Philippus Hammond
Philippus, vulgo Philip Hammond (natus die 4 Decembris 1955) est a die 15 Iulii 2014 secretarius civicus pro rebus externis Britannicus, primo ministro Davide Cameron.
Philippus Hammond Epping in oppido comitatus Essexiae natus est. Alumnus est Collegii Universitatis apud Oxonienses ubi politicae, philosophiae, oeconomicae studuit. Negotiator fuit societatumque mercatoriarum director usque in 1997, quo anno ad Parlamentum Britannicum legatus est pro circulo Runnymede and Weybridge comitatus Surriae. Primo ministro Davide Cameron, ad consilium ministrorum statim convocatus, ab initio secretarius civicus pro transportatione meruit a die 12 Maii 2010 usque ad 14 Octobris 2011, dein pro munitione usque ad 15 Iulii 2014, quo die secretarius civicus pro rebus externis promotus est (antecessore Gulielmo Hague). Davide Cameron officium primi ministri die 13 Iulii 2016 renuntiante, Theresa May, quae eo succedit, Philippum Hammond ad munus cancellarii scaccarii convocavit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Richard Norton-Taylor, "UK defence all at sea as Hammond moves to FO" in The Guardian Defence and Security Blog (15 Iulii 2014)
- Steven Swinford, "Legalising same-sex marriage was 'damaging' for Tories, Philip Hammond says" in Daily Telegraph (8 Novembris 2013)