Jump to content

Certamen 6 Nationum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Trophaea certaminis: ad dextram est calix, ad sinistram clipeus coronae triplicis.
Nationes 6 quae certamine ludent.

Certamen Sex Nationum[1] (Anglice Six Nations Championship) est certamen ludicum harpasti Rugbiensis XV lusoribus, in quo turmae nationales Angliae, Cambriae, Scotiae, Hiberniae, Franciae et Italiae quotannis contendunt. Ab anno 1883 fuit hoc certamen inter Angliam, Cambriam, Scotiam et Hiberniam; anno autem 1910 Francia primo lusit in certamine, et tum anno 1999 Italia.

Victores maximi certaminis sunt Anglia et Cambria cum 26 victoriis, et tum Francia cum 17, Scotia 14, et Hibernia 12. Italia tamen victoriam certaminis non habet.

In certamine sunt 7 praemia minora:

  • Coclear ligneum: datum praemium turmae quae nulla puncta victoriae obtineat.
  • Corona triplex: data turmae ex Britannicis insulis quae turmas insularum alias vincet.
  • Calix Calcuttanus: praemium victori pugnae inter Angliam et Scotiam.
  • Trophaeum Millennii: praemium victori pugnae inter Angliam et Hiberniam.
  • Trophaeum Garibaldi: praemium victori pugnae inter Italiam et Franciam.
  • Quaich Centennarium: praemium victori pugnae inter Hiberniam et Scotiam.
  • Grand Slam: praemium turmae quae omnes pugnas vincet.
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Cleary, M. 2010. 100 years of Twickenham and the Five/Six Nations Championship 1910-2010. Harpenden: Queen Anne.(Anglice)
  • Rees, P. 2012. The Welsh Grand Slam 2012 : How Wales won the Six Nations Championship. Edinburgh: Mainstream.(Anglice)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy