Jump to content

Henricus Wottonius

E Vicipaedia
Henricus Wottonius: "Philosophemur" (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii)

Henricus Wottonius,[1] vulgo pleniter Sir Henry Wotton, Knight (natus anno 1568; mortuus mense Decembri 1639) fuit legatus Anglicus ad rem publicam Venetiarum, scriptor haud ignobilis, atque Ioannis Donne amicus. Bis parlamento Anglico legatus est, pro burgo Appleby anno 1614, iterum pro burgo Sandwich anno 1625.

Henricus Wottonius iuxta Boughton Cantiae anno fere 1568 natus est, patre Thoma Wottonio vilico, matre Alienora Morton (nata Finch). Apud Collegium Wintoniense educatus est, unde Oxoniam progressus in Collegium Novum aulamque Hart et mox Collegium Reginae intravit et legibus civilibus professore Alberico Gentili, ob religionem protestantem ex Italia exsule, studuit. Die 8 Iunii 1588 baccalaureatus est. Per Europam a mense Octobri 1589 peregrinationem fecit eruditam, Heidelbergae atque deinde Vindobonae aliquot menses iuribus studiens. De Roma, ubi mense Augusto 1591 pervenit, her delights on earth are sweet and her judgements in heaven heavy censuit ("deliciae in mundo suaves, iudicia in caelo gravia"), de Florentia a paradise inhabited by devils ("paradisus a diabolis habitatus"). Annum completum a mense Iunio 1593 Genavae apud Isaacum Casaubonum degit auctoresque Graecos perlegit. Ibi librum composuit, anno 1657 editum, de statu religionis Christianae (The State of Christendom). Londinium anno 1594 exeunte reditus munus secretarii iuxta Robertum Devereux, comitem Essexiae, fungi incepit. Bis igitur contra Hispanos annis 1596/1597 in expeditionibus huius comitis navalibus militavit (sicut amicus Ioannes Donne) et anno 1599 in Hiberniam.

Mox autem reginá Elisabethá contra comitem Essexiae magis magisque iratá, Wottonius sapienter a regno discedens alteram peregrinationem Europaeam cum nepote fecit. Ambo Lutetiae nuptias regis Henrici IV celebraverunt indeque Florentiam properaverunt. Ibi Ferdinandum magnum Etruriae ducem cognoverunt, qui statim Wottonium legatum secretum ad Fermelodunum (Dunfermline) iuxta regem Scotorum Iacobum VI misit. Eo sub specie mercatoris Italici "Octavii Baldi" clam pervenit, litteras privatim commendavit ad regem de coniuratione mortali certiorem faciendas, antidotosque, magni ducis dona, contra inimicorum pharmaca tradidit. Florentiam, ubi nepos remanserat, mense Maio 1602 reditus est.

Elisabetha mortua Wottonius iussu successoris Iacobi, antea Scotorum et iam Anglorum regis, qui prudentiam eius recentissime observaverat, legationem perpetuam ad rem publicam Venetiarum anno insequenti suscepit iuxta duces Marinum Grimani Leonardumque Donatum. In qua legatione meruerunt et Albertus Morton a secretis, Wottonii nepos, et Gulielmus Bedell capellanus. Talis legati officium sic in epigramma amico Germano datum depinxit: "Legatus est vir bonus peregre missus ad mentiendum Reipublicae causa".[2] Inter Leonardum Donatum papamque Paulum V, graviter disputantes, mediare voluit, sed vano, quia ducem adiutoremque Paulum Sarpi contra fidem Catholicam ad protestantem convertendos censuit. Ab hac legatione precibus suis demissus est anno 1610. In Sabaudiam ad ducem Carolum Emmanuelem (qui matrimonia duo inter familias Sabaudiae Angliaeque regnatrices proposuerat) anno 1612, atque mox anno 1614 in rem publicam Batavam missus est, ubi ad pactum Xantense componendum cum legatis Franciae et Hispaniae laboravit. Venetiis anno insequenti reversus iuxta duces Ioannem Bembum et Antonium Priulum legatus est, successu haud optimo. Contra eum imprimis irata est comitissa Alethea Howard, quae eo tempore Venetiis morans et in maiestate a delatore culpata se palam ducem Priulum, Wottonio nolente, vindicavit.

In Angliam reditus, pecunia carente, praepositus collegii Etonensis anno 1624 a rege electus est et usque ad mortem meruit. Eodem anno librum suum de architecturae elementis, ad exempla Italica e praeceptis Vitruvianis Palladianisque confectum, divulgari iussit.

Carmina pauca composuit, quorum praeclara sunt The Character of a Happy Life[3] et laudes Elisabethae, Bohemiae reginae, regis Iacobi I filiae, iuxta quam legatus anno 1620 missus est.[4] Panegyricus Latinus regis Caroli I, nuper Edimburgi coronati, anno 1633 composuit, titulo Ad regem e Scotia reducem Henrici Wottonii plausus et vota. Verba, quae Latine in hoc libello divulgaverat, videlicet "Disputandi pruritus est ecclesiarum scabies",[5] sepulcro suo apud Etonenses inscribi mandavit: "Hic jacet hujus sententiae primus author: Disputandi pruritus, ecclesiarum scabies. Nomen aliàs quaerere".[6]

Sociorum suae iuventutis Roberti Devereux, comitis Essexiae, et Georgii Villiers, ducis Buckinghamiae, aliorumque nonnullorum characteres breves scripsit. Epistulae nonnullae servantur quas Edmundo Bacon, marito neptis suae, inter annos 1611 et 1638 misit.[7] Amici senectutis fuerunt praesertim Isaacius Walton et Ioannem Hales (qui socius fuit collegii Etonensis) denuoque Ioannem Miltonum cuius opus, titulo Comus, laudavit. De carminibus ibi insertis ita scripsit: I must plainly confess to have seen nothing parallel in our language ("Aperte confiteri debeo me nullum huic parallelum nostrá linguá scriptum vidisse").

  1. "Henricus Wottonius": vide epistulam ipsius Latinam; sed casu ablativo "Henrico Wottono": vide titulum (1649)
  2. Quae sententia ambiguitate utiliori Anglice concepta est. Isaak Walton in Reliquiae Wottonianae (1651) fol. c 2
  3. Reliquiae Wottonianae 4a ed. (1685) p. 383
  4. "On His Mistress, the Queen of Bohemia": Reliquiae Wottonianae 4a ed. (1685)p. 379
  5. E.g. Reliquiae Wottonianae 4a ed. (1685) p. 124
  6. Orthographia originalis. Reliquiae Wottonianae 4a ed. (1685) fol. d 8 verso
  7. Reliquiae Wottonianae 4a ed. (1685) pp. 399-482

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Wottonium spectant.
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy