Jump to content

Macron

E Vicipaedia
Litterae E cum macris.

Macron[1] (-i, n., pl. -a; Anglice, a Graeco μακρόν 'longum') est nota diacritica ⟨ ¯ ⟩ formam lineolae superscriptae habens. Quae nota super vocalem litteram et raro super consonantem (etiam rarius sub illas) scribitur ad sonos variarum linguarum indicandos.

Primo in metrica Graeco-Romana adhibebatur ad syllabam productam indicandam. Hodie in enchiridiis et lexicis linguae Latinae loco apicis inscriptionum antiquarum adhibetur ad vocalem productam designandam.

In lingua Latina classica distinctio orthographica inter vocales longas et breves (per notam apicis) aliquando putabatur necessaria. De hoc sic admonebat Quintilianus:

Nunc, quoniam diximus quae sit loquendi regula, dicendum quae scribentibus custodienda, quod Graeci orthographian vocant, nos recte scribendi scientiam nominemus. Cuius ars non in hoc posita est ut noverimus quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet: ut longis syllabis omnibus adponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit: ut ‘malus’ arborem significet an hominem non bonum apice distinguitur, ‘palus’ aliud priore syllaba longa. Aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur plerumque hac nota monendi sumus. Similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ‘ex’ praepositionem si verbum sequeretur ‘specto’, adiecta secundae syllabae ‘s’ littera, si ‘pecto’, remota scriberemus. Illa quoque servata est a multis differentia, ut ‘ad’, cum esset praepositio, ‘d’ litteram, cum autem coniunctio, ‘t’ acciperet, itemque ‘cum’, si tempus significaret, per ‘quom,’ si comitem, per ‘c’ ac duas sequentis scriberetur. Frigidiora his alia, ut ‘quidquid’ ‘c’ quartam haberet ne interrogare bis videremur, et ‘quotidie’ non ‘cotidie’, ut sit quot diebus: verum haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.

Marcus Fabius Quintilianus, De Institutione Oratoria, I, 7

Macron in abecedario phonetico internationali indicat tonum medium; nota vocalis longae est colon triangulare ⟨ ː ⟩. Nota opposita est breve sive brachy ⟨ ˘ ⟩ syllabam vel vocalem brevem designans.

Litterae cum macro

[recensere | fontem recensere]

Macron: ◌̄Litterae Latinae:Āā · Ā́ā́ · Ā̀ā̀ · Ā̂ā̂ · Ā̃ā̃ · Ǟǟ · Ā̈ā̈ · Ǡǡ · · Å̄å̄ · Ǣǣ · · · · · · · Ēē · · · Ē̂ē̂ · Ē̃ē̃ · Ê̄ê̄ · · Ë̄ë̄ · E̊̄e̊̄ · · · · · Īī · Ī́ī́ · Ī̀ī̀ · Ī̂ī̂ · Ī̃ī̃ · · · · · · · · · · · · Ōō · · · Ō̂ō̂ · Ō̃ō̃ · Ȫȫ · Ō̈ō̈ · Ǭǭ · Ȭȭ · Ȱȱ · · Ø̄ø̄ · Œ̄œ̄ · · · · · · · · · · · Ūū · Ū́ū́ · Ū̀ū̀ · Ū̂ū̂ · Ū̃ū̃ · U̇̄u̇̄ · Ǖǖ · · Ṳ̄ṳ̄ · · · · · · Ȳȳ · Ȳ́ȳ́ · Ȳ̀ȳ̀ · Ȳ̃ȳ̃ · · · Litterae Graecae: · Ε̄ε̄ · · Litterae Cyrillicae:А̄а̄ · Ӣӣ · Ӯӯ

Lexicon Felicis Gaffiot, ubi notae macri et brevis simul adhibentur.
Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs
Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit
lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō
vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram.[2]
  1. Levin 1982.
  2. Verg., Aen. 1.1-4.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Levin, Saul. 1982. The Greek diacritical marks and their application to other languages in the Renaissance. General Linguistics 24: 21-37.

Nexus interni

Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy