Jump to content

Henricus Borchert

Latinitas bona
E Vicipaedia
Compositio geometrica, 1928

Henricus, vulgo Erich Borchert ( natus die 16 Februarii 1907 Erfordiae, mortuus die 25 Septembris 1944 in ergastulis Karlag apud Karaganda) fuit pictor et architectus Germanicus et Sovieticus.

Pueritiam transegit Erfordiae. Annis inter 1926 et 1929 Dessaviae studuit picturae parietali in instituto Bauhaus, magistris Paulo Klee, Basilio Kandinski et Leonello Feininger. Studia perfecit anno 1930 diplomatibus artificis architectique coronatus. Iam anno 1928 cellam politicam communisticam a Bauhausiensibus conditam intraverat.

Studiis peractis cum circa 30 aliis Unionem Sovieticam petivit ad terram per ingentes constructiones renovandam. Moderante domno Hinnerk Scheper Moscuae habitavit officio fungens in sectione quadam, cui colorum studium eorumque usus in architectura urbana cordi fuit. In nomine graphei Maliarstroi et frontibus domuum externis et supellectilibus studebat. Inde fiebat, ut Henricus Borchert artisticam vim opemque in habitaculis exornandis in tota Unione Sovietica dare posset. Anno 1933 expositio in eius honorem in ipso Museo Puškin facta est. Cum Ioannes Meyer et Hinnerk Scheper exacerbati paradisum operariorum paucis annis post relinquerent, dominus Borchert mansit artificem Sophiam Matveieva in matrimonium ducturus. Quae filiam Ericam anno 1935 peperit. Anno 1938 iussu superiorum Borchert civis Sovieticus fieri debuit.

Velut in aliis operariis peregrinis non redeuntibus mox in domino Borchert suspicio generalis subesse coepit. Die 25 Decembris 1941 miles constructorius factus est in legione structoria nr 871, quae ergasteria aluminii magna apud Kamensk-Uralski erigeret. Die 18 Novembris 1942 captus est propter - ut aiebant - occultam eversionem vastationemque consulto factam. Insuper ei imputata sunt a Russis desertio et transfugium in exercitum Germanicum. Die 15 Ianuarii 1944 accusatus est in perduellione, in crimine laesae maiestatis et in praesentia ad occultos conventus. Haud ante annum 1962 eius honores publice restituti sunt.

Anno 2009 in eius habitaculo in via Friedrich-Engels-Straße nr 67 Erfordiae affixa est tabula memorialis.

Expositiones aliae

[recensere | fontem recensere]
  • 1929: expositio internationalis praetitulata "Homo pulcher in arte moderna", Darmstadii
  • 1930: expositio in Museo Anger, Erfordiae
  • 1964: expositio de Borchert in Domu centrali architectorum, Moscuae
  • 2007: congressus internationalis Catharinopolitanus de domibus Bauhaus in Russia
  • 2009: opera tria monstrantur Moscuae in expositione A Dürer usque ad Paulum Klee
  • 2012/13: expositio de Borchert in Museo Puškin in Russiae capite

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Tractatio in ephemeride Thüringer Allgemeine: "Kunst-Laufbahn begann in Erfurt", 3 Septembris 2009
  • Erich Borchert. 1907−1944. Catalogus expositionis, Moscuae, 2012 (Russice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Borchert spectant.
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy