Jump to content

Michael Jackson

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Michael Jackson
Res apud Vicidata repertae:
Michael Jackson: imago
Michael Jackson: imago
Michael Jackson: subscriptio
Michael Jackson: subscriptio
Nativitas: 29 Augusti 1958; Gary
Obitus: 25 Iunii 2009; Angelopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Michael Joseph Jackson

Familia

Genitores: Joe Jackson; Katherine Jackson
Coniunx: Lisa Marie Presley, Debbie Rowe
Proles: Prince Jackson, Paris Jackson, Blanket Jackson, B Howard
Familia: Jackson family

Memoria

Sepultura: Forest Lawn Memorial Park
Michael Jackson anno 1988 canit.
Jackson anno 2003.

Michael Iosephus Jackson, usitate Michael Jackson Anglice dictus (natus Gariae in urbe Indianae die 29 Augusti 1958; mortuus Angelopoli die 25 Iunii 2009), fuit artifex prodiens cantandi, saltandi, agendi causa. Qui rex musicae popularis[1] vulgo appellatus, unus ex culturalibus saeculi vicensimi personis magni momenti a nonnullis animadversoribus habetur. Per curriculum vitae decenniorum quattuor, propter musicam, saltationem, modamque novatas, cum quidem eius vita privata, fuit acroama omnino in cultura populari agnotum. Auctores multorum generum artis movit; fecitque in scaenis pelliculisque videographicis ut implicati motus gestusque saltatorii, sicut incessus lunaris (cui nomen dedit) et robotum, ad commune iudicium accommodarentur. Plurima summi gradus praemia musica ipsi concessa sunt. Thriller, eius album musicum anno 1982 editum, maxime in toto orbe terrarum venditum etiamnunc manet.

Michael Jackson in pellicula musica The Way You Make Me Feel anno 1988.

Michael Jackson natus est Iosepho et Catharina Jackson parentibus, Gariae in urbe Indianae. Una cum quattuor fratribus, quorum erat natu minimus, musicum confecit concentum quinque vocum, Jackson Five ('Quinque Iaxoni') dictum. Anno autem 1975 relicta prima phonographica officina quae dicitur Motown, factaque cum aliis nova pactione, mutavit, assentientibus fratribus, societatis nomen, The Jacksons ("Iaxoni") tunc appellandae.

Michael Jackson in colloquio interrogatorio cum Oprah Winfrey mense Februario 1993 publice dicebat se morbo cutis vitiligine dicto laborare.[2]

Paulo post, inter annos 1970 et 2000, non cum fratribus sed solus, per universum terrarum orbem maxime profecit in arte musicorum sui generis. Arte sive cantandi sive saltandi insigni sollertia excellebat, atque ingentem hominum numerum per orbem delectabat.

Postremo, anno 2009, medicina e numero medicamentorum somniferorum adhibita, dum nova spectacula parabat, mortuus est Angelopoli die 25 Iunii.

Discographia

[recensere | fontem recensere]
Stella Michaelis Jackson in Hollywood Walk of Fame anno 1984 deposita.
Alba musica officinalia

Cinematographia

[recensere | fontem recensere]

Circumcursiones

[recensere | fontem recensere]
  • 1987-1989: Bad ("<alus")
  • 1992-1993: Dangerous World Tour ("Periculosi circumcursio mundana")
  • 1996-1997: HIStory World Tour ("Historiae circumcursio mundana")
  • 2009-2010: This Is It ("Hoc ultima"; abrogatum)

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Jackson spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Classical Archives • Black Past


pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy