Jump to content

Dorothea (sancta)

E Vicipaedia
Sancta Dorothea (imago pia Theodisca initio saeculi XVIII)

Dorothea Caesariensis (Graece Δωροθέα, nata Caesareae anno 279 vel 284; mortua anno 311) est martyr Christiana, cuius memoria die 6 Februarii colitur.

Dorothea virgo Christiana tempore Diocletiani imperatoris ab Apricio (vel Sapricio) praefecto capta est, ut a fide recusaret; Apricius, cum nihil impetravisset, eam duabus sororibus, id est, Christe et Calliste, quae a fide nuper apostatabant vitae doloribus, Dorotheam commendavit, ut eam averterent a Christo; sed Dorothea eas iterum convertit ad Christum, ita ut in cuppam missae per praefectum incensae ad martyrii palmam pervenerint. Postea vero, cum Dorothea ad locum poenarum, ubi et passa est, ducebatur, Theophilus quidam scholasticus eam derisuit et rogavit, ut ad paradisum vadens a sponso eius Christo mala et rosas florentes sibi mitteret, citius et mala matura et rosas florentes, quamvis hiems erat, Theophilo porrexit (nam angelus pueri forma visus haec Dorotheae dedit). Quae cum vidisset Theophilus, mox Christum confessus est et sub eodem praefecto capite plexus martyrizavit.

pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy