Jump to content

Béla Markó

E Vicipaedia
Wikidata Béla Markó
Res apud Vicidata repertae:
Béla Markó: imago
Béla Markó: imago
Nativitas: 8 Septembris 1951; Neoforum Siculorum
Patria: Romania

Familia

Coniunx: Anna Kós

Béla Markó (natus die 8 Septembris 1951 in Neoforo Siculorum (Târgu Secuiesc) in circulo Covasna) scriptor, poeta, magister, diurnarius atque vir publicus Dacoromanicus e gente Hungarica est.

Markó anno 1974 ab Universitate Claudiopolitana diploma litterarum Francicarum et Hungarorum abstulit et deinde ad annum 1976 in schola in Sâncraiu de Mureș magister operam dedit. Deinde ad annum 1989 diurnarius apud diurnum Hungaricum Igaz Szó fuit. Deinde diurnarius regens apud diurnum litteraricum Látó est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Markó post dictaturam Communisticam anno 1990 depositam ad Unionem democraticam Hungarorum in Romania accessit, senator eodem anno electus est et ad hunc diem manet. Annis 1992 - 2011 etiam praeses suae factionis erat. A die 29 Decembris 2004 ad usque 3 Iulii 2007 minister sttalis pro associatione cum Europa in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit, deinde a magistratu se recessit, ut cerrtamen suffragii factionis suae ordinaret. A die 23 Decembris 2009 ad usque 27 Aprilis 2012 in consiliis ministrorum Aemilii Boc atque Michaelis Răzvan Ungureanu[1] primus minister vicarius fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy