Anarchopanda
Anarchopanda est persona partes in anni 2012 manifestationibus scholasticis Quebecensibus agens, qui gratuitati scholasticae favet. Pandae facie in manifestationibus versatur cum manifestantibus tum vigilibus amplexandis.[1]
Historia et rationes
[recensere | fontem recensere]Philosophiae professor in regionis Montis Regii collegio, qui antiquis sicut Platoni, Aristoteli Plotinoque praesertim studet et Graece legit,[2] Anarchopanda primum die 8 Maii 2012 publicitus exstitit, ex quo multis manifestationibus adfuit.[3]
Anarchopanda, anarchopacifismi fautor,[3] se inter manifestantes vigilesque interponere, cum vigiles habeat depravate agere, vult, "neque autem pugnam eorum [discipulorum] prodere neque orationem avertere."[conv. 1] In colloquio cum diario Le Devoir facto, consilium suum explanat violentiae vigilium adversari.[2]
Priusquam primum pandae synthesin gessit, quae in E-Bay China sibi impetravit, vera eius specia septuagiens in manifestationibus Quebecensibus anni 2012 versatus est, eo consilio, ut manifestantes a vigilibus defenderet, quod autem "impossibile in rerum confusione"[conv. 2] et "paternalisticum" ("Ego adultus vos infantes protego")[conv. 3] habuit esse.[2] Quam ob rem specie adulti ad manifestationes eundi finem fecit et synthesin praetulit pandae: "Rebus insolitis insolitum responsum."[conv. 4]
Licet synthesis sua, quippe quae faciem tegeat, urbis legibus prohibeatur, se solum semel comprehensum esse dicit, cum laophorium, quo iter faciebat, a vigilibus constitum est.[3] Anarchopanda praecipue Montis Regii manifestationibus adest, sed die 24 Maii 2012 Quebecum iit, ut una cum manifestantibus ambularet, prioris noctis comprehensione 176 hominum citatus.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Huffington Post: "Grève étudiante: un panda pour la gratuité scolaire", die 15 Maii 2012
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Lalonde, Catherine (26 Maii 2012). "AnarchoPanda : la philosophie dans le trottoir". Le Devoir (Monte Regii)
- ↑ 3.0 3.1 3.2 Guerchani, Sarra (23 Maii 2012). "Vedette des manifestations étudiantes, qui est Anarchopanda?". TVA Nouvelles
- ↑ "Anarchopanda fait fureur à Québec". Le Soleil (Quebeci in urbe). 24 Maii 2012