Iosephus Kopapa
Iosephus Kopapa, vulgo Joseph Kopapa, fuit Archiepiscopus Papuae Novae Guineae et Primas Ecclesiae Anglicanae Papuae Novae Guineae ab anno 2010 ad annum 2012, successore Clyde Igara.
Natus in pago Tufi provinciae Oro, Iosephus Kopapa fuit olim praeceptor agriculturae et rerum rusticarum; ob haec studia gradum magistri meruit apud Universitatem Radingensem. Postea episcopus Popondotae dioecesis meruit. In conventu Concilii Provinciae in urbe Portu Moresbiensi die 11 Iunii 2010 archiepiscopus electus est, quintus ille post ecclesiae libertatem a Provincia Australiae captam. Ipse pro primate episcopo Iacobo Ayong substituit, qui se magistratu anno 2009 abdicaverat.
Sunt in Papua Nova Guinea quinque Ecclesiae Anglicanae dioeceses. Munus archiepiscopale est Concilio Provinciae et Domui Episcoporum praesidere, et provinciae partes agere erga Communionem Anglicanam, cuius caput est Archiepiscopus Cantuariensis.