Jump to content

Prometheus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Prometheus. Statua a Reinhold Begas circa 1900 facta (Berolini).
Vide etiam paginam discretivam: Prometheus (discretiva).

Prometheus (Graece Προμηθεύς) in mythologia Graeca fuit unus e Titanibus, natus ab Iapeto et matre sive Theme (sorore Iapeti) sive Clymene aut Asia (quae ambae erant Oceanidae).

Prometheus (vel Vulcanus) caput Iovis praecidisse dicitur ut Athena ex eo gigneretur. Prometheus notissimus est adiutor hominum, quos ex argilla vel luto candido formasse et igne divino animasse dicitur. Non solum vitam ignemque hominibus dedit, sed etiam bene vivendi instrumenta. Homines enim docuit quomodo igni uti possent, quem Prometheus ipse ex caelo subduxerat. Propter ignis furtum Iuppiter furens fulmine Prometheum adflixit et vinculis adamantis in monte Caucaso vincit, ubi vultur esuriens eius iecur semper recrescens cotidie edebat. Tandem Hercules iussu Iovis eum catenis ac vulture liberavit, e qua fabula Aeschylus argumentum tragoediae duxit, cui titulus Prometheus vinctus est.

Prometheo fuerunt duo fratres Epimetheus et Atlas. Epimethei nomen "qui post rem actam intelligit" significat[1], ita fratri Prometheo opponitur cuius nomen Graecum "providus" valet (ἐπί versus πρό). Quocirca mores Hesiodicarum personarum Plato[2] servans aliter mythum in ore sophistae Protagorae narrabat[3]: cum dei omnia animalia e terra ignique finxissent ea Epimetheo et Prometheo variis virtutibus atque armis instruenda tradiderunt, quibus vitam suam tueri possent. Epimetheus a fratre precibus impetravit ut ipse dotes inter animalia divideret, ille opere peracto ad inspiciendum veniret. At Epimetheus hominis omnino oblitus est ita ut solus nudus intectusque remaneret. Quod aspiciens Prometheus ignem et artes Vulcani et Minervae furatus est et hominibus dedit salutis causa. Et postea huius furti poenas bene notas dedit[4].

Quanto sagacior fratre fuerit Prometheus etiam in Pandorae fabula ostenditur. Quamquam enim fratri dissuaserat ne dona deorum acciperet ille formositate eius illectus Pandoram quam in terras ducebat Hermes libentissime accepit. At illa in pyxide clausa mala omnis generis adferebat quae aperto operculo per mundum evolarunt.

Et Maria Shelley suam mythistoriam Frankenstein "vel modernus Prometheus" inscripsit.

  1. Opera et dies versus 89ː αὐτὰρ ὃ δεξάμενος, ὅτε δὴ κακὸν εἶχ᾽, ἐνόησε = at ille postquam accepit, cum iam malum adesset, intellexit.
  2. Protagoras 320d-322a.
  3. Jean-Marc Joubert (2021).
  4. Ekker, Arnoldus 1822.Specimen inaugurale in Protagorae apud Platonem fabulam de Prometheo et generis humani ad humanitatem progressione ..., J. Altheer. Vide etiam Alfredo Ferrarin (2000).
Prometheus Pandoram a Mercurio sibi adductam reicit. Iosephus Abel anno 1814 pinxit.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Prometheum spectant.
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy