Jump to content

Balaclava

E Vicipaedia
Insigne Balaclavae

Balaclava[1] vel Baluclawia[2] (Russice et Ucrainice Балаклава; Tatarice Taurice Balıqlava, Балыкълава), olim Symbolum[2] vel Cembalo[2], locus habitatus (ab anno 1957 pars urbis Sebastopolis) circa 20 milia incolarum in paeninsula Crimaea ad sinum Ponti Euxini sita est.

Balaclavae portus et urbs

Tempore antiquitatis hic oppidum Graecum nomine Συμβολον fuit, quod postea ad Imperium Byzantinum, ab anno 1365 ad Rempublicam Genuensem (ut castrum Cembalo) et tum anno 1475 ad Imperium Ottomanicum pertinuit. Turci locum sua lingua Balık Yuva, i.e. piscinam, nominaverunt. Anno 1783 cum reliqua Crimaea pars Russiae factum est.

Inter Bellum Crimaeanum Balaclava portus ad commeatum importandum foederatorum erat et hic die 25 Octobris 1854 proelium copiarum Russicorum altera et Francicorum atque Britannorum ex altera parte factum est. Hic et clara Impetus alae levis factus est. Neutra autem pars victoriam hoc die parere potuit.

Balaclava anno 1957 pars Sebastopolis facta est.

  1. "In Tauria prope Balaclava..."[1]; 'In sylvis prope Balaclava (Tauria)..." [2]
  2. 2.0 2.1 2.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 Baluclava Pallasiius in Flora Rossica (Tomi I. Pars II, Francofurti & Lipsiae, 1790) passim.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Balaclava spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy