8, 12u-cc = Vulgata 16, 17-24). Huic mutationi congruit in versione Vetere Latina textus Graeci omissio pugnae (9, 1-2.5-19). In hac omissione et aliis lectionibus variantibus, in quibus distat a textu manu scriptis Graecis tradito, versio Vetus Latina textum Graecum primigenium conservavit. [3]

Haec additamenta sunt:

  • Additamentum A: de somnio Mardochaei
  • Additamentum B: de edicto ab Amane contra Iudaeos dictato
  • Additamentum C: de precibus Mardochaei et Estheris
  • Additamentum D: de adventu Estheris coram rege
  • Additamentum E: de edicto Mardochaei pro Iudaeis dictato
  • Additamentum F: interpretatio somnii Mardochaei et colophon
  1. Franciscus Patricius Kenrick, Theologia Dogmatica, vol. 1 (Mechlinae: H. Dessain, 1858), p. 334.
  2. "Articles I to VIII: The Catholic Faith", The Thirty-nine Articles of Religion, curati a Gavin Koh (1999) (Anglice, Latine).
  3. "Praenotanada", Nova Vulgata (1986).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)

pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy