Jump to content

Francofurtum (Kentukia)

E Vicipaedia
Capitolium Civitatis Kentuckiael est unus e quadraginta quinque locorum Francofurti in Tabulario Nationali Locorum Historicorum perscriptis.

Francofurtum[1] (Anglice Frankfort) est caput Reipublicae Kentukiensis, sedes Comitatus Franklinii,[2] urbs a se recta[3]) in Kentukia. Numerus incolarum in censu anno 2010 fuit 25 527. Urbs, ad ripas Kentukiae Fluvii sita, est principalis Areae Statisticae Francofurti Kentukiae urbs, quae omnes comitatuum Franklini et Anderson comprehendit.

Locus Francofurti in Comitatu Franklinii Kentukiae.
Media urbs in scaena proxima videtur, cum Francofurtum Meridianum trans flumen in abscedentiis patet, Fort Hill in parte laeva inferiori patente. Tabula anni 1871.
Despectus hodiernus in Francofurtum et Fluvium Kentukiense (laeva).

Urbs ut videtur nomen ex casu accepit qui annis 1780 factus est. Indi Americani gregem e primis incolis Europaeis e Statione Bryan oppugnabant, qui salem ad vadum (Anglice ford) in Fluvio Kentukiensi faciebant. Quodam Stephano Frank necato, uno ex eorum numero, coloni hunc locum vadum Frankianum appellare coeperunt; quod nomen deinde per elisionem Francofurtum factum est.[4]

  1. C. Egger, "Francafort," Lexicon Nominum Locorum (Urbs Vaticana: Officina Libraria Vaticana, 1977).
  2. "Find a County". National Association of Counties .
  3. Anglice home rule-class city. Summary and Reference Guide to House Bill 331 City Classification Reform. Kentucky League of Cities.
  4. "City History". Official website. City of Frankfort, Kentucky .
  5. "Illinois Governor Thomas Carlin". National Governors Association .

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Francofurtum Kentukiae spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 38°11′49″N 84°51′47″W • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • "517517, 2403656" apud USGS
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy