Alexius Comnenus (pincerna)
Appearance
Alexius Comnenus "pincerna" (Graece Ἀλέξιος Κομνηνός; natus inter annos fere 1150 et 1160; mortuus anno 1187) fuit nobilis Byzantinus e familia Comnenorum. Fuit filius Ioannis Ducae Comneni, quem ex uxore Taronitissa genuit, et de ea re frater Mariae Comnenae, anno 1154 natae, quae Amalrico Hierosolymorum regi nupsit. Alexius imperatori Manueli I officium pincernae implevit; quidam eum dixerunt re vera filium huius imperatoris fuisse.
Manuele mortuo, potestate imperiali ab Andronico nacto, Alexius e Constantinopoli effugit. Cum Normannis qui anno 1185 Thessalonicam oppugnabant redivit imperii affectator. Ibi captus, excaecatus et in carcere missus, anno fere 1187 mortuus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Alexios Komnenos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)